Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1232 » Pag 300 - 301

7.1232
300
301

300
MCCXXXII
A. D. 1056
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis,
mense augusto, nona indictione. Ego iohannes clericus coram presentia domne theodore
filie domni gregorii consulis et ducis romanorum, que fuerat uxor paldulfi, qui fuit
filius gloriose memorie domni guaimarii principis, per iussionem illius, per convenientiam
coram idoneis testibus, et pro parte eius, et guaimarii, et gregorii, et iohannis, et
guidonis filii ipsius domne theodore, et iamdicti paldulfi, tradidi iohanni filii quondam eufimi
greci de terris eorum; que sunt foris hac civitate prope litus maris et coniuncte cum
muricino istius civitatis, quod eis pertinet integram terram, que est per fines et mensuras,
iusto passo hominis mensuratas. A parte orientis est finis via, que est inter hanc
terram monasterii sancti viti, et per ea mensurati pedes viginti quattuor. A parte meridie
est finis terra ipsorum matris et filii, et pedes viginti quattuor: A parte occidentis
est finis terra similiter eorum, et pedes sedecim. A parte septemtrionis est similiter finis
terra eorum, et pedes duodecim. et revolvit per ipsam finem in parte septemtrionis pedibus
decem, et revolvit in parte orientis per ipsam finem, pedibus duodecim. Tali hordine
suprascriptam terram per suprascriptas fines et mensuras iusto pede manus hominis,
ut suprascriptum est, mensuratas ei tradidi, ut amodo completis decem et nobem annis,
ille et eius heredes suprascriptam traditionem sua teneant potestate, foveas et omnis
suas utilitates iusta rationem ibi faciant, et si voluerint casam ligneam construere ibi, faciant,
qualiter voluerint, et in ea resideant, et si voluerint illam vel ex ea ad residendum
deat et omnis suas utilitates in eis rationaviliter faciant. et quod censum et seditura
ex ea tollere per annum potuerint, totum illud sibi habeant, facient ex eo quod voluerint.
Tantum censum pro suprascripte traditione dent omni anno usque completos ipsos
annos ipsis matri et filiis, et illorum heredibus, aut ad missum eorum auri tarenos sex,
de quali moneta illis diebus in hac civitate figuratur, ad faciendum ex eis, quod voluerint;
quarta pars ex eo tollat ipsa domna theodora et eius heredes, et tres partes ipsi
filii eius et illorum heredes quam taliter suprascriptam traditionem eis pertinet. Et si
infra ipsos annos ipsa domna theodora et iamdicti filii eius et illorum heredes ipsas terras
eorum fabricare voluerint, ut veraciter appareat, tunc ipsa tradictio sit in potestate
eorum et heredum illorum; et liceat ipsum iohannem et eius heredes, et illos quibus per
eas ad residendum data paruerint, et illorum heredes inde disturbare ipsam casam, et
301
tollere ex ea omnis lignamina et alias res eorum, et ire ubi boluerint; et in antea nullum
censum, quod suprascriptum est, ipsis matri et filiis et illorum heredibus, aut ad
missum eorum dent. Et per convenientia ipse iohannes guadiam michi pro parte ipsorum
matris et filii dedit, et fideiussorem michi pro eorum parte posuit seipsum. Et per ipsam
guadiam obligavit se et suos heredes adimplere ipsis matri et filiis, et illorum heredibus
usque completos ipsos annos, si ad fabricandum non venerint, ut suprascriptum est, omnia
qualiter supra legitur. completis ipsis annis, si, usque completos ipsos annos, ipsam
traditionem tenuerint, licentiam habeant ille et eius heredes, et illi quibus, ut dictum est,
ad residendum dederint inde disturbare tota ipsam casam et tollere ex ea ipsa lignamina,
et omnes alias res eorum, et facere ex eis, quod voluerint, et ipsa terra vacua
sit in potestate ipsorum matris et filii, et heredum illorum, quemamodum eis, ut suprascriptum
est, pertinet. Et si, sicut superius scriptum est, ipse iohannes et eius heredes
ipsis matri et filiis, et illorum heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex
eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligavit se
et suos heredes componere ipsis matri et filiis et illorum heredibus triginta auri solidos
constantinos, et sicut superius scriptum est, adimplere. et taliter scripsi ego romoaldus
notarius.
+ Ego truppoaldus notarius me subscripsi.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio