Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 4 » 4.374 » Pag 286 - 288

4.374
286
288

286
+ In nomine domini. Domino michayl divina gratia imperator augusto.
deo propitius sexto anno imperii eius mense februarius septima indictione
Ideoque ego vir nomine petrus et filius cuidam . . . . . . . . . . . . . . . et ego
vir nomine roffreda et filius cuidam . . . . . . . . . . . . . . . de iamdicta civitate luceria
habitantes. Clare enim nos facimus quia pertinentem abemus huna ecclesia
da ipsis genitoribus nostris in finibus de iamdicte civitate luceria. in locum
qui dicitur ad sancta maria infredanne. et sumus nos nimis pauperes quia
iam ipsa ecclesia regere non poterimus et omnes horas ipsa ecclesia facere
non poterimus. iam cepimus inter nos cogitare qualiter de ipsa ecclesia faceremus
quia maiorem peccatum anime nostre est si ipsa ecclesia amplius
plus hore perdet et exinde nos conquidimus maior peccatum in anima nostra
vel de parentum nostrorum modo namque declarati enim sumus quia
puro hac sincero corde bone nostre boluntati pro remedium et salvatione
anime nostre et de parentum nostrorum. per hunc scriptum donationis ante
domino benedicto magnifico iudice. et aliis bonis hominibus qui hic supter
conscripti sunt testes. donabimus adque concedimus seu et tradidimus tibi
domino iohanne imperialis comes et triumvir ipsa supradicta . . . . . . . . . . . . . . . . . .
ecclesia vocabulo sancte marie. et de ipse terre quante ibidem sunt
quod nobis sunt pertinentes. Nam et ego mulier nomine sassa. et ego
mulier nomine alferanna. et uxor predicti petri congruum est nobis donare
inclita ipsa quartam partem quod nobis pertinet da ipsis viribus nostris tibi
iam nominatum domino iohanne imperialis comes et triumvir. Set licitum
nobis mulieri non est eam donare absque notitia iudici seu propinquorum
parentum nostrorum. sicut in lex lagnobardorum continet. Unde propterea
notitia fecimus ego nominata sassa. ad gayderisi: et ego alferanna. ad iohanne
de sele parentibus et consentientibus. vel mundoal nostris. ipsi enim nobis
consentientibus et huna cum eis et cum predicti viribus nostris petro
et roffreda. perreximus ante predicto domino benedicto magnifico iudice
et rogavimus eius pietatem ut daret nobis mulieri licentiam donandi. Quo
tu dominus benedictus iudex diligenter inquisibit nos predicte mulieri
ne forte suasem essemus aut virtute pateremur da supra nominato petro
287
et roffreda viribus nostris aut ab ipsis parentibus et consentientibus vel
mundoaldis nostris aut a qualibet hominem quibus nos prenominate mulieri
respondentes diximus non permittat Deus ut aliqua suasionem aut virtute
patiamur ab ipsis viribus nostris vel ab ipsis parentibus et consentientibus
vel mundoal nostris aut a qualibet hominem tantum ut diximus bona
nostra voluntate inclita ipsa quarta nostra donavimus tibi iam nominatum
iohanne imperialis comes et triumvir. Dum ipse qui supra iudex diligenter
nos inquisibit et nos omnia eiper ordinem narravimus. dedit nobis licentiam
donandi. post accepta namque licentia. Nos nominate mulieri secundum
statuta legum et cum consensu et voluntate supradictorum parentum
nostrorum. et huna cum predictis viribus nostris pariterque consensu bone
nostre voluntati tibi nominatum iohanne imperialis comes et triumvir ad
semper abendum et possidendum. Unde hec omnia que superius legitur.
nec nobis qui supra donatori et donatrice. neque ad heredibus nostris neque
ad nullum quempiam hominem exinde reserbavimus portionem requirendi
set integra supradicta ipsa ecclesia et ipse terre quante ibidem abemus et
case. donavimus et tradidimus et omnia exinde faciendum qualiter volueritis
absque omni contrarietate nostra vel de nostris heredibus aut cuiuslibet
hominis requisitionem. Pro quibus confirmandum hec supradicta nostra
donatione in presenti recepimus nos petro et roffreda sassa et alferana.
donatori et donatrice. a te prenominato domino iohanne imperialis comes
et triumvir iuxta legem launegild mantellum hunum valiente duos solidos
constantinopolitanos. finitum dicimus aput nos receptum habere inclitum
donum. Ea namque ratione ut amodo et semper tu iamnominatum domino
iohanne imperialis comes et triumvir et tuos heredes. ea que dicta est nostra
donatione habere et securo nomine possidere valeatis. de qua igitur ante
prescripto domino benedicto magnifico iudice. vel aliis bonis hominibus qui
hic subter conscripti sunt testes repromittimus nos qui supra petrus et roffreda
sassa et alferana. donatori et donatrice et obligamus nos et nostros heredes.
tibique domino iohanne imperialis comes et triumvir et ad tuis heredibus
ut ipsa supradicta nostra donatione ab omnibus hominibus antestemus et
defensemus vobis. Quod si antistare et defendere non potuerimus aut si
nosipsis ex eadem nostra donatione vobiscum causaberimus et eam vobis
per quolibet ingenium tollere vel contrare. seu remobere quesierimus aliquando
288
tempore ante omnia questio nostra sint vacua et tacita. et insuper
spopondimus nos et nostros heredes tibique domino iohanne imperialis comes
et triumvir tuisque heredibus in eadem aptum tanta et tale hereditas
edificia tam in eodem loco sicut de donnum launegild quod in edicto legis
serie scriptum vel affirmatum est. Et hunc scriptum donationis et traditionis
in supradicta ratione firmam et stabilem permaneat in perpetuo
tempore. Quam te rossemannum diaconum et notarium. hanc cartam donationis
scripsi et interfuit. Actum in civitate lucerie mense et indictione
superscripsi feliciter.
+ Ego qui supra benedictus iudice +
+ Ego trupoaldo teste
+ Ego Capoleo teste
Torna all'inizio