206 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi. Septimo anno 
consulatus domini leo filio domini leoni consuli fundane civitatis. Mense 
Martio indictione undecima castro. spelunce. Auctoritas etenim valet ecclesiastica. 
et lex precipit romana ut quicumque rem suam in qualecumque parte 
transfundere voluerit per paginarum ista serie scripturarum infundat. ut 
prolixis temporalibus secura equitate permaneat. Et ideo Nos domino leo 
consul. et domina bona ambo iugalibus et filii quondam domini leoni consuli 
bone memorie. Ab hanc itaque die et omne futurum tempus placuit 
nobis. Atque placabile est cum christo auxilio. Do. Dare. Donare. Concedere. 
Tradere. Largire. Atque amittere. Et inrevocabiliter transcribere. in 
monasterio sancto angelo que modo sito esse videtur in civitate Caieta ad 
monte. et per te quoque domino leo venerabilis abbas de predicto monasterio 
sancto angelo. Idest amittimus vobis ipsa societate de tote vestre 
terre posite in cecopa. Que simul solevamus lavore. Et insuper amitto 
et dono vobis ipso vino que vos nobis solevatis per annu donare de vinee 
vestre de territorio spelunce. Propterea ego predicto domino leo et domina 
bona ambo iugalibus amisimus atque donavimus ipsa predicta societate et 
ipso predicto vino in predicto monasterio. Quod tu qui supra domino leo 
venerabilis abbas cum tota vestra congregatione donasti nobis una petia de 
vinea et una petia de terra simul coniunta. et abes has fines et mensuras 
ex omni parte. A primo namque latere quod est a parte orientis habet 
terra vestra reservata et passus viginti sex. A parte septentrionis habet 
vinee nostre et passus sexaginta unu et unu brachiu et unu palmu. A parte 
occidentis similiter vinee nostre et passus viginti quattuor. A parte vero 
meridie habet limite que distat inter hec vinee et terra vestra de sancti 
angeli et terra de landolfus centu homines et via unde vos debetis egredere. 
et regredere ad ipsa predicta terra reservata. et passus sexaginta. Hec 
autem predicta nostra amissio. Seu donatio qualiter superius legitur firma 
existat in sempiternum. Verum quod absit et avertat divina potentia quod 
sive nos qui supra domino leo et domina bona iugalibus vel nostris heredibus 
vel qualicumque a nobis submissa umana persona contra hanc nostra 
207 
amissione seu donatione. Aliquando volumus reverti in ipsa predicta 
societate. Aut volumus tollere ipso predicto vino. Abeatis vos qui supra 
domino leo Abbas seu vestro posteros successores vel qualicumque priore 
esse videtur in predicto monasterio sancti angeli. Licentia et potestates revertere 
in predicta vinea et terra vacua. quod vos nobis donasti. et ipsa 
cahrta quod vos nobis exinde fecisti. in quacumque manu apparuerit inanis 
et vacua esse videtur. Et post hec. Nostra amissio seu donatio. firma permaneat 
in perpetuum. 
Scripta per nostros rogos a iohannis sacer scriba huius castro in mense 
et indictione suprascripta. 
+ Signum manu landolfus centu homines rogatus testis. 
+ Signum manu iohannis de petri rogatus testis. 
+ Signum manu crescentio rogatus testis. 
+ Signum manu osaldo rogatus testis.
  |