|
117
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Imperantibus domno Michael
magno imperatore anno quarto, mense magio duodecima
indictione. Ideoque ego Iohannes presbiter et abbas
rectores et gubernatores de ecclesia Sanctus Georgius et de Sanctam
Trinitatem una cum tota nostra concregationem monachorum
bona etenim nostra bolumtatem per anc chartulam damus
tibi Stefanus filius Grisu, qui fuit de Campasanum et fuit affiliatus
in Amppaianum, una pecia de terra nostra que est posita
ubi nominatur ad Cabola ad censum; et ipsa terra abet finis terra
de uno latere Ursus de Appaianum cum consortibus suis et de alio
latere abet finis terra Iohannis Pirium et Petri Pirium et Stefanus
Piriu viri germanis et abitatores de Appaianu consortibus
nostris, et de uno capite abet finis terra episcopio Sanctus
Felix, que tenet Petrus de Maraldum et de eredes Macedona, et
de alio capite abet finis ipsa caba et via plumbica. hec nominata
terra qualiter finis eius predicte sunt dedimus tibi ad censu Stefanus
at semper abendi et domminandi, tenendi, fruendi, faciendi
exinde omnia que tibi placueri inferius et superi set cum bice
de biis et anditis suis ad introiendum et exiendum, set tantummodo
omni annuo in festibitate Sancte Marie de agusto mense dare et
persolbere debeatis in nostro monasterium una quarta de fasioli
ad quartam iusta et atducere debeatis in superscripto monasterium
sine omni ammaricatione. hec nominata terra qualiter finis
eius iamdicti sunt ab omnibus ominibus antistare et defendere
promittimus et obligamus, quot si minimem antistare et defendere
noluerimus aut si nos ipsis per quobis ingenio remmobere vel dirrumpere
quesierimus, tunc obligamus nos qui supra nominatus
Iohannes abbas obligamus et nostris posteris tibi Stefanus
et ad tuis eredibus ad componendum biginti solidi bisanteis et
anc chartula censuta sit firma et stabilis in perpetuis. Quam
et te Alferi notarius scribere rogabimus. Actum Nola. S.
+ Ego Iohannes presbiter et abbas.
+ Ego Petrus presbiter.
| |