|
28
+ In nomine domini anno trigesimo tertio principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
mense ianuarius nona indictione. memoratorium factu a me guaiferius filiu . . . eo
quod ante subscripti testes per vona combenientia tradidit ego ursi, qui fuit genuense, ad laborandum
. . . arbustum terra mea vacua, quod abeo in locum silia finibus salernitanis per
as finis et mensurie: de una parte fine . . . flubio pecentino: de alia bero parte fine bia
pulbica: de alie duobus partibus fine nostra: per mensuria . . . flubio de longitudo passos
centum, et per latitudo erga ipsa bia passos triginta tres, et erga fine mea per . . . passos
nonaginta, et per latitudo erga ipsa alia fine mea passos alios triginta tres. hec bero res, qualiter
superius finis et mensurie posite sunt, ad iusto passum omini mensuratum totum et inclitum
illut ei tradidit tali tinore, ut . . . laborare et pastenare arbustum vitatum et pomis, et quantum
vinum et frugens et labores annualiter exierit amodo et usque decem anni completi, totum
illut sibi abead, faciendum omnia quod voluerit, et nos nostrisque heredibus nullam queramus
inde ei tollere. ad completi autem ipsi decem anni, ille autem vel suis heredibus in tota ipsa
terra per ipse finis et mensurie abeant arbustum bitatum factum et operatum et laboratum, sicut
loci illius est consuetudo, ut bene paread laboratum et operatum; et si pomis ibi abuerit et
. . . meruerit et iam in antea omni tempore ille et suis heredibus totum illut teneant et
. . . apto tempore illut laborare, sicut locus ipse meruerit ut bene paread laboratum et
cultatum de super et de subter, et temporibus suis salbum illut faciant et bindemiare, et faciant
nobis et nostris heredibus scire ad dirigendum ibidem missum nostrum pro recipiendum
29
nostra sortione de ipso . . . ibidem ad palmentum, et omnis poma exinde per medium equaliter
illut inter nos dibidamus, et nos vel nostris heredibus vel missus noster tollamus eos medietatem,
et ille et suis heredibus medietatem. tantum ad completi ipsi decem anni, de que annualiter
in antea seminaberit, deant inde nobis terraticum secundum consuetudine de ipso locum, et
quale tempore da ipsi decem anni in antea ille vel suis heredibus illud laborare non voluerint,
tunc inclita ipsa rebus arbustata et operata et laborata rebertas ad potestate mea vel de meis
heredibus firmissime illut nobis abendum; et si talem culpam fecerint, unde res suas legibus
ad palatium pervenire debead, vel si de anc terra exierit, tunc similiter inclita rem ipse rebertas
ad potestate mea vel de meis heredibus. unde pro taliter per bona combenientia guadia mihi
ipse ursus dedit et ipse sibi mediator exibit; et per eadem guadia obligabit se et suis heredibus,
ut si aliquit, de quomodo superius legitur, quesierit remobere aut contrare et talia mihi
vel ad meis heredibus non adinpleberit, tunc per ipsa guadia obligabit se et suis heredibus ad
componendum mihi vel ad meis heredibus triginta solidos costantinos et omnia suprascripta
per inbitis nobis adinplerent. et hunc brebem scripsi ego madelmus notarius qui interfui.
+ ego arechisi
+ ego dauferius
+ ego romoaldus notarius me subscripsi.
| |