Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.964 » Pag 138 - 140

6.964
138
140

138
+ In nomine domini bicesimo tertio anno principatus salerni domni nostri guaimari
glorioso princes, et tertio anno principatus eius capue, et secundo anno ducatus illius amalfi
et surrentu, mense nobember, nona indictione. Memoratorium factum a me truppoaldus
scriba palatii et dei gratia abbas de ecclesie sancte marie, que constructa est intus ec cibes,
et est pertinente de supradictus domnus princes, et de germani sui, et de eredes quondam
iohanni comiti thio illorum, tradidit ante subscripti testes ad tenendum et laborandum
nicola, filius quondam pauli de rebus predicte ecclesie, quod abet a foras anc cibes
in locum bespanico illa parte flubio becentino, et est ipsa rebus terris cum bineis et bacibum
cum aliquanti arboribus, et insitetum, et cannietum, et salicetum; in primis mensurabimus
de ipsa rebus da arcaturia de molinu pertinente de ipsa ecclesia in parte occidentis:
a parte meridie fine rebus predicte ecclesie, sunt passi centum decem: a parte orientis
erga ipsa arcaturia, qualiter vadit et coniungit in ipso flubio, sunt passi septuaginta:
de alia parte fine ipso flubio, qualiter badit et coniungit cum ipsa priore fine. Seu et
mensurabit illum qui est ad ipsa arcaturia in parte orientis, ubi modo ipse nicola residentem
est, et cellarium ibi abet ipsa ecclesia, et est -rebus ipsa cum aliquanti arboribus
et est per finis et mensurie: a parte meridie incipiente da termine qui fictum est erga
bia, que badit ad ipso molinum, et pergente in parte orientis erga sepe que est de ista
rebus, sunt passi quadraginta octo et medium, et abinde rebolbente in parte meridie iusta.
sepe de ipsa rebus sunt passi triginta septem, abinde pergente in pars orientis iusta
139
sepe que est de ipsa rebus, passi viginti sex, abinde rebolbente in pars septemtrionis passi
viginti quadtuor, et rebolbente in pars occidentis passi quadtuordecim, et rebolbente in
pars septemtrionis iusta ipsum insitetum passi quadraginta unum, et abinde rectum pergente
in pars orientis passi biginti quadtuor, et iterum rebolbente in pars septemtrionis
usque in media sepe passi duodecim, et abinde rebolbente et dessendente erga sepe de ipsa
rebus, et coniungente in ipsa arcaturia, et abinde rebolbente quasi in pars occidentis et
coniungente in ipsa bia, per totum istut sunt passi octuaginta, et abinde pergente in parte
meridie erga sepe que est iusta ipsa bia, et coniungente in ipso termine priore fine inde
sunt passi quinquaginta duo; totum istut infra predicte finis et mensurie ipse ambo
predicte pecie eos tradidit ipsius nicole ad pastenandum arbores et bites de bono bitineo
et poma ubi meruerit, ut amodo et usque duodecim anni completi abeant ibi ipse nicola
et suos eredes arbustum factum bonum, operatum, et cultatum, et bitatum de super et
de subter, sicut de tantos annos locus ipse meruerit. Simulque et tradidit ipsius nicole
rebus pertinente predicte ecclesie abinde in super in pars orientis, que est terra cum binea
et est per finis et mensurie: a pars septemtrionis erga sepe que modo ibi est, rectum
pergente in pars orientis, inde sunt passi triginta, abinde pergente in pars meridie passi
quadraginta quadtuor, et rebolbente in pars orientis passi biginti sex, et rebolbente
in pars orientis passi biginti sex, et rebolbente per capite de ipsa vinea rectum in pars
orientis erga sepe de ipsa rebus passi viginti, et rebolbente in pars occidentis iusta ipsa
vinea passi quadraginta duo, et rebolbente in pars occidentis passi quadraginta sex, et
rebolbente in pars septemtrionis usque in ipsa media sepe priore fine passi quinquaginta.
Simulque et tradidimus illorum una peciola de terra coniunta ad ipsa binea, que est
terra cum silba, ut ipsa pecia illi scampare et insitare insites. Simulque et tradidimus
illorum alia pecia de terra cum insitetum, qui est inter ipsa vinea et ipsa priore traditione,
et est per finis et mensurie: a parte septemtrionis, quod est per capite de ipsa
priore traditione, rectum assendente in pars orientis sunt passi decem et octo, abinde rectum
assendente et dessendente iusta ipsa binea passi triginta octo, et abinde dessendente
quasi in pars occidentis passi biginti quadtuor, et rebolbente in ipsa parte septemtrionis
que est priore fine, inde sunt passi alii biginti quadtuor: tota supradicta mensuria
mensurata fuit ad iusto passum omini et tota supradicta rebus circoitum ex omni parte
coniunta est ad rebus predicte ecclesie. Ec vero tota supradicta rebus ipsius nicola tradidimus
tali ordine, ut amodo et semper, natos nassentes, ipse nicola et suos eredes ipsa
traditione illorum esset potestatis, et dominare, et fobee et omnis illorum utilitatis ibi facere
iusta ratione, et ibidem residere et abitare, et amodo et semper tota ipsa binea suo
140
tempore laborare de super et de subter, ut semper proficiant et non dispereant, et ubi meruerit,
infra ipsa binea illut pastenare et propaginare, et ubi meruerit, tota ipsa traditione
illut cludere, et semper illut sibi abere, et ipso arbustum ab ipsi duodecim anni in antea
per omnes annos suo tempore illut laborare de super et de subter, ut semper proficiant
et non dispereant et bonum paread laboratum, et amodo et semper per omnes annos
per tempore de bindemie faciant scire nos vel pars predicte ecclesie, ut ibi dirigamus
missum nostrum, et illis ipso arbusto et ipsa binea vindemiare ibi ad palmentum, et
ipso binum ibi dibidere per medietatem: pars predicte ecclesie tollat inde medietatem et
illis medietatem, sortionem nostram illis reponere ibique in ipso cellario in organea nostra
et per illis ipsa organea semper siant bona conciata et studiata, et toto ipso binum
qui in ipso cellario ponerimus, nos per omnes annos curamus inde abere et salbum illut
facere, dum illut ibi abuerimus, absque degeneratione et igne; poma, vel nuci, vel insites,
qui in ipsa traditione sunt, suo tempore illis colligere, et medietatem in pars predicte ecclesie
dare ibique et medietatem sibi abeant: tantum ipse nuci de ipse insites per illis siant
vone secke per omnes annos. Et quicquit frudium ibi seminaberit, illis eum studiare et
per tempore de aire faciad nos scire vel pars predicte ecclesie, ut ibi dirigamus missum
nostrum, et illis ipsi labori adunare ibique ad aira et illut tritulare, et tertiam partem ad
ipsum missum nostrum dare, et due sortis inde sibi abeant: tantum; si in ipsa traditione
fecerit ortora de cipolle, seu qualibet ortora, quartam partem in pars predicte ecclesie inde
deant et tres sortis illis sibi abeant. Et quando ego nominatus domnus abbas in ipsa
traditione perrexserimus pro ipsa rebus requirendum, vel pro alia mea utilitate, illut nos
nutrire,. set ecum meum vel alios omines qui mecum adduxserit, secundum illorum possibilitate:
tantum ad ipso molinum et ad ipsa arcaturia et in trassita et issita de ipso molinum
et in ipsa bia, que per ipsa traditione badit ad ipso molinum, nullam astietate illis
ibi faciant. Unde per bona combenientia guadia mihi ipse nicola dedit et mediatorem mihi
posuit petrus filius quondam grimoaldi; et per ipsa guadia obligabit se et suos eredes,
Ut si taliter omnia que superius legitur, mihi vel in pars predicte ecclesie vel ad subcessores
meos non adimpleberit et aliquit inde contradisserit, per ipsa guadia et combenientia
componere obligavit se nobis ipse nicola et suos eredes, vel in pars predicte ecclesie,
triginta auri solidos costantinos et ipso superius disturbatum legit petrus filius quondam
grimoaldi, quod scripsi ego romoaldus notarius.
+ Ego romoaldus me subscripsi
+ Ego ioannes me subscripsi.
Torna all'inizio