Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.473 » Pag 20 - 22

3.473
20
22

20
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri iohanni et sexto anno principatus
domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense december octaba indictione. declaro
ego dumnellus presbiter et abbas ecclesie sancte marie, quem supradictus domnus iohannes
princeps et domna sichelgaita principissa uxor sua a nobo fundamine construsserunt in
curte sua de intus anc salernitanam cibitatem inter muro et muricino, quoniam pertinentes est
abere pars nostre ecclesie terris in locum bespanicum erga flubio pecentino actum salerno;
et volueramus exinde dare una pecia de terra per finis et mensuriis que inferius declaramus,
commutationis ordine, et accepto exinde terra ibique in ipso locum propinquo ipsa terra nostra,
in quo molina bolueramus facere, coniuntum cum rebus nostra; et dum causam ista per
plures dibulgata fuit, nemo invenimus qui talia facere volere. nobissime autem benit ad nos iohannes
filius quondam iohanni gaidoni et feri congato suo filius iohannis, qui dixerunt nobis, ut,
si per vona combenientia commutationis ordine dederimus ei predicta pecia de terra ipsius nostre
ecclesie, ille autem dare exinde nobis supradicta terra sua qui coniuncta est ad rebus ipsius
ecclesie. Nos autem talia haudientes cepimus exinde abere colloquium cum teudericus advocatorem
predicte nostre ecclesie et cum cleros nostre ecclesie; inito consilio, comparuit omnibus
nobis talia faciendum, et ut provideremus si vonus ad pars predicte nostre ecclesie eveniret, pro
me ipsum et cum ipsum nostrum advocatorem et cum cleros nostre ecclesie, et cum doctos homines
... super ipsa terra perreximus et cum summo studio illut probidimus et estimabimus;
set magis magisque comparuit omnibus nobis, ut melius exet illud quem ipsi iohannes et
feri nobis dare vult, de illut que a nos tollere querit; et ut firmiter illut perficere baleamus, hec
omnia suprascripta per me ipsum supradictorum gloriosorum principum notificabimus. ipsi
vero a deo conserbatis principibus angoscentes, quod vonus ad pars nostre ecclesie eveniret, solutione
nobis dederunt hanc conmutatione faciendum; etiam et de suis presentiis inter medium
nostrum exendum direxerunt missum suum adenolfus iudex suoque fidelem, et nos a nostris partibus
reminiscentibus et ocservantibus ea que in lex langobardorum de commutationis ordine
affictum est, pars partium inter medium nostrum essendum combocabimus idoneis hominibus,
21
ut quo utrumque faceremus, omni tempore firmum stabilemque manere. Quo ita factum, ego supradictus
dumnellus gratia dei abbas, una mecum adexet ipse advocatorem nostrum, ante ipsum
missum supradictorum principibus et subscripti idoneos testes per hanc cartulam vicariationis
ordine tradidimus adque ad semper abendum confirmabimus vobis supradictis iohannis et feri
ipsa terra predicte nostre ecclesie in iamdicto locum bespanicum erga ipso flubio pecentino per
finis et mensuriis: a pars orientis fine, qualiter limite discernit, abet inde passos septuaginta
sex; et de subter latere ... limite discernit, et inde sunt passi octuaginta duo: et de pede,
qualiter terminem fictum est, et ab ipsa fine pergentem et coniungentem ad ipso flubio pecentino
et pergente per ipso flubio usque ad unum termite, et per tota ista fine sunt passi sexaginta
duo: et da pars septemtrionis, sicut exinde termiti ficti sunt, et inde sunt passi octuaginta octo:
totum mensuratum fuit ad passum qui singnatum est in columnea marmorea de ecclesia sancti
mathei de archiepiscopatu salernitano. hec vero predicta terra per supradicte finis et mensuriis
totum et inclitum cum omnia intro se abentes omnibusque suis pertinentiis et cum bice de bia sua
illut vobis supradicti iohanni et feri tradidimus: tibi iohanni tres sortis et tibi feri una quartam
pars, ad securiter et firmiter amodo et semper vos vestrisque eredibus hec omnia suprascripta
abendum, dominandum, possidendum, omnia inde faciendum que vobis vestrisque eredibus placuerit,
sine cuiuscunque contradictione. Et pro anc commutationem firmandum, a presentis recepit
a vos supradicti iohannes et feri ipsa terra vestra per finis et mensuria: ab oriente fine ipso
flubio pecentino, abet inde passos duodecim: et da pars septemtrionis qualiter termiti ficti sunt,
et inde sunt per longitudo passi centum quinquaginta; et da pars occidentis similiter, qualiter
decurrit ipso flubio pecentino, et inde sunt per latitudo passi alii duodecim; et da pars meridie
fine rebus prefate ecclesie, quem ibidem pertinet abere per datum memi filii bertari, et ab
ipsa fine coniungente et pergente per rebus vestra que iohanni et feri, qualiter paululum rebolbit,
qualiter termiti ficti sunt, et per tota ista fine sunt per longitudo passi centum quinquaginta
tres: totum mensuratum fuit ad supradictum passum. finitoque vicariam ipsa haput
nos, de qua per vona combenientia ego supradictus abbas, una cum ipsum meum advocatorem
guadia vobis iamdicti iohanni et feri dedit et mediatores vobis posuit domnandus filius quidam
ursi; et per ipsa guadia obligo me et meos successoribus et pars predicte nostre ecclesie
vobis vestrisque eredibus tota et inclita supradicta nostra tradictione per ipse finis et mensurie
cum bice de bia sua antistandum et defensandum da omnis homines omnique partibus.
si autem, etc: Multa statuta fuit per octoginta aureos solidos constantinianos. tantum per supradicta
nostra tradictione sceptuamus et reserbamus bia qui modo se andat. et taliter scribere
rogabimus te iohannes notarius. hactum salerno.
22
+ ego qui supra adenolfus
+ ego qui supra teudericus me subscripsi
+ ego arechisi diaconus
+ ego iohannes subdiaconus
+ ego qui supra domnellus presbiter et abbas
+ ego leo presbiter
+ ego petrus.
Torna all'inizio