Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1062 » Pag 8 - 10

7.1062
8
10

8
MLXII
A. D. 1046
+ In nomine domini vicesimo hoctabo anno principatus salerni domni nostri guaimarii
gloriosi principis, et octabo anno principatus eius capue et ducatus amalfi, et septimo anno
ducatus illius sirrentu, et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi
eius fili eximi principis et ducis, et quarto anno ducatus illorum apulie et calabrie, mense
aprelis, quartadecima indictione. Memoratorium factum a nobis petrus filius quondam ursi
ardingum et iaquintu ricza filius quondam petri abitatori de loco nuceria. Ante testes ad
tenendum et laborandum tradidit nobis domnus alferius diaconus archipresbiter et abbas
ecclesie sancti maximi, quod est dominium ipsius ecclesie, res pertinente eiusdem ecclesie que
abet in locum angre ubi casamabele dicitur, que est res ipsa terra cum arbustum et est
per finis et mensuras. A parte orientis fine rebus ipsius ecclesie, unde bia fuit, inde sunt
passi centum nonaginta quattuor usque bia que modo se anda, et per ipsa bia pergente in
parte meridie usque alia bia pulbica sunt inde passi quadraginta quinque; a parte meridie
fine ipsius ecclesie, sunt inde passi centum quattuordecim: a parte occidentis rectum mensuratum
passi septuaginta unum: abinde rebolbente rectum in ipsa parte occidentis et exiente
usque ad fine de heredes domni arechisi, sunt inde passi nonaginta quattuor, et abinde
pergente in parte septemtrionis per fine ipsius ecclesie sunt passi octaginta quattuor: a
parte septemtrionis fine ipsius ecclesie, inde sunt passi septuaginta quattuor mensuratum
ad iusto passum omini. Inclitum illut per suprascripte finis et mensuras ipse domnus abbas
nobis tradidit tali ordine, Ut amodo et semper, natos nascentes, nostra et de nostris heredibus
sint potestatis illud tenendum, fobee et omnes nostre utilitatis ibi faciamus iusta ratione, et
casa lingnitia ibi faciamus bona, sicut meruerid, clusa et cooperta, et semper nos vel nostros
heredes ibi resideamus et abitemus, et semper per omnes annos abto tempore ipsa traditione
laboremus de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, et, ubi meruerit, per omnes
annum arbores et bites de bono bitineo ibi plantemus, et, ubi meruerit, illut propaginemus
et, ubi meruerit, totum illut cludamus, et clusum et salbum illut abeamus, Ut per omnis
annum bonum paread laboratum et studiatum, et ubi meruerit clusum, Ut semper proficiant
et non dispereant; tantum nos vel nostros heredes integra ipsa traditione a completi octo
anni, ut amodo se compleant, abeamus et assingnemus illam ipsius abbate, vel in pars ipsius
ecclesie tota ipsa traditione surta et operata de arbustum bonum et, ubi meruerit, clusum,
9
sicut de tantos annos locus ipse meruerit, ab inde in antea semper nos vel nostros heredes
integra ipsa traditione laboremus de super et de subter, ut semper proficiant et non dispereant,
et per omnis annum salbum illut abeamus, et potestatem abeamus omines ibi ad
laborandum mictere, qualiter boluerimus. Et amodo et semper per omnis annum nos vel
nostros heredes per tempore de bindemie faciamus scire ipsum domnus abbas vel pars
predicte ecclesie, Ut ibi dirigat missum suum et nos assingnemus ei ipsa tradictione salba,
sicut meruerit, et sic illam nos bindemiemus abto tempore ibique ad palmentum, et ipso
binum dibidamus per medietatem: ipso missum nostrum tollat inde medietatem, et nos medietatem,
faciendum per partes de sua sorte quod boluerint: sortionem ipsius ecclesie nos illut
reponamus in organea illorum quam nobis assingaberint, et per nos ipsa organea semper
fiant bona conciata et studiata, et intus ipsa casa posita et ipso binum salbum faciamus,
dum illut inde tulerit absque degeneratione et ingne, et quicquit ibi seminaberimus, sibe
si boluerimus in pars septemtrionis in paduli que ipsa ecclesia ibi abet, seminare sibe ortora
facere boluerimus, potestatem abeamus, et de ipsa. traditione et de ipse paduli demus
inde pars ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudo de ipso locum ibique ad aira;
tantum per tempore de aire faciamus scire ipsum domnus abbas vel pars predicte ecclesie,
ut ibi dirigat missum illorum pro recipiendum ipso terraticum et semper quando boluerit
ipse domnus abbas cum omini sui ibi pergere, potestatem abeant ibidem pergere pro requirendum
ipsa rebus et per omnes annum per bindemie et per aire, dum ibi steterit ipso
missum pro recipiendum ipso binum, et ipso terraticum dum ibidem steterit pro illut recepiendum,
et quando ipse domnus abbas ibidem perrexerit, qualiter diximus, nos illis nutriemus,
sicut meruerit et fuerit nostra possibilitate, et caballi sui et ipsi omini, que cum
eum perrexerit, ipsi caballi nutriemus ad paleam et ad ordeum, sicut meruerit, et per
omnis annum palmentatica et airateca ad ipso missum demus secundum consuetudo de ipso
locum: tantum, quale tempore ab ipsi octo anni completi, si nos vel nostros heredes ipsa
tradictione tenere et laborare noluerimus, inclita ipsa traditione operata et surta, et ubi
meruerit, clusum arbustum bonum remictamus ad illorum potestate, pars predicte ecclesie
cum ipsa casa et organea ipsa et palmentum totum bonum sicut meruerit, et licead nos
inde exire cum omnis nostra causa, et obligavit se ipse domnus abbas et successores suos
et pars predicte ecclesie semper defendere nobis et ad nostris eredibus integra ipsa tradictione,
dum illut tenuerimus, qualiter diximus, da omnis omines cum bice de bia sua. Et guadia
nobis ipse domnus abbas dedit et fideiussorem nobis posuit maraldus clericus filius quondam
iaquinti comiti; et per ipsa guadia obligavit se ipse domnus abbas et successores suos et
10
pars predicte ecclesie etc: Statuta mulcta centum auri solidorum constantinianorum. Quod
scripsi ego romualdus notarius.
+ Ego alferius nominatus diaconus archipresbiter et abbas
+ Ego petrus presbiter et primicericus
+ Ego basso subdiaconus.
Torna all'inizio