Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1327 » Pag 178 - 179

8.1327
178
179

178
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense nobembri, quintadecima indictione. Ante me petrum iudicem risus filius quondam petri
et petrus filius quondam maraldi coniuncti sunt cum vivo castaldeo filio quondam petri, et sicut
ipsis riso et petro congruum fuit bona eorum boluntate per hanc cartulam per combenientiam
179
venumdederunt ipsi vivo integras omnes res staviles eorum, quas eis habere pertinuit a parte
suprascriptorum genitorum et genitricis eorum foris hanc a deo conserbatam salernitanam civitatem
in loco mitiliano, et per vocavulis ipsius loci videlicet caputaque, et faleczu, et cetaria,
et carbonaria, et septem arbori, et per aliis vocavulis et pertinentiis ipsius loci cum omnibus
intro ipsam vinditionem habentibus omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de viis eorum,
ea ratione, ut semper sit in potestate ipsius vivi et heredum eius, et licentiam abeant ipse
vivus et eius heredes de eo facere quod voluerint, et propter confirmationem huius venditionis
ipsi risus et petrus susceperunt ab ipso vivo statutum pretium auri tarenos sedecim in omni
deliveratione. et per combenientiam ipsi risus et petrus guadiam ipsi vivo dederunt et fideiussorem
ei posuerunt seipsos, sic etenim inter eos combenit; et per ipsam guadiam obligaverunt
se et suos heredes semper defendere ipsi vivo et eius heredibus integram suprascriptam
benditionem ab omnibus hominibus; et prebuerunt ei licentiam, ut quando ipse vivus et eius
heredes voluerint, potestatem habeant suprascriptam benditionem per se defendere, qualiter
voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus, quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius
scriptum est, ipsi risus et petrus et eorum heredes ipsi vivo et eius heredibus non adimpleverint,
et suprascripta vel ex eis quicquam remobere, aut contradicere presumpserint, per ipsam
guadiam obligaverunt se et suos heredes componere ipsi vivo et eius heredibus triginta
auri solidos constantinos; et sicut superius scriptum est adimplere. Et taliter tibi iohanni notario
scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
Torna all'inizio