Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1102 » Pag 73 - 75

7.1102
73
75

73
MCII
A. D. 1048
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni nostri guaimarii glorioso principe,
et nono anno ducatus eius amalfi et surrentum, et sexto anno principatus et ipsorum
ducatus domni gisulfi filii eius eximii principis et ducis, mense magius, prima indictione.
Memoratorium factum a me grimoaldus clericus filius quondam maraldi de locum
saba, eo quod in locum nucerie ante presentia petri iudici coniuntus sum ad bona combenientia
cum sesamus congnato meus et filius quondam litti de locum nucerie, ipse sesamus
vice suam quam et pro vice infantuli nepotibus nostris filii quondam nucerini, nomina
illorum ferrandus et romoaldus germani filii ipsius nucerini presbiteri, ad dividendum
cum illis aliquantu de rebus nostra, quod michi et illorum pertinet abere da partibus
mulieres que sunt sorores et filie quondam venedicti de eodem locum nucerie, que
sunt heredes ipsius venedicti socerum nostrum, nomina illarum una musanda uxor mea,
et alia nomina ammora uxor ipsius sesami, et alia nomine letitia uxor ipsius quondam
nucerini; et sicut diximus noruque combenit, et complacuit inter nos, ut divideremus ipsa rebus,
quod per partes sumus residenti de ipse predicte mulieres, et qualiter ante os tempore
74
inter nos asozavimus, et sortis tradite abemus, sic dibisum abeamus omni tempore
sine una vel alia parte contrarietate. In primis dibisum ipsa pecia de terra cum arbusta,
ubi dicitur ad persoaldum, que coniuncta est ad via puplica; et inde michi dedit et
tradidit ipse sesamus in sorte mea inclita medietate in parte septemtrionis, et ipse sesamus
pro se et pro parte de ipsi nepotibus nostris. Alia medietate compreensit in parte meridie
cum una alia pecia ibique propinquo, que est in ipsa pars meridie; et dividimus alia
pecia in ipsum locum, ubi ad cappu pizulu dicitur, que coniuncta est ad fine via a parte
meridie, tradiderunt michi una sorte, quod est tertiam parte, et ipse sesamus compreensit
cum ipsis nepotibus suis due sortis in parte septemtrionis, ut omni tempore siant dibise
ad equalis mensuriis: simulque et dividimus alia pecia de terra, ubi ad saltera dicitur,
que da duobus partibus da orientem et da occidentem aqua precurrit, et qualiter asozatum
fuit, sic inde michi tradiderunt unam tertiam parte, que est a pars orientis, et ipse
sesamus pro parte sua et pro ipsis nepotibus suis, Inde compreensit due sortis in parte
occidentis et omni tempore inter nos dividamus ad equalis mensuriis. Et dividimus alia
rebus, ubi ad catacansulu dicitur, que sunt pecie tres, una que dicitur da lu pellica, et
alia pecia ibique propinquo que est ad fine iohanni filii quondam romoaldi, da partibus
occidentis et da duabus partibus est ad fine guandelferi, et da parte meridie fine via, et
ipsa a li curte maiore, que est per finis da septemtrione fine bia, et da capite da parte
orientis fine alia bia, et da parte occidentis fine de eredes ildericus subdiaconus et notarius,
et da parte meridie fine guandelferi. Isto clausum dibisum est in quadtuor sortis,
unde ipse sesamus tradidit inde mihi ipsa pecia da lu pellica cum una quarta parte de
ipsa curte, quasi in medium locum; et ipse sesamus pro se et pro ipsi nepotibus suis compreensit
per ratione due sortis cum ipsa predicta peciola de terra, que est ibique propinquo,
ut omni tempore fiant inter nos in tres sortis ad equalis mensuriis. Iterum et dibidimus
alia pecia de terra cum arbusto ubi dicitur ad cappum maiore, que est per finis:
a parte meridie fine bia, a parte occidentis fine domnica, et illam dividimus in tres sortis,
una sorte in parte septemtrionis, et alia in parte meridie ad fine de ipsa via; tertia
sorte mediana, qualiter asozatum fuit, unde ipse sesamus pro parte sua et pro ipsi nepotibus
nostris compreensit, inde due sortis, una que est ad ipsa parte septemtrionis, et alia
da pars meridie coniuncta est ad ipsa via; et mihi dederunt et tradiderunt in sorte mea
ipsa sorte mediana, ut omni tempore fiant inter nos ad equalis mensuriis; et dividimus
ibique propinquo alia pecia de terra cum arbusto ibique propinquo, que est per finis, a
pars septemtrionis fine via et da pars orientis fine guandelferi, et fine de ominibus atrianensi;
et, qualiter illam asozata fuit, sic illam dividimus in tres sortis per trabersum, unde
75
ipse sesamus compreensit pro parte sua et pro parte de ipsi nepotibus nostris due sortis
in parte septemtrionis, et michi dederunt et tradiderunt in sorte mea una sorte, quod est
tertiam parte a parte meridie. Nam ipsa alia rebus quod nobis pertinet abere da partibus uxoribus
nostris, que sunt eredes, prius venedicti, et da genitrice ipsius mulieres, quem modo non
dividimus, ubicumque de ipsa rebus ubicumque inbentus dederit per tota fines uius nucerie,
in montibus quam et in planis, et per vocabula eidem locis et pertinentiis de mitiliano,
seu in cappara de stabi, sic et illut abeamus et possideamus omni tempore in tres
sortis fiant inter nos dibisu, sicut et ipsum aliut, qualiter modo dividimus. Et ipsa monimina,
que modo abet ipse sesamus pertinentes de ipsa eadem rebus, ut quando nobis vel
a nostris eredibus necessum est pro aliquot causa, de ipsa rebus presens remittant nobis
ipsa monimina de ipsa predicta rebus, ad potestate nostra vel de nostris eredibus, et uniter
nobiscum, vel cum nostris eredibus, exinde causare et fine facere nobiscum iusta ratione,
et si quale parte de nos vel de nostris eredibus inde ad veram et diffinitam lege
exinde perdiderimus, unus alterius inter nos restauremus iusta ratione; et ubi taliter fine facta
habemus, ipsa monimina omni tempore salba inter nos abeamus, sine cuius alterius contrarietate;
et ipse sortis quod per partes fecimus et conpreensimus per partes illut eos
abendum et dominandum cum omnia intro que eam sunt, et cum nostris pertinentiis, et
cum bice de viis suis securiter et firmiter abeamus nos et nostris eredibus, sine una vel
alia parte contrarietate vel requisitione. Unde pro taliter per bona combenientia guadia
mihi ipse sesamus dedit pro parte sua et pro parte de ipsi nepotibus suis, et fideiuxorem
michi posuit frapertus filius quondam sesami de eodem locum nucerie, et per ipsa guadia
etc. Statuta mulcta centum auri solidorum constantinianorum. Et insuper scripta
divisione firmiter ibidem permanere ille et nepotibus nostris et illorum eredibus.
+ Ego qui supra petrus.
Torna all'inizio