|  | 
 + In nomine domini secundo anno principatus domni nostri mansoni imperialis patricii
 et domni iohanni eius filio gloriosi principibus, mense abrelis undecima indictione. memoratorium
 factu a me romoaldus filio quondam leoni franci, eo quod ante subscripti nobilibus
 per bona combenientia tradidit mihi guaiferius filius quondam guaimari comitis terra sua de
 intus hanc salernitana cibitatem subtus ecclesia sancti maximi, quod modo ego ibidem casa
 
 edificatam abeo per licentiam ipsius guaiferi, quod sunt applictora dua. unde pro taliter guadia
 mihi dedit, et mediatorem mihi posuit romoaldus comes congnato suo filius quondam
 bisantii, tali ordine, ut amodo et usque biginti anni completi ad mea et de meis eredibus
 sint potestatem, et fobee et omnis nostre utilitatis ibidem faciamus et ibidem residere et abitare
 nos et hominibus, quam ibidem miserimus; et per bona combenientia per ipsa guadia
 hobligabit se ipse guaiferi et suos filios et eredes defensare mihi vel ad meis eredibus inclita
 suprascripta terra, ubi nunc modo casam edificatam abeo, usque ipsi biginti anni completi
 cum bice de bia sua da omnis homines omnique partibus, et non illut vel exinde nobis tollere
 aut contrare ante ipso constitutum. ad completo ipso constitutum licead nos et nostris
 heredibus ipsa lingnamen de ipsa casa exinde disturbare et escutere exinde omnis nostra
 causa quod ibidem abuerimus, et pergere cum illo ubi boluerimus sine contrarietate ipsius
 guaiferi vel de filios et eredes eius vel cuiqua hominibus et partibus, et ipsa terra bacua
 rebertar ad illorum potestate. tantum si infra ipso constitutum, si guido germanus meus
 cum eredes meas ad partione benerit et dibidere boluerit ipse terris et casis eorum de intus
 anc salernitanam cibitatem, et suprascripta tradictionem illius in sortionem ipsius widoni in
 sortione ebenierit unum de ipsa aplictora de media ipsa terra, tunc adsignare nobis nostrisque
 eredibus alia tanta terra, quantum inde nobis illis diebus tulerit ille et filios et eredes
 suas nobis dare ibique intus anc salernitanam cibitatem, et licentiam abeamus similiter ipsa
 lingnamen tollere et omnis nostra causa et portare illut in illut, quod illis nobis adsingnaberit,
 et aberet nos illut usque ipso constitutum. quod si taliter etc. . et hunc brebem scribsi ego ademari notarius qui interfui.
 + ego petrus
 + ego lando
 + ego adelferi.
 |  |