Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.941 » Pag 102 - 103

6.941
102
103

102
+ In nomine domini bicesimo primo anno principatus salerni domni nostri guaimari glorioso
princeps, et primo anno principatus eius capuae, et primo anno ducatus eius amalfi,
mense magius, septima indictione. memoratorium factum a me domnus adelferi diaconus
et archipresbiter et abbas tradidimus ad laborandum romoaldi, filio quondam iohanni clerici,
de locum nuceria, rebus pertinente ecclesie sancti massimi, quod ego teneo una pecia
de terra campense pertinente predicte ecclesie, quod abet in eodem loco nuceria, et
est ubi dicitur ad campu-maioni, et ex omni parte est ipsa rebus ad fine rebus predicte
ecclesie, tali hordine, ut amodo et usque nobem anni ipsa rebus ipse romoaldus tenere et
dominare et laborare, et per omnis annum illut seminare, sicut meruerit, et per omnis
annum ipsi labori illut inde recolligere, et faciant per omnis annum scire me vel pars
predicte ecclesie, ut ibi dirigamus missum nostrum, et illi ipsi labori tritulent et deant
inde terraticum ad ipsum missum nostrum, quomodo et modo dant terraticum de alia rebus
103
predicte ecclesie de ipso locum: ad ipso costitutum remittet nobis ipsa rebus vel in
pars predicte ecclesie, faciendum quod boluerimus, et ipsum missum nostrum, dum ibi
steterit pro ipso terraticum, illut ei nutrire secundum suam possibilitate, et nos illut eorum
defensemus usque ipso costitutum da omnis omines cum bice de bia sua. de qua per
bona combenientia guadia mihi ipse romoaldus dedi et una cum ioannes thio et adbocatorem
suum, et mediatorem mihi posuerunt ferrandus clericus filius quondam aczoni; et
per ipsa guadia obligavit se et suos eredes, nobis vel in pars predicte ecclesie, ut si de
omnia, que superius legitur, nobis non adimpleberit et aliquit inde contradisserit, per
ipsa guadia ante subscripti testes componere obligavit se nobis ille et suos eredes decem
auri solidos costantinos, et unc brebem scripsi ego romoaldus notarius
+ Ego alderissi notarius me subscribsi
+ ego smaracdus notarius me subscribsi.
Torna all'inizio