|
83
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quarto et tricesimo secundo anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense februario
duodecima indictione. Nos Petrus clericus filius quondam
Iohannis et Iaquinta filia quondam Sillicti, vir et uxor, coram
subscrivendis testibus coniuncti sumus cum Iohanne
presbitero rectore ecclesie Beati confessoris Nicolai, que constructa
est subtus et prope castellum vetus Caputaquis ubi Casavetere
dicitur, et ipsa ecclesia cum omnibus rebus stavilibus et movilibus
ipsi ecclesie pertinentibus pertinet domno Gregorio filio
quondam domni Paldulfi filii domni Guaimarii principis.
et sicut nobis congruum fuit, nostra voluntate per anc cartula mercedis
causa obptulimus in prefata ecclesia integras omnes res stabiles
et mobiles que nobis quecumque modo sunt aut fuerint pertinentes
intra civitate nobam Caputaquis et foris per cunctos fines
84
et vocabula et pertinentias Caputaquenses cum omnibus earum pertinentiis
et cum muniminibus que ex ipsis rebus continentia sunt
et fuerint; solummodo eas res in ipsa ecclesia non obptulimus que
michi Iaquinte pertinere videntur a parte suprascripti genitoris mei.
ea ratione ut proprietas omnium ipsarum rerum quas in
iamdicta ecclesia ut dictum est obptulimus et nominatibe unum
manuale et psalterium quod ex ipsis rebus nostris a presenti in ipsa
ecclesia remisimus semper sit in potestate partium suprascripte
ecclesie et partes ipsius ecclesie licentiam habeant de eadem proprietate
et manuale et psalterio facere quod voluerint.
usumfructum vero earum abeamus nos suprascripti vir et uxor et
liberi nostri legitimi masculi et nos et liberi nostri legitimi masculi
qui ex nobis sunt et fuerint res ipsas teneamus et utamur atque
fruamur ut iustum fuerit et de ipso usufructu faciamus quod voluerimus,
et nos et ipsi liberi nostri semper sub dominio et defensione
partium suprascripte ecclesie permaneamus quemammodum
secundum consuetudinem istius terre liberi omines sub aliorum dominio
et defensione manere et esse videntur. et ego et si ex ipsis liberis
nostris quispiam clericus fuerit semper in iamdicta ecclesia
officiemus ut iustum fuerit; defunctis vero nobis ambobus
et ipsis liberis nostris ita ut nullus ex eis masculus de legitimo coniugio
supersit, tunc ipse ususfructus extinguatur et ad suam proprietatem
redeat. set et si nos et ipsi liberi nostri ex ac terra exeuntes
in aliis partibus ad abitandum perrexerimus, tunc similiter ipse
ususfructus extinguatur et ad iamdictam suam proprietatem redeat.
tantum, si intra octo annos reversi fuerimus ita ut sicut
dictum est sub dominio et defensione partium suprascripte ecclesie
maneamus, rursus ipsarum rerum ususfructus ad nostram potestatem
in suprascripta ratione revertatur; et tamen ego et si quis
ipsorum liberorum clericus fuerit, in iamdicta ecclesia officiemus
sicut suprascriptum est. et per convenientiam nos iamdicti
vir et uxor guadiam suprascripto Iohanni pro parte ipsius ecclesie
dedimus et fideiussorem posuimus Iohannem filium quondam
Mauri qui dicitur de Bernardo; et per ipsam guadiam obligamus
nos et liberos et eredes nostros semper defendere partibus suprascripte
ecclesie in iamdicta ratione integrum illud quod in eadem
85
ecclesia sicut suprascriptum est obptulimus ab omnibus ominibus
et tribuimus licentiam ut quotiens partes ipsius ecclesie voluerint
potestatem abeant illud per se defendere qualiter voluerint
cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
et si sicut superius scriptum est nos et liberi et eredes nostri partibus
suprascripte ecclesie non adimpleverimus et suprascripta vel ex eis
quicquam removere aut contradicere presumpserimus, per convenientiam,
per ipsam guadiam obligamus nos et nostros liberos
et eredes componere partibus iamdicte ecclesie quinquaginta auri
solidos constantinatos. suprascripta vero feci ego iamdicta
laquinta secundum legem et consuetudinem Romanorum. verumtamen
de suprascripto psalterio et manuale a presenti pars ipsius ecclesie
faciat quod voluerit et nullum in eo usumfructum abeamus.
suprascripta vero feci ego suprascripta Iaquinta secundum legem
et consuetudinem Romanorum. Et duas unius tenoris cartulas
anc pro parte ipsius ecclesie et aliam pro parte nostra te Maraldum
clericum et notarium scrivere rogavimus. S.
+ Ego Petrus diaconus.
+ Ego Iohannes diaconus.
| |