Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1333 » Pag 186 - 188

8.1333
186
188

186
+ In nomine domini, vicesimoprimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense aprilis, quintadecima indictione. Nos ademari et germanus filii quondam mirandi
de sicut nobis congruum est nostre voluntatis coram hante subscripti testes per unc scriptum
187
donamus et confirmamus vobis visantii clerici filio idem visantii et mulier nomine visantia uxore
mea et vera sorore nostra integra una tertia portione de una pecia de terra que nobis pertinet
abere a parte suprascripti mirandi genitori nostrum in locum ubi a lu mercatum dicitur, que
est ipsa pecia per ec finis et mensuria: de subter parte ab occidente fine via publica, inde passi
quindecim; a meridie sunt passi per longitudo sexaginta septem; de super parte ab orientis abet
passi sex: a septemtrione descendente et coniungente se usque ad ipsa via priora fine, et passi
sexaginta sex, totum ad iusto passu omini mensuratum. predicta pecia de terra cum arbustum
infra suprascripte finis et mensurias inclita una tertia pars vobis iamdicti viri et uxori congnata
et sorore nostra donavimus cum omnia intro se habentibus cunctisque eorum pertinentiis
et cum vice de via sua, ad securiter et firmiter amodo et semper vos vestrisque eredibus illut
abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quicquit volueritis, absque omni
contrarietate nostra et de nostris eredibus aut cuiquam ominibus pro nostris partibus. et propter
confirmatione uius donationis subscepimus nos iamdicti germani a vobis iamdicti viri et uxori
sorore et congnata nostra iuxta lege launegilt cammiso unum, in omnis deliberatione, sicut inter
nos combenit, finitoque launegilt ipsum aput nos ea ratione, nos iamdicti ademarii et mirandus
germani per combenientiam quam et una nobiscum esse romoaldus thio et advocatorem nostrum,
guadiam vobis suprascripti viri et uxori dedimus et fideiuxorem vobis posuimus iohannes thio
nostro filie quondam iohanni presbiteri. Et per ipsam guadiam obligavimus nos et nostris eredibus
semper defendere vobis vestrisque eredibus tota et integra suprascripta nostra donatione da omnibus
illis ominibus et partibus cui per nos illut datum aut obligatum esse paruerit, et si causatio
nobis fuerit exurte de ipsa nostra donatione. de alii vero ominibus et partibus per partes communiter
inde causemus usque ad veram et diffinitam legem cum omnibus moniminibus quas inde causemus,
et securiter nos et nostris eredibus illut vobis vestrisque eredibus non adimpleverimus,
sic vobis persolbamus et adimpleamus iuxtitia, sicut in lex langubardorum de donum et subsceptum
launegilt continet, ita nos nostrisque eredibus adimpleamus, et persalbamus iustitia;
et si, sicut superius scriptum est, illut vobis vestrisque eredibus non adimpleberimus, et aliquit
inde quesierimus remobere aut contrare quesierimus per quamvis rationibus, Ideo per suprascripta
guadia per combenientia componere obligavimus nos et nostris eredibus vobis iamdicti
viri et uxori vel ad vestris eredibus, seu cui unc scriptum pro vice vestra in manu paruerit,
viginti auri solidos constantinos, et omnia suprascripta vobis adimpleamus. Verumtamen et oc
recolimus de ipsa suprascripta donatione nos suprascripti germani donavimus tivi visantium
clericum medietatem et tivi nominate visantia sorore nostra reliqua medietatem de ipsam tertiam
partem, sicut supra legitur; iterum sceptuavimus inde ipsa casa lignitia quod in ipsa rebus
188
modo ibi facta abemus, quod illut tivi non donavimus; et taliter scribere rogavimus te petrus
notarius; actum nucerie.
+ Ego lando.
+ Ego mirandus.
Torna all'inizio