|
134
+ In nomine domini anno tricesimo sexto principatus domni nostri pandolfi gloriosi principis,
et quinto anno principatus domni pandolfi eius filio, mense iunius septima indictione. Ideoque
nos ursus et iohannes germani atrianensi filii quondam leoni clarefacimus nos habere due
sortis de terra et casa frabita intus hec salernitanam civitatem in vico sancte trofomes nobis
est pertinentes habere a partibus predicti genitori nostri tertiam partem est pertinentes de
ipsa casa et terra sergi atrianensi germanus noster, et congruum est nobis ipse ambe sortionis
nostre de eadem terra et casa frabita solarata benumdare ipsius sergii germanus noster. de quaoprem
nos superius nominati ursus et iohannes germani, sicut nobis congruum et aptum videtur
esse, nostra quidem vona volumtate per hanc cartulam ante subscripti ydoneis hominibus venumdedimus
tibi nominati sergi germano nostro inclite ipse ambe due sortionis nostre de predicta
terra et casa nostra frabita solarata, quod commune habuimus intus prefatam salernitanam
cibitatem. ideo trasactibus nomine illut vobis venumdedimus cum bice de bia sua, et qualiter
conciata vel edificata esse dinoscitur casa ipsa et cum sericidia sua, inclite ipse due sortionis vobis
nominato sergi venumdedimus, unde nec nobis qui supra binditoris, neque ad nostris heredibus,
neque in quabis partibus de ex dicta nostra bindictione nichil exinde restitit haut dicimus
remanere sortionem, set trasactibus nomine, ut supradiximus, a funditus illut vobis venumdedimus
ad securiter et firmiter hamodo et semper tu nominatus emtor quam et tuis heredibus hec
predicta nostra bindictione, ut superius legitur, illut vos habendum, dominandum, possidendum,
omnia exinde faciendum que volueritis. unde pro confirmandam et stabiliscendam hanc
nostra bindictione, nunc a presentis communiter recepimus a te nominato emtorem nostrum
statutum pretium, y sunt auri solidos de tari voni numerum triginta quattuor, namque tari
per uno quoque solidum in omnes deliberationes, sicut inter nos combenit. finitoque vero
pretium ipsum aput nos ea ratione, guadia nos superius nominati binditoris tibi nominato
135
sergi emtori nostro dedimus, et mediatorem tibi posuimus leo atrianense filius quondam ursi
qui vocatur quatraru; et per eadem guadia obligamus nos qui supra binditoris et nostris filiis et
heredes hamodo et semper tibi nominato sergi emtori nostro quam et ad tuis heredibus eaque
nostra bindictione, ut superius legitur, illut vobis defensandum inclite ambe ipse nostre sortionis
de terra ipsa et casa solarata frabita ha pars uxoribus nostris et ab omnibus hominibus
omnique partibus. Sequitur consueta formula: quod si taliter etc:qui vero pacta non servet,
tenetur componere duplum statuti pretii. et tali ordine to antipertus notarius scribere rogabimus.
actum salerno.
+ ego petrus notarius me subscripsi
+ ego disiiu
+ ego iohannes notarius me subscripsi.
| |