Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1042 » Pag 267 - 268

6.1042
267
268

267
+ In nomine domini domno constantino dibina gratia imperator augusto deo propitio
tertio hanno imperii eius, mense hoctuber, tertiadecima indictione. Ideoque nos qui sumus
nomine poto filii poterisi, qui sum commorantes intus cibitate luceria, quam et ego grimaldo
filio iohanne qui sum habitantes intus cibitate sipontus, eo quod intus cibitate luceria
ram presentia iohanne magnifico iudice et haliis nobiliores hominibus qui hic supter conscripti
sunt, quia ex predicto radelpoto habeo ego poto una petia de binea maiore que iudicabit
illum pro hanimam suam emisit illam in manus mea bindendi pro hanimam suam,
quam et ego grimaldo retineo ipsa halia binea que illius radelpoti tiano meo pererede,
illius, modo vero congruum et habtum esse bidetur in unum bendere hambabus ipse vinee
et cum medio uno pastino de uno hanno in unum teniente in locum qui dicitur iusta ipso
flubio perticata iusta ipsa bia dodealarino et que hisdicte binee pro nostris necessitatibus
nobis in unum bendere congruum est et nostra congruitatem vel necessitatem exinde faceret.
Sic nobis congruum et habtum esse bidetur, bona etenim nostra volumtatem unanimiter
parique consensum per hanc enim quoque bidelicet cartulam coram presentia supradicti
iudicis et haliorumque subscriptorum testium bindedimus ille tibi nominato lando imperialis
trumarca de cibitate florentino habitantes, ipse iamdicte vinee, quas superius patefecimus
nobis esse pertinentes, que habet fines ipsa binea maiore. De prima vero pars
fine ei medio limite fine ipso pastino minori, inde sunt ad passum iustum mensuratum
hominis mediocris persona passi triginta duo. De secunda pars fine et integrum ipso carbunario
fine ipsa terra bacua, inde sunt passi triginta et medium. De tertia vero pars
fine et medio ipso carbunario fine ipsa binea muscato filio zaliperto, inde sunt passi triginta.
De quarta autem pars fine ipso flubio perticata, inde sunt passi triginta septe. Simul
et ipso pastino minore qui habet fines. De prima vero pars quod est a medio limite
fine ipsa binea maiore, inde sunt passi cum ipso medio pastinello quaddraginta sex. De
secunda vero parte que dicitur a media fenestra, fine ipso medio pastino rotardi, inde sunt
passi viginti hocto. De tertia vero parte que dicitur a fine de ipsa bia plubica, inde sunt
passi quaddraginta sex. De quarta autem parte que dicitur a fine de ipso flubio perticata,
inde sunt usque in ipsa aqua passi viginti quatuor. Inter iste namque finis et mensure
que superius cernitur et legitur da fine in fine, quantum infra claustre sunt, ipse iamdicte
268
vinee, unde nec nobis neque had eredibus nostris, verum etiam neque ad nullum quempiam
hominem ibi aliquit portio reserbabimus requirendi, set qualiter edificiate sunt
ipse iamdicte vinee una cum mediis limitibus, et cum biis et handita sua, et cum legitima
ingressa et regressa sua, cum vobis et carrum et una suis omnibus pertinentiis vindedimus
ille tibi lando imperiali trumarca entori nostro possidendum. De quo pro constabiliscendam
atque confirmandam tibi hanc nostram benditionem manifesti sumus, quod a
presente recepimus a te nominato lando trumarca entori nostro infra hanbabus quindecim
aurei solidi constantiniani boni scifati per caput, et uno tario; finitum dicimus aput
nos receptum habere ipsum pretium, Ea scilicet ratione, ut hamodo et semper eadem nostram
benditionem integram, sicut supra Iegitur, habere et possidere baleatis, et faciatis
exinde que amodo tibi tuique heredibus placuerit, sine contraditione nostra et de nostris
heredibus requisitione. Unde guadia tibi dedimus et mediatorem posuimus gilio filius rofrit;
et obligamus nos etc. Sequitur consueta formula, statuta multa quinquaginta auri
solidorum constantinianorum. Quem te adelferi notarius hanc cartam benditionis asscribere
rogavimus qui et interfuit. Actum in civitate luceria indictione feliciter.
+ Ego qui supra ioanne iudex
+ Ego trupoaldo teste.
Torna all'inizio