Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.949 » Pag 113 - 115

6.949
113
115

113
+ In nomine domini bicesimo primo anno principatus domni nostri guaimari, filii
domni guaimari principis, et secundo anno principatus domni iohannis eius filio, gloriosi
principibus, mense octuber, decima indictione. Ideoque ego maranci presbiter filius quondam
petri clarefacio me abere rebus in locum montorum, ubi misciano dicitur rotense finibus,
que mihi predicto maranci presbiteri est pertinentes per cartula comparationis
pars biczzo presbiter et da maio et iohannes, germani filii quondam iohanni presbiteri,
sicut mee scriptionibus sunt continentes, que est per ec finis et mensurie: da pede fine
publica, sunt inde passi biginti quinque: de alia pars fine de ipsi predicti germani filii
iohanni presbiteri, sunt inde passi sexaginta quinque: a super capite fine bia, sunt inde
passi biginti sex: de alia parte fine astolfi, sunt inde passi septuaginta septem, totum ad
iusto passum ominis mensuratum. ec bero rebus per iamdicte finis et mensurie totum et
inclitum illut bicariationis ordine tradidimus tivi leoni filio quondam iaquinti; et ideo,
sicut mihi congruum est, mea bona bolumtatem ante presentia landoni comitis et alii testes
per anc cartula bicariationis ordine tradidimus tibi predicto leoni tota et inclita ipsa
predicta pecia de terra de iamdictum locum misciano per iamdicte finis et mensurie, totum
et inclitum cum proprie finis et cum bice de. biis suis, et omnia intro se abentibus
omnibusque suis pertinentiis, illut tibi predicto leoni bicariationis ordine tradidimus, ad
114
securiter et firmiter ammodo et semper tu et tuis eredibus illut abendum, dominandum,
possidendum, omnia inde vel exsinde faciendum quod volueritis, apsque omni contrarietatem
meam et de meis eredibus, aut cuique ominibus; et pro confirmandam et stabilissendam
anc mea bicariationem recepimus a te predicto leo alia pecia de terra cum arbusto
bitatum et aliis arboribus fructiferis in iamdicto locum missiano, ubi ad ipse spelonke dicitur,
que est per ec finis et mensurie: da partibus occidentis fine rebus sancti maxsimi,
sunt inde passi centum biginti quinque: da partibus meridie fine bia pulbica, sunt inde
passi triginta quadtuor: da partibus orientis fine tuaque maranci presbiteri, quod ab ante
os anno ipse genitor meus tibi venumdatam abuit, sicut tue scriptionibus sunt continentes,
quod aput te exsinde firmate retenuit, sunt inde passi centum: da partibus septemtrionalis
fine de eredes azoni qui fuit castaldus, sicut termiti ficti sunt, inde sunt passi
biginti sex, totum ad iusto passum ominis mensuratum. ec bero rebus per iamdicte finis
et mensurie totum et inclitum illut ab ante os annos tibi predicto maranci presbiteri at
laborandum et pastenandum in partionis ordine traditum abuit, et tu predictus maranci
presbiter illut pastenatum abuit et dibidutum illut abuisti cum ipsum genitor meus, sicut
ipsi brebri de ipsa pastenationem et de ipsa dibisionem sunt continentes, quod per parte
exsinde retinemus; ec vero rebus per iamdicte finis et mensurie in illo ordine, sicut diximus,
totum et inclitum cum proprie finis et cum bice de biis suis illut tibi predicto maranci
presbiteri bicariationis ordine tradidimus, ad securiter et firmiter ammodo et semper
et semper nos et bestris eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia inde
vel exsinde faciendum quod volueritis, apsque omni contrarietate tuaque leoni et de tuis
eredibus aut cuique ominibus, et nihil tibi predicto leoni exsinde restitit infra iamdicte
finis et mensurie restii aut dicimus remanere sortionem, de quantum quantoque tibi
est, seum fuerit, infra iamdicte finis et mensurie pertinentes, sicut dixsimus, totum illut
michi bicariationis ordine tradidisti; nam aliut infra iamdicte finis et mensurie mihi est
pertinentes, sicut dissimus, et a foras ipse finis et mensurie, ubi dixsimus, exset fine meaque
maranci presbiteri, similiter mihi est pertinentes a pars ipsius genitori tuo per cartulam
comparationis, quod aput me firmatam retenuit. de qua per bona combenientia guadia
tivi predicto leoni dedimus, et mediatorem tivi posuit meipsum; et per eadem guadia
opbligo me et meis eredibus antistandum et defensandum tibi tuique eredibus tota et inclita
suprascripta mea bicarationem da pars uxore mea et da omnes omines omnique partibus;
si autem, sicut dictum est, nos et nostris eredibus semper taliter illut vel exsinde
tivi tuique eredibus non defensaberimus, vel si nos nostrisque eredibus quommodocumque
per qualecumque rationem illut vel exsinde tibi tuique eredibus tollere, aut contrare quesierimus,
115
et quodcumque causationes vobis inde preposuerimus, ante omnia questio et causatio
nostra tacita et bacua sit, per combenientiam opbligo me et meis eredibus componere
tibi tuique eredibus, vel cui cartula ista in manum paruerit, triginta auri solidos
costantinos; et omnia suprascripta per inbitis vobis adimpleamus per supradicta guadia et
opbligata pena. Ideo, et quale tempore vos ipsis volueritis inde exset autores aut defensores,
potestatem abeatis vos et bestris eredibus, cum ista cartula et cum quale alia monimen
et rationem, que inde abere potueritis, in omnibus inde causare et contendere, et
fine facere, sicut bultis, et per bos ipsis illut defensare; nam, quando nos vel nostris eredibus
inde quesieritis abere autori vel defensore, nos autem vel nostris eredibus illut vobis
vestrisque eredibus antistemus et defensemus, et omnia vobis adimpleamus, sicut superius
legitur. Et taliter scribere rogabimus te iohannes clericus et notarius, actum montorum.
+ Ego qui supra lando comes
+ Ego amatu.
Torna all'inizio