Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.907 » Pag 56 - 58

6.907
56
58

56
In nomine domini octabo decimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso
principi, filio domni guaimari, mense ianuarius, quarta indictione. memoratorium factu a
nobis iohannes ceco filius leoni, et maraldus filius quondam iohanni, eo quod ante presentia
domni adelferi abbas ecclesia sancti maiimi, qui est unum de dominii ipsius ecclesie,
et ibique esset subscripti testes, per iussionem ipsius domni abbati per comvenientia
ad tenendum et lavorandum tradidit nobis leo diaconus eundem ecclesie una clusuria
de terra cum arbustu et aliquante cerze pertinentem ipsius ecclesie sancti maiimi, qui
esse videtur ipsa rebus in fines rotense, ubi proprio ad publicano dicitur, quod ipse leo
diaconus illut in beneficium retinet a pars ipsius ecclesie abentem as fines et mensuras.
57
de subtano latere quasi a pars orientis fine bia, incipiente a termine, qui fictum est inter
ec rebus et terra cum castanietum pertinentem de ecclesia sancte marie plevis de ipso
locum rota, et abiente per ipsa via, sunt inde per mensuria passi octuaginta quinque et
cuvito unum, et quasi a parte occidentis fine ipsius ecclesie, sicut termiti et media sepe
discernit, et sicut coniungit in alia via suprana que deducit inter istut et alia rebus
ipsius ecclesie, sunt inde passi sebtuaginta quadtuor iusta ipsa sepe mensuratum et per
ipsa via suprana mensurati passi triginta octo, qualiter deducit ista via in parte orientis,
et ab ipsi triginta octo passi lassante ipsa bia. et pergente per fine ipsius ecclesie sancte
marie, sicut media sepe et termiti discernit, sunt inde passi quinquaginta unum et palmo
unum, sicut coniungit ad ipsa via da parte orientis priore fines: totum mensuratum ad
iusto passum hominis. per istas fines et mensuras inclitum illut nobis ipse leo diaconus
ad tenendum et lavorandum tradidit tali ordine, ut amodo et semper, natos nascente, ad
nostra et de nostris eredibus sint potestate eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis
nostre utilitatis iusta rationem ibidem faciamus, et ibi faciamus casa lingnita vona, et ibi
mittamus ominem ad abitare, et faciamus ibi aira, et tota ipsa rebus per circoitum illut
cludamus et semper clusum abeamus, sicut meruerit, et totum ipso arbustum annualiter
temporibus suis lavoremus, potemus et propaginemus, et, ubi meruerit, arbores et vites
infra ipso arbustum ibi pastenemus, et totam ipsa tradictione annualiter lavoremus et
cultemus de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, quatenus proficiant et non dispereant;
et cum vindemie tempus fuerit, faciamus scire ipse leo diaconus vel pars ipsius
ecclesie, ut dirigat ibidem missum, et per tempore ipso arbustum salbum faciamus, sicut
meruerit, usquedum illut vindemiemus et benerit ipso missum ibi et ipsa tradictio temporibus
suis vindemiemus, sicut meruerit, et totum ipso vinum ibique ad palmentum inter
nos dividamus: ipso missum vel pars ipsius ecclesie tollad ipso vinum medietatem, et nos
vel nostris eredibus tollamus reliqua medietate et adsignare nobis ibidem organeum vonum
da. vinum, et nos vel nostris eredibus totum ipso arbustum vindemiemus, sicut meruerit,
et ipso organeum bonum conciemus, sicut meruerit, et reponamus ipso organeum
ibique intus ipsa casa et ibi reponamus ipsa eorum sortione de ipso vinum, et faciamus
ipsius leoni vel ad pars ipsius ecclesie annualiter ipso vinum salbum, donec illut inde
tulerint absque degeneratione et ingne, tollentes inde ipso vinum, ipso organeum labarent
et studiarent, sicut meruerit, et ipso missum nutriemus secundum nostra possivilitatem et
daremus ad ipso missum annualiter palmentatica uno pario de pulli, et que amodo et
semper ibidem seminaberimus, demus inde ipsius leoni vel ad pars ipsius archiepiscopii
annualiter terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; et si ibi abuerit poma in
58
ipsa rebus, per tempore medietate ipsa poma, sive clandi, quod ibidem collexerimus, demus
ad ipsum leo diaconus, vel ad pars ipsius ecclesie, annualiter medietatem, nobis abeamus
medietatem. qua et tradidit nobis una pecia de terra cum quertietum pertinente ipsius
ecclesie in eodem loco rota ipse leo diaconus per iussionem ipsius abbati, quod in veneficium
retinet, qui est per as finis et mensuras: a pars orientis fine ipsius ecclesie sancte
marie plevis uius rota, inde passi quinquaginta, et a pars occidentis fine ipsius ecclesie
inde passi... et de alie due partis fine ipsius ecclesie, ab ipsa pars occidentis abet passi
quadraginta ad iusto passum omini mensuratum; ista terra cum quertietum licead nos et
nostris eredibus, natos nascente, illut tenere et lavorare, et quante sint ipse quertie, ille
cultemus, sicut meruerit, et quante clandi vel alio frudium ibidem fecerimus, medietatem
demus ad pars ipsius ecclesie, et reliqua medietate nobis abeamus, et de subtus ipsa terra
quod ibi seminaberimus, demus inde annualiter ad ipsum leo diaconus vel ad pars ipsius
ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; et quale tempore nos vel nostris
eredibus illut tenere et laborare non boluerimus, aut non potuerimus, inclita ipsa
tradictio lavorata et cultata remittamus ad potestate ipsius ecclesie, et licead nos inde
excotere causa nostra movilia, et ire cum illut ubi voluerimus. unde pro taliter per vona
comvenientiam per iussionem ipsius abbati et pro pars ipsius ecclesie guadia nobis ipse
leo diaconus dedit, et mediatorem nobis posuit ermaforatus presbiter eiusdem ecclesie;
et per ipsa guadia per vona ccmvenientia obligavit se ipse abbas et successores suos et
pars ipsius ecclesie amodo, et dum ipsa rebus tenere et laborare voluerimus, defensare
nobis nostrisque eredibus inclita ipsa tradictio cum vice de via sua da omnis omines
omnique partibus; quod si taliter omnia suprascripta nobis nostrisque eredibus non adimpleverint
et aliquit inde contradiierit, per vona comvenientia per ipsa guadia componere
obligavit se ipse abbas et successores suos, et pars ipsius ecclesie, nobis nostrisque eredibus
biginti auri solidi constantini, quod scripsi ego romoaldus notarius.
+ Ego alferus superius nominatus abbas
+ Ego leo diaconus.
Torna all'inizio