|
92
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni landolfi gloriosus princeps et
nono anno principatus domni paldolfi filii eius, nono die intrantes mense magio, die martis,
tertia indictione. Memoratorium factum a me petrus filius eidem petri de oc quod ante presentia
maraldi iudicem causabit cum mauro filio vassi dicendum, ut malo ordinem et sine ratione
introisset in una casa mea de intus civitatem abellini et illas michi contrabit, et irato animo
super me benit et me bactibit: quero enim ab eo responsum audire et legibus cum eo inde fine
facere. supradictum iudicem interrogabit eum, qui exinde diceret eius presentiam insinuare,
statim ipse dixit, ut non esset veritas. Quod et per iudicium de supradictum iudicem guadia michi
dedit ipse predictus mauro, et mediatorem michi posuit petrus presbiter filius genci, ut secundum
legem iurare michi ad sancta dei evangelia et dicere, ut ipsum se scientem me non battidisset
et ipsa predicta casa michi non contrasset, et ego a parte mea mediatorem ei posui . . .
. . . evangelia parandum. Et oc brebe scripsit ego gualfus subdiaconus et notarius, et . . .
et supradicto iudici.
+ ego qui supra maraldus.
| |