|
59
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
mense martius duodecima indictione. ideoque nos iaquintus filius aldecisi clericus et
60
mulier nomine sellecta, que sum uxor eius filia quondam petri presbiteri, quum declarati
sumus nobis esset pertinentes casa et terra intus hanc salernitanam cibitatem ad ortum mangnum
a parte suprascripti petri presbiteri genitor et soceri nostri, et iam ante os dies illut
datum abuimus ad casa faciendum iohanni presbiteri germanum et congnatum nostrum, ut
ille casa ibidem facere et trasactibus medium illut sibi tollere; nunc autem ipse iohannes
presbiter, sicuti inter nos fuit combenientia, casa ipsa, que modo ibibem est, ille eam edificare
querent a nos, ut exinde secundum legem inde ei firmaremus, ut securiter illut abere potere.
unde de predicta terra de quantum fuit ipsius petri . . . iaquinti est pertinentes
tertiam partem per datum ipsius petri presbiteri, et de illo aliut mihi inde est pertinentes inclita
sortione petri presbiteri et monachi filii suprascripti petri presbiteri, sicuti nostra continunt monimina,
que ante subscribto notario et testes ostedit firmate, et mihi nominate sellecte de ipso aliut,
qui inde remansit, est inde abere pertinet sortione mea per subcessione suprascripti genitori meo;
nunc autem congruum est nobis viri et uxori medium inclitum illut donare et pro ipsa lavorationem
tradere tibi predicti iohanni presbiteri, ego nominatus iaquintus inclita ipsa mea sortione
medietatem, et ego nominata mulier ipsa alia mea sortione medietatem, et de . . .
viro meus mihi legibus evenire debuerit per ipsum meum morgincab, mihi fuit emissum a predicto
viro meus alio die nostre copulationis, inclitum illos tibi nominati iohanni presbiteri tradidit.
interea nos superius nominati iaquintus et sellecta vir et uxor unanimiter parique consensum,
per absolutionem suprascripti aldecisi genitori et soceri nostro, quam et per largietatem supracripti
gloriosi principis, quem nobis dandum direxit per lando castaldum suum que onoratum, per
hanc cartulam quam et pro ipsa lavoratione donamus adque ad semper abendum confirmavimus
tibi nominati iohanni presbiteri germanum et congnatum nostrum medietatem cumta et inclita
casa et terra, sicuti modo conciata vel edificata esset, . . . illos vobis donavimus
et, ut superius diximus, tamen ego nominata mulier illos tibi donavi per consensum et volumtatem
ipsius viri mei, in cuius mundium me palamfacio subiacere, cum omnia intro se abentibus
et cum medietate omnibus monimina indeque pertinentibus et cum bice de bia inclitum illos
tibi donavimus, ad securiter hanc firmiter amodo et semper tu nominatus iohannis presbiter quam
et tuis heredibus predicta nostra donatione illut abendum, dominandum, possidendum et omnia
exinde faciendum, que vobis placuerit; unde de predicta nostra donatione nullam nobis aut cuiqua
hominibus exinde restitit aut dicimus remanere sortionem. et pro confirmandam et staviliscendam
hanc nostra donatione, primis inpotavimus nobis ipsum lavorem, que in ipsa nostra
sortione fecisti, quam et iuxta legem launegild a te inde communiter recepimus mantellum unum.
finitaque vero nostra donatione per subgectum launegild, ea vero ratione hobligamus nos qui supra
vir et uxor et nostris heredibus predicta nostra donatione, ut dudum dictum est, nos vobis
61
antistandum et defensandum da omnis omines omnique partibus. si autem, sicut dictum est, taliter
illut vobis non defensaverimus, aut si nos nostrisque heredibus quomodocumque per qualecumque
ratione quesierimus illut vel exinde vobis tollere aut contrare, et quodcumque causationes
vobis inde preposuerimus, tunc primum omnium questio et causatio nostra modis omnibus adbersus
vos sint exinde tacita, et ad compositionem siamus nos et nostris heredibus hobligati ad
componendum tibi nominato iohanni presbiteri quam et ad tuis heredibus biginti solidos constantinos,
et, sicut dictum est, per inbitis illut vobis defensemus. quando autem per vos ipsis volueritis
inde esse auctores et defensores, potestatem et licentiam abeatis tu tuique heredibus vice
nostra et de nostris heredibus cum quale monimen et rationem inde abere potueritis, in omnibus
inde causare et omnia agere et perficere, sicut vultis et vobis illos abere, et per vos ipsi siatis
inde auctores et defensores; nam quando nos inde auctores abere quesieritis, nos autem nostrisque
filiis et heredes adimpleamus vobis vestrisque heredibus omnia, quantum et quomodo superius
legitur. et tali hordine te petrus notarius scribere rogavimus. actum salerno.
+ ego lando
+ ego maio
+ ego ioannes
+ ego petrus
+ ego romoaldus me subscribsi.
| |