|
128
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri paldolfi gloriosi principis,
et primo anno eius salerni, et quinto anno principatus domni paldolfi eius filii, mense martius
septima indictione. brebem emissum a nobis mari filio ciceri et amatus nepotem meum filius
quondam petri, eo quod in sacratissimo salernitano palatio ante subscripti ydoneis hominibus
per bona combenientia tradidimus constantini et petri germani filii iohanni qui sparanus vocabit,
una pecia de terra, in quo pars pastenatum est, et bacuum uno teniente, quod habemus in
locum felline finibus salernitanis in monte qui dicitur betranu, que modo recolleximus da sassulo,
qui illut ad pastenandum tenuit a nos, et est per as finis et mensuria: de pede fine nostra
et de consortes nostros, sunt exinde passi triginta: de una parte fine de heredes ursi thio
noster: de super parte a parte de serra fine nostra, et inde passi triginta: de alia parte fine de
heredes sellicti, et coniungente in ipsa priore fine longitudo est in omni loco passi octoaginta,
et in medium per trabersum sunt passi triginta ad iusto passum homini mensuratum. hec vero
rebus per ipse finis et mensurie tota cum omnia intra se habentes et cum vice de bia sua et
vice de fontana nostra que ibi a supto est in eodem loco felline, et vice de bia ad ipsa aqua illorum
tradidimus; pro itaque guadia nobis dederunt et mediatorem nobis posuerunt grimoaldus
cognatum illorum filius iohanni tali ordine, ut amodo et usque nobem anni completi licead
illis et suis heredibus tota supradicta nostra tradictione tenere ad sue potestati, et sue utilitati
129
ibi faceret, et vinea plantaret, et omnis fruges et vinum et quicquit annualiter ibidem
redierit et fecerit, amodo et usque completi octo anni, toto illorum sit potestati. ad completi ipsi
nobem anni illis et suis heredibus habeant in ipsa terra infra ipse finis et mensurie vinea facta
et lebata, et cooperata, et de super et de supto laboratam, sicut locus ipse meruerit, ut bene
paread laboratum et cultatum, et pomis; et plicarent se illis et suis heredibus, et totum per
ipse finis et mensuria, seu si extra ipsa mensuria ibique in ipsa rebus nostra in capite vinea
facta habuerint, totum per medium equaliter inter nos illut dividamus: nos vel nostros heredes
tollamus illut medietatem, et illorum et ad eorum heredes tradamus illut in sortes medietatem
cum vice de bia sua et vice de ipsa fontana cum vice de bia sua, sicut brebem illorum continet.
reditum et palmentum, quod ibi habuerint, si ebenerit in ipsa sorte illorum, habeant illut
sibi, et si ebenerit in ipsa sorte nostra, licentiam habeant illut exinde disturbare et excutere
cum omnis sua causa que ibi habuerint et reduceret illut in ipsa sua sortione sine cuiuslibet
contrarietate. Sequitur formula consueta. et si taliter etc. Qui pacta non servet multatur quinquaginta
aureis solidis constantinianis. et hunc brebem scribsi ego petrus notarius qui interfui.
+ ego maraldus
+ ego arechisi notarius me subscripsi
+ ego iohannes
+ ego radoaldus.
| |