79 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino 
nostro basilio magno imperatore anno quinquagesimo sexto: sed et 
constantino frater eius magno imperatore anno quinquagesimo tertio: die 
secunda mensis ianuarii indictione quartadecima neapoli: Certum est me 
petrum umilem presbyterum filio quidem iohanni qui nominatur pappasalvanum: 
A presenti die promptissima volumtatem promitto tibi domino pancrati venerabili 
igumeno monasterii sanctorum sergii et bachii: qui nunc congregatus est 
in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appallatur casapicta situm 
in viridiarium: et at cuncta et venerabili vestra congregatione monachorum 
memorati sancti et venerabilis vestri monasterii: propter integras sexuncias 
vestras quod est medietate de integra portione qui fuit quondam iohanni 
presbyteri qui nominabatur pappasalbanum abio meo de integra ecclesia 
vocabulo sancte iulianes sita hat porta sancti ianuarii una cum integras 
sexuncias vestras ex ipsa portione qui fuit memorati quondam iohanni 
presbyteri de omnibus rebus et substantiis et de abitationibis seu 
cellis et cum integra portione vestra de ortum ante headem ecclesia qui 
est intus curte commune et cum portione vestra de egripum et de orreum 
super se et cum portione vestra de pischina et cum aeribus et aspectibus 
suis quamque cum introitas earum omnibusque eis generaliter et integro 
pertinentibus: ubi domino deo atiubante me ibidem custodem ordinastis a 
nunc et omnibus diebus vite mee: in eo enim tenore ut a nunc et omnibus 
diebus vite mee in mea sit potestatem tenendi et dominandi seum frugiandi 
etiam et ipsis hereditatibus lavorandi et at lavorandum dandi absque scriptis 
fruendi et comedendi: etiam et in eadem ecclesia die noctuque omnem 
officium sacerdotalem facere debeamus aut facere faciamus hoc est vesperos 
et matutinos seu missarum sollemnia et oris laudibus lumminariorum vero 
concinnationem sine ora facere et exivere debeamus ut aput deum et coram 
omminibus mihi exinde laus et mercis atcrescat: et si aliquod in memorata 
ecclesia aut in abitationibus suis at conciandum abueris ego illut 
conciare debeamus quomodo iustum fueris: et pro alimoniis nostris dedistis 
et tradidistis nobis et omnes hereditates et substantias et abitationes et cellis 
et ortum et memorata portione de memorata gripta et de orreum et de 
80 
iamdicta pischina una cum omnia et ex omnia memorata sexuncias vestras 
de memorata portione qui fuit memorati quondam iohanni presbyteri abii 
mei per quobis modum pertinentibus et in mea cuntis diebus vite mee sit 
potestate tenendi et dominandi seum frugiandi et de ipsas frugias faciendi 
exinde omnia que voluerimus: et si aliquod ibidem offertum vel datum 
fueris sive a viribus vel a mulieribus si fueris mobile in mea sit potestate 
faciendi que voluerimus: si autem inmobilem fuerit aut terras vel tale causa 
pro hornamentum de memorata ecclesia vite mee in mea sit potestate et 
post meum obitum remaneat in memorata ecclesia et omni annue ego cuntis 
diebus vite mee vobis vestrisque posteris et in memorato vestro monasterio 
dare et dirigere debeamus oblates paria trea unum in nativitatem domini 
et alium in resurrectione domini: seum et alium parium in festivitate memorata 
ecclesia sancte iulianes sine omni amaricatione: et non abeas licentiam 
ego cuntis diebus vite mee ex ipsas sexuncias vestras aliquod vendere 
aut cedere vel offerire aut in pignus supponere per nullum modum: iterum 
nec vos aut posteris vestris vel memorato sancto vestro monasterio non 
abeatis licentiam cuntis diebus vite mee illos tollere aut exinde iactare nec 
quod absit quolivet sacerdotem vel clericum aut monachum vel alias quavis 
personas super me ibidem ponere per nullum modum cuntis diebus vite 
mee: post autem meum transitum in vestra vestrisque posteris et de memorato 
sancto et venerabili vestro monasterio rebertantur potestate cum omnibus 
sivi pertinentibus cuius iure exe videris: quia ita nobis placuit: Si autem 
aliter fecerimus de his omnibus memoratis per quobis modum aut summissas 
personas tunc ego cuntis diebus vite mee vobis vestrisque posteris 
et in memorato sancto vestro monasterio auri solidos viginti bythianteos et 
ec chartula ordinationis ut super legitur sit firma scripta per manus sergii 
tabularii per memorata indictione + et oc memorati sumus ud at meum 
obitum in memorata ecclesia dare et reliquere debeamus una planeta linea 
cum orarium suum et calice sanctum de stagnum cum patina sua: 
+ ego petrus presbyter subscripsi + 
+ Ego stephanus scriniarius: testis subscripsi + 
+ ego gregorius filius domini mastali testi subscripsi + 
+ Ego gregorius scriniarius: testis subscripsi + 
+ Ego sergius tabularius Complevi et absolvi per memorata quartadecima 
indictione +
  |