|  | 
 + In nomine domini vicesimo quinto anno principatus eius salerni domni nostri guaimari,
 et quinto hanno eius ... et amalfi, et quarto hanno ducatus eius amalfi et surrentum,
 
 et primo anno principatus domni nostri gisolfi ... subscriptorum eximii
 principis et ducis, mense november, undecima indictione. memoratorium factum a me machenolfus
 filio quondam machenolfi de nucerie, eo quod ante subscripti testes per bona
 combenientia tradidit eis petrus et iohannes germani filii garofali de locum floccanu due
 pecie de terris nostre cum arbustis vitatis in iamdicto locum floccanum, ubi ad gorga de
 lupenum dicitur, per finis et mensurie, sicut ipsa mea cartula continet, quod ego da ipsi
 germani paratum abeo per suprascripta cartula per finis et mensurias; prima pecia que
 est ad fine via... biana a pars septentrionis fine..... via, sunt inde passi decem
 et gubito: a pars occidentis fine de consortibus illorum, inde sunt passi sexaginta hocto
 et medium: de supera pars meridie et inde fine de consortibus illorum, inde sunt passi
 quadtuordecim: a pars orientis et inde fine de consortibus illorum, inde sexaginta octo.
 secunda pecia per hec finis et mensurie: a pars septemtrionis fine alexandri, inde abet
 passi tridecim: a pars orientis fine mea inde passi triginta quadtuor; a pars meridie sicut
 poiu discernit, inde sunt passi undecim et medium: a pars occidentis et inde fine mea inde
 sunt passi triginta quadtuor, totum ad iusto passum homini est mensuratum. hec vero
 rebus per iamdicte finis et mensurie inclita medietas de ipsa secunda pecia medietas in
 partibus meridie et priora pecia medietas in partibus occidentis de ipsa predicta mensuria
 medietas ipsorum germani tradidit in tali ordine, ut amodo et semper homni tempore,
 natos nascentes, a sua et de suis heredibus sint potestatem illut eos tenendum, et
 dominandum, et fobee et omnis sue utilitatem iusta ratione ibidem faciant, et, uhi meruerit,
 arvores et vites illis eos ibidem pastenaset et propaginaset et cultare de super et de
 subter, sicut locus ipse meruerit, ut semper bonum paread lavoratum et cultatum, ut in
 melius- proficiant et non dixpereant, et amodo et semper homni tempore per tempore de
 vindemie faciant illis vel illorum eredes nobis vel nostris heredibus, ut dirigat aut pergat
 ibidem missum nostrum, et illis vel suis heredibus abto tempore illis vindemiare et ad
 palmentum ipso. vino procurarent, et sic ipso vino per medietatem inter nos dividamus; nos
 et nostris heredibus tollamus inde medietatem, et ipsi germani vel illorum eredes tollant.
 inde eos alia reliquam medietatem, et ipsa medietas de ipso vino que est sortione nostra,.
 illis nobis adducat usque ad casa nostra da la torre, et ipsa sortione sua de ipso vino
 mittant illis in organeum nostrum, et per illis vel per illorum heredes siad bonum conciatum
 et studiatum, sicut meruerit missum nostrum que ibidem steterint pro ipsa vindemia,
 illis nobis eorum nutrire secundum illorum possivilitate, et deant inde nobis palmentaticum
 iusta ratione, et ipsa terra, quod superius diximus, quod ego illorum tradidit,
 annualiter conciare ipsa terra de subto bona arata et studiata, medietatem sementem nos
 
 reponamus in ipsa terra, et medietatem studiemus ipsi lavori; et ad area per medietatem
 inter nos dividamus: nos vel nostris eredibus tollamus medietatem, et ipsi germani vel
 rum heredes alia medietate, et ipsa priora pecia de terra cludant illis et clusam abeant
 da partibus da ipsa via staviana. Et qualecumque tempore vel suis heredibus ipsa
 nostra tradictione tenere et lavorare noluerint aut non potuerint, et illis diebus causa sua
 mobilia ibidem abuerint, liceant illis vel suis heredibus inde exire et portare ubi voluerint,
 et tota ipsa rebus pastenata et cultata remittant ad nostra vel de nostris heredibus
 potestatis. unde in eo ordine per bona combenientia guadia michi ipse petrus et iohannes
 dederunt, et mediatorem michi posuerunt iohannes filius quondam iohanni gualperti de
 eodem locum floccanum; et per ipsa guadia obligaverunt se et suis eredibus, ut si taliter
 omnia suprascripta michi meique eredibus noluerint adimplere, vel aliquit inde eos contradixerint,
 per ipsa guadia obligaverunt se et suis eredibus ad componendum michi meique
 heredibus viginti auri solidi constantiniani. verumtamen oc recordamus, ut ipsi lavori
 quod supra diximus, illis ipsi lavori zappare et studiare., sicut meruerit tantum ad omnia
 factum ipsi lavori medietatem inde nobis deant medietatem. et unc brebem scripsi ego
 iohannes notarius qui interfuit.
 + ego guandelferi
 + ego romoaldus.
 |  |