Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.745 » Pag 62 - 63

5.745
62
63

62
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri waimari, et quinto
anno principatus domni waimari eius filii, gloriosi principibus, mense ianuarius, sesta
indictione. Ideoque ego ingnelfreda da marzecanum, filia quondam ioanni, clarefacio ego,
quoniam mihi est pertinentis abere quartam parte de una casa fabrita in sulario levata
intus civitatem nucerie, quod per firmam scriptionem paratam et confirmatam abeo da
prandi filio quondam ursi terrabendica, et congruum est mihi tota et inclitam ipsa quartam
partem de ipsa casa in sulario levata super et supter inclitum illut venumdare ursi
ac filio supradicti prandi. Et Ideo, sicut mihi congruum est, mea vona volumtate ante
presentia mirandi iudici et ante alii testes per anc cartulam benumdedit tivi, adque ad
semper abendum confirmamus tivi iamdicti ursi tota et inclita ipsa iamdicta quartam parte
de ipsa casa fabrita in sulario levata super et de subter de intus iamdicta civitatem, totam
et inclitam illut tivi qui supra ursi benumdedimus, cum omnia intro se abentibus
omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de platea, et cum sericidio in suo decurrentem,
tota et inclita ipsam quartam mea de ipsa casa in sulario levata super et de subter, quod
mihi est pertinentes abere per meis parationibus, inclitum illut tivi benumdedimus. Unde
nullamque nobis, aud cuiqua ominibus reservantes, set, sicut diximus, inclita ipsam quartam
parte tivi benumdedimus, cum bice de ipsa platea, et cum sericidio in suo cecidentem
coniunctum ad fine tua qui supra ursi, et cum monimen inde pertinentem illut tivi
benumdedit, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuisque eredibus illut abendum,
dominandum, possidendum, omnia inde faciendum quod volueritis, absque omni nostra
63
nostrorumque eredibus contrarietate vel requisitionem. Et pro confirmandam et stabiliscendam
anc mea bindictionem, nunc a presentis recepi a te qui supra ursus emtorem
meum statutum pretium, I sunt auri tari voni per numerum septem In omnis deliveratione,
sicut inter nos combenit, finitoque vero pretium ipsum aput nos. De qua nos supradicta
ingnelfreda per vona conbenientia wadia tivi qui supra ursi dedit et mediatorem
tivi posuit alegardo subdiacono filio quondam ferrandi. Et per eadem wadia obligo me et
meos filios et eredes amodo et semper omni tempore antistandum et defensandum tivi tuique
eredibus tota et inclita ipsa mea bindictione da omnes omines omnique partibus et a
pars ipsius uxori mee, cui per me vel exinde datum, aud obligatum, seu manifestatum,
vel thingatum esse paruerit. Et de alii vero hominibus et partibus per vos ipsis inde esset
auctores et defensores, potestatem et licentiam abeatis tu et tuis eredibus in omnibus inde
causares et finem facere, qualiter bultis, cum ista cartula et cum quale alia monimen et
ratione pertinentem inde abere potueritis; quod si taliter omnia, quomodo et qualiter superius
legitur, de supradicta nostra bindictione aliquit inde remobere aud contrare, seu
retornare heos quesierimus, quomodocumque aud per qualecumque rationem, aud per quabis
rationibus, Ideo per supradicta wadia per vona conbenientia componere obligo me et
meis filios et eredes tivi tuique eredibus, et cui cartula ista in manum paruerit, decem
auri solidos constantinos, et omnia, ut superius legitur, per invitis eos adinplere per supradicta
wadia et obligata penam, et questio et causatio nostra et de nostris eredibus sit
exinde tacita et bacua. Et taliter scribere hrogavimus te petrus clericus et notarius, acto
et intus civitatem nucerie.
+ Ego qui supra mirandus iudex
+ ego mirimo
+ Ego iohannes clericus.
Torna all'inizio