|
334
+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri iohanni et quarto anno principatus
domni guaimarii eius filio, mense iulius quinta indictione. memoratorium factu a me cennamus
presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia,
una mecum adesset guido castaldeus qui est adbocator et unum de dominii ipsius ecclesie, tradidi
petri liber omo, qui fuit ex genere francorum, de terra de intus anc salernitanam cibitatem
pertinentem ipsius ecclesie in ipso plaiu a super casis ipsius ecclesie, ubi nunc ille casam edificatam
abet per mea licentia, per ec finis et mensuria: a pars orientis fine ipsius ecclesie, sunt
inde pedes quindecim et summisse: a pars meridie similiter fine ipsius ecclesie, et inde sunt pedes
triginta septem et summisse: a pars occidentis fine ipsius ecclesie, et inde sunt pedes biginti unum
et summisse: a pars septemtrionalis similiter fine ipsius ecclesie, et inde sunt pedes alii triginta
septem et summisse, totum mensuratum ad iusta manum omini. ec vero predicta terra, qualiter
superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, inclitum illut ei tradidimus: sceptuabimus
ipso applictum, quod usque tribus anni tenere debet leo clericus filius iohanni presbiteri. ad completi
ipsi tribus anni licead illum inde tollere omnis lingnamen et inclita ipsa terra rebertar ad
potestate predicti petri. Unde pro taliter guadia mihi dedit et mediatorem mihi posuit se ipsum
tali ordine, ut amodo et usque biginti octo anni completi licead illum et eius eredes et omine
quem ibidem miserint, predicta nostra tradictione per supradicte finis et mensurie sue potestatis
tenere et dominare, et ibidem residere et abitare, et omnis sue utilitatis ibidem facere; et per omnis
335
annum usque ipso constitutum deant exinde in pars ipsius ecclesie unum aureum tari bonum de
moneta pesantem. ad completo ipso constitutum licead illum et suos eredes et omines quem ibidem
miserint, inde exire cum omnis sua causa que ibidem abuerint, et cum media ipsa lignamina de
ipsa casa, et ire ubi boluerint. quod si taliter omnia, ut superius legitur, ille et suos eredes in
pars ipsius ecclesie non adinpleberit et aliquit exinde contradixerit, tunc per ipsa guadia obligaberunt
se suosque filios et eredes ad componendum mihi meique successores vel in pars ipsius
ecclesie biginti auri solidos constantinianos. et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui
interfui.
+ ego ragemprandus me subscripsi
+ ego ursu.
| |