Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436 » Pag 570 - 573

Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436
570
573

84). Mentulatensa senensis iuratus dixit: Nescio quot eram annorum, quando in episcopio
isto vidi Gual(fredum) senensem episcopum in die pentecostes tenentem in manu sua
crociam nigram; et tunc audivi eum dicentem, quod cum illa crocia investitus erat a
domino papa, nescio quo, de ecclesiis illis unde lis erat et est inter aretinam et senensem
ecclesias, et ostendit eam toti populo videre volenti. Item vidi letanias venientes, ut dicebatur
et a plebibus illis, et intravi ego tunc in ecclesiam et accepi de blado oblato
a letaniis et abii et cambi(a)vi in fructus, et mulierculis venientibus in letaniis linum
rapui pro facienda funda. Quanto tempore ecclesia senensis ecclesias illas tenuerit
ignoro, et quantum sit temporis quod illas amisit nescio. Dum autem eas teneret, senenses
cives C milites constituerunt, ad quorum subfragium et obsequium in toto comitatu
senensi usque ad Clanas statuerunt bovariam et etiam zappaticam, ita quoque quod de
unoquoque pario boum solverentur civitati II solidi et de unaquaque zappa XII denarii;
propterquam bovariam atque etiam zappariam contadini nostri omnes advicem coniurarunt
adversum nos, et fuerunt cum eis aretini, a quibus cum vehementer angustaremur,
amisimus ecclesias antefatas, et eas ecclesia senensis habere desiit; et ex tunc easdem
aretina possedit ecclesia. At inde Rainerius senensis episcopus, ut audivi, conquestus
inde fuit huic domino pape Alexandro; sed questio manet adhuc. Memoror quando imperator
Henricus cepit Aretium.
85). Cocus Semicioli iuratus dixit: Bene xx annis eram et tunc in domo ecclesie s. Quirici
in Osinna vidi hospitatum senensem episcopum Gual(fredum) cum rediret Roma,
et nec mora exivit inde et fecit ibi hospitari florentinum et pistoriensem episcopos
Roma secum redeuntes, et ipse quidem hospitatus fuit in burgo, ut dicebatur, et nuntius
domini pape, nescio cuius, secum missus a domino papa ad investiendum ipsum episcopum
Gual(fredum) de omnibus ecclesiis unde modo lis est. Habuerunt florentinus et
pistoriensis episcopi et nuntius domini pape et ipse senensis episcopus expensam ab ipsa
plebe s. Quirici, ipso senensi episcopo hoc iubente, sicut dicebatur communiter. Erat autem nuntius ille valde grossus; piparolus eram ego et pizicarolus, et senensis libenter
adhibens curie episcopali, refici cupiens et nichil expendens. Et cum sint xx plebes
litigiose, ut extimo, et monasteria V, nam de canonicis nescio quicquam, sicui mihi
videtur, in XVI illarum plebium et in abbatia de Fullonica et abbatia de Cicella fui eo
tempore cum ipso episcopo Gual(fredo) et cum memorato nuntio domini pape. Me vidente
et presente, nuncius ille domini pape predictum episcopum Gual(fredum) per
manum accipiens, introduxit eum in plebe s. Quirici in Osenna, et taliter investivit
eum de ipsa plebe. Inde ivimus Cosonam et similiter investivit eum de ipsa plebe; inde
ad plebem de Pava; inde ad plebem de Salto, in quibus similiter actum est. Inde ivimus
huc ad civitatem; hinc ivimus ad plebem de Pacina, ubi similiter actum est; inde
ad plebem s. Iohannis in Vescule; inde ad plebem de Assiano; inde ad plebem de Rapolane;
inde ad plebem de Rigomagno; inde ad plebem de Malcene, in quibus omnibus
p. 571
similiter actum est. In abbatia de Fullonica et de Cicella, me vidente, similiter
actum est de investitione. Ex quo sic vidi investitiones ipsas non videntur mihi completi
L anni. Videtur autem mihi quod fere VI annis Gual(fredus) episcopus post presignatam
investitionem tenuit prenominatas ecclesias, et quod ego sum modo C annis
et plus. Qualiter autem ecclesias senensis ecclesias presignatas amiserit nescio rationem
vel causam, nisi quod fama vulgaris erat postea, quia propter guerras, nobis imminentes
ex undique, civitas vel ecclesia senensis manutenere non potuit prenominatas
litigiosas ecclesias. Non audivi quod per romanum pontificem vel per plaitum aliquam
ex illis amiserit, sed per solam guerram amisit eas, unde videlicet lis est; a tempore
illo guerrarum eas ecclesias aretina ecclesia tenuit usque modo. Verum inde tempore
Eugenii pape euntis ultramontes, apud abbatiam s. Angeli in burgo huius civitatis quando
consecrabat eam, senensis episcopus Rainerius conquestus domino pape Eugenio fuit
de prefatis ecclesiis litigiosis adversus aretinam ecclesiam, me presente, vidente et audiente
cum multis aliis; et tunc dominus papa respondit ei: Episcope senensis, ne timeas,
quia, sicut antecessor tuus episcopus Gual(fredus) ipsas ecclesias unde conqueris
habuit, ita et tu eas habebis. Nullam dubitationem inde habeas, qui nunquam ille melius
habuit eas quod tu habebis.
86). Presbiter Rolandus de sancta Petronilla iuratus dixit: Memini quia iam monicum
barbe habebam et presbiter factus eram ab episcopo senensi Gualfredo quando ipse
ivit, ut dicebatur, ad papam Calixtum Romam, et querelam eidem posuit adversus
aretinam ecclesiam super XXII ecclesiis inter plebes et monasteria et de tribus canonicis
ad minus. Tunc enim tenebat eas aretina ecclesia cum tamen eas habuerit et tenuerit
prius, ut dicebatur, ecclesia senensis et iniuste amiserit. Audita querela dominus papa
Calixtus fecit episcopum senensem et aretinum esse in presentia sua. Tractata fuit causa
super ecclesiis antefatis omnibus. Vicit plaitum senensis episcopus. Ego nichil eorum
vidi, sed vulgariter audivi dici. Tunc papa Calixtus dedit episcopo senensi duos cardinales,
quorum unus dicebatur magister Goizo, alter nescio quis erat, ut venirent ad
investiendum predictum episcopum de prefatis ecclesiis unde lis est. Et venerunt cum
episcopo ambo illi cardinales, et investierunt episcopum ipsum Gual(fredum) de plebe
s. Quirici in Osinna, de plebe de Corsignano, de plebe de Pava, de plebe de Salto, et
in vice omnium ecclesiarum illarum unde lis est. Episcopus sic investitus per cardinales
redivit huc ad civitatem, et ad singulas plebes misit, ut commune verbum erat, singulos
clericos qui possiderent eas vice ipsius episcopi. Specialiter autem misit ad s. Quiricum
in Osinna presbiterum Petrum de s. Petronilla canonicum huius episcopii, avunculum
meum. Is enim quando ivit sic missus ab episcopo dixit mihi: Episcopus precepit mihi ut
irem ad s. Quiricum, ut sim ibi vice sua. Hoc dicto discessit a me et abiit. Pro simili
causa idem episcopus misit ad plebem de Corsignano presbiterum Azonem canonicum
similiter episcopii; ad plebem de Pava presbiterum Willelmum canonicum episcopii; ad
plebem de Assiano Caciaguerram filium Caciaguerre comitis de Asciano, canonicum episcopii,
quamvis adhuc laicum, et misit cum eo quidam presbiterum sapientem Nicholam;
ad plebem de Pacina presbiterum Guidonem berardingum canonicum episcopii, patruum
p. 572
huius prepositi G. qui nunc est; ad plebem de Rapulana presbiterum Aretium; ad sanctum
Iohannem in Vescule presbiterum Iohannem de s. Desiderio fratrem Fatii; ad plebem
s. Felici in Pincis presbiterum Gerardum de s. Laurentio. Quos alios et ad quas alias
plebes miserit, nescio nisi quod ad plebem s. Viti de Monte s. Marie misit presbiterum
Raimundum de sancto Petro in Camollia. Postquam autem episcopus Gual(fredus),
sicut dixi, investitus fuit per cardinales de predictis ecclesiis, eas omnes pacifice tenuit
quandiu vixit, nec tamen, ut videtur, post illam investitionem non ivit ultra II menses.
Eo ergo defuncto, statim circumpositi comites et barones insurrexerunt contra civitatem
hanc, impugnantes eam quantnm potuerint. Qua de causa predicti clerici, qui
missi fueraut ab episcopo Gual(fredo) et tenebant prefatas ecclesias vice eius; metuentes
sui temporis, dimiserurit ecclesias illas et reversi sunt huc ad civitatem. Illis ita reversis
huc postea, senensis ecclesia ecclesias illas litigiosas non tenuit, sed aretina ecclesia tenuit
illas usque nunc sine litigio mihi noto, excepto quod senensis episcopus Rainerius
huic domino pape Alexandro fecit inde querimoniam, ut audivi, et dominus papa promisit
et iustitiam; et fuit inde satis disputatum in presentia ipsius. Tunc episcopus misit
huc pro instiumentis ecclesie huius, et fuerunt versus curiam delata instrumenta;
sed antequam ad curiam perveniret nuntius instrumentorum ipsorum portitor, senensis
episcopus Rainerius apud Berulam obiit. Ex quo oblit episcopus Gual(fredus) possunt
esse anni L. Ego autem bene possum LX annos habere.
Postea audivi quod quando dominus papa Eugenius fuit hic vadens in Frantiam
apud abbatiam s. Angeli que est in burgo, die quo consecravit eam, episcopus noster
R(ainerius), ut tunc audivi dici ab allis, conquestus fuit domino pape Eugenio de ecclesia
aretina super predictis ecclesiis litigiosis, et dominus papa ei promisit iustitiam
ubi reverteretur de Francia. Ego tunc ipsa verba episcopi vel domini pape non audivi,
nec intellexi nisi quia homines vulgariter ita dicebant. Ipse dominus papa, reversus de
ultramontes, monicus postea vixit, et huic ecclesie nihil fecit.
87). Bernardus canonicus senensis iuratus dixit: Memini quia iam eram XXVII annorum
et diaconus, et tunc vidi hic in claustro canonicorum sub arbore lauri sedentes II cardinales
missos a domino papa Calixto, ut publice ferebatur, quatinus reciperent testes
huius episcopii senensis adversus retinam ecclesiam super XVIII plebibus et IIII or abbatiis
et canonicis et capellis, de quibus omnibus lis erat et nunc est inter ecclesiam senensem
et aretinam. Tunc ibidem, me vidente, presente et audiente cum multis allis, coram
antefatis cardinalibus, quorum unus, ut puto, dicebatur Ionatha et erat statura
pusillus, Autoninus vicedominus episcopii huius iuravit quod viderat ecclesiam hanc
senensem tenere sicuti suas antefatas plebes, monasteria, canonicas, capellas. Similiter
iuravit idem presbiter Petrus de Conato et presbiter Petrus de Iarnino. Item et canonicus
de s. Quirico in Osinna. Assequenter senensis episcopus Gual(fredus) cum illis cardinalibs,
ut satis vulgare fui in hac urbe, Romam perrexit ad dominum papam Calixtum
ad recuperandum predictas ecclesias quas tenebat aretinus episcopus. Tunc, ut extitit
verbum publicum, non enim aderam Rome ego presens; G(ualfredus) episcopus
inde de predictis ecclesiis omnibus revestitus ratione fuit per croiciam, quam ipse episcopus
detulit huc; etiam adhuc habet illam. Quibus ita gestis, vidi letanias illarum
ecclesiarum in episcopio isto, quod expressis adhuc in mente preservo: plebanum de
Salto venientem vidi cum letaniis sue plebis, et sedentem super equum, tenentem in
p. 573
manu vexillum et equitando ascendentem per gradus ante episcopium istum usque ad
portam episcopii. Credo quod ecclesias illas omnes ecclesia senensis ita revestita fere
per VI annos tenuerit et non plus. Nam illas, eo tenente, interim senenses consules
constituerunt bovariam in toto comitatu senensi, ut videticet unumquodque par boum ad
securitatem agricultorum daret consulibus II solidos, et unaquaque zappa denarios VI.
Qua de causa comites et barones in toto comitatu vehementer irati contra civitatem
istam, unanimiter et universaliter omnes confederati sunt adversus eam, adhibitis sibi
aretina et florentina etiam civitatibus et episcopo vulterensi; insurgentibus itaque bellis
adversus hanc civitatem in circuitu, clerici qui in prefatis ecclesiis erant pro senensi
ecclesia, formidantes indignationem inimicorum huius terre, relictis ecclesiis illis,
reversi sunt huc. Et tunc aretina ecclesia prelibatas ecclesias usque modo possedit et
possidet. Audivi inde ab episcopo senensi Ra(inerius) et a sociis eius et nostris, quod
ipse episcopus apud Urbevetum coram domino papa, ut opinor, Eugenio questionem
movit de memoratis ecclesiis adversus aretinam ecclesiam. Postea cum episcopus idem
expulsus a scismaticis longo distaret, Ieronimus concanonicus noster in episcopio isto
missus ab ecclesia ista et a consulibus terre huic domino pape Alexandro apud Beneventum
eandem questionem renovavit. Et recolo quia dum papa Eugenius, in Galliam
vadens, hic in burgo consecravit abbatiam s. Angeli, me presente et vidente, in
claustro..........
Torna all'inizio