|
312
... tere. Quod si taliter, ut dictum est, ego et mei heredes ipsa mea venditione
vobis non defensaverimus, aut si aliquando tempore ego vel mei heredes
314
tecum aut cum tuis heredibus, seu cum illis quibus a vobis datam paruerit
vel cum illorum heredibus ex eadem mea venditione per quamlibet inventam
rationem causare aut contendere presumpserimus, querendum exinde
vobis tollere aut contrare vel minuere, aut si hoc removere quesierimus;
ideo ante omnia triginta solidos constantinatos penam me et meos heredes tibi
eidem Stephano Sculdays tuisque heredibus et quorum a vobis datam paruerit
et ad illorum heredes componere obligavi, et in antea omni tempore exinde
adversus vos inviti taciti et contempti maneamus per iamdictam obligatam penam
atque inviti defendamus vobis ipsam meam venditionem sicut prelegitur
per supradictam obligatam penam. Et quando tu ipse Stephane Sculdays et
tui heredes et illi quorum a vobis datam paruerit et illorum heredes per vos
ipsos volueritis ex eadem mea venditione fieri auctores et defensores potestatem
habeatis ipsa monimina exinde pertinentes et continentes ad legem ostendere
et cum vestris causatoribus exinde causare et contendere, omnemque definitionem
cum eis exinde facere sicuti nos facere debuissemus, et per vos ipsos
illam vobis defendite et securiter possidete. Unde in supradicta ratione ea
omnia qualiter a mea parte superius leguntur ego ipse Maio et mei heredes
tibi eidem Stephano Sculdays tuisque heredibus et quibus a vobis datam paruerit
et ad illorum heredes adimplendum guadiam tibi dedi et mediatorem
tibi me ipsum posui, ad pignerandum pro hoc me et meos heredes in omnibus
rebus nostris sine calumniis usque dum adimpleverimus vobis ea omnia qualiter
a mea parte predicta sunt per iam dictam guadiam et me ipsum mediatorem
et per supradictam obligatam penam. Quam te Iohannem clericum et notarium
taliter scribere rogavi. Actum Beneventi. Feliciter.
+ Ego qui supra Iacinthus.
+ Ego Landolfus clericus et notarius me subscripsi.
| |