Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.4 » Pag 15 - 16

1.4
15
16

15
+ In nomine Domini. Anno vicesimo quarto principatus domni Paldolfi
principis et sexto anno principatus domni Landolfi gloriosi principis, mense
iunio, decima indictione. Ego Urso, filius quondam Ladelchisi, declaro me de
Adelgrima abia mea pertinentem habere rebus in loco Ranzano et in Melitunio
finibus Telesine, et ipsius Adelgrime fuit pertinentem de Ladelchisi, qui
et Freso fuit vocatus, vir eius, filius quondam Radecisi, qua vero rebus congruum
habeo donare Pandoni iudici, filio quondam Radoaldi. Quapropter
ego superius dictus Urso ideo, dum michi congruum esse videtur, bona etenim
mea voluntate ante subscriptos testes per hanc quoque videlicet cartula
donavi tibi supradicto Pandoni iudici integris omnibus rebus meis, de
16
quantum quantoque ab ipsa Adelgrima abia mea, seu undecumque pertinentem
habeo in supradictis locis Ranzano et in Melitunio finibus de Telese cum tota
ipsa munimina inde pertinentes et continentes, et de predicta mea donatione
nec michi, neque quartam partem uxoris mee, nec cuicumque alteri homini
nullam exinde reservabi habendum; set una cum inferius et superius,
cum viis et anditis suis et cum omnibus suis pertinentiis, in integrum ipsis rebus
de quantum quantoque ab ipsa iamdicta Adelgrima abia mea, aut undecumque
vel quomodocumque pertinentem habeo in supradictis locis, tibi supradicto
Pandoni iudici, trasactibo nomine, donavi habendum et possidendum
cum tota ipsa munimina inde pertinentes et continentes; unde pro confirmandam
hanc mea donatione secundum legem recepi a te exinde launegild camisum
unum. Ea ratione ut amodo et semper tam tu superius dictus Pando et tuis
heredibus integra ipsa mea donatione,sicut prelegitur habere et possidere
securo nomine valeatis, securiter inde omnia faciatis quemammodum volueritis
sine mea et de meis heredibus contradictione et sine cuiuscumque requisitione.
Quod si aliquando tempore ego qui supra Urso et meis heredibus tibi
supradicto Pando iudici aut cum tuis heredibus ex predicta mea donatione
per qualiscumque inventa ratione causare aut contendere presumserimus, aut
si exinde vobis tollere aut contra re quesierimus, aut si hoc qualitercumque retornare
voluerimus, ideo ante omnia questio et causatio nostra exinde adversus
vos modis omnibus vacua et tacita sint, et decem solidos constantinatos
ego et meis heredibus tibi tuisque heredibus componere obligo, et in antea omni
tempore exinde adversus vos per invitis taciti et contemti maneamus. Super
hoc autem firmam vobis tribuo licentiam ut, si aput quemcumque hominem
invenire potueritis de ipsa munimina, quod supra vobis donavi, de ipsis rebus
pertinentes et continentes, potestatem habeatis cum eis exinde causare et
omnem definitionem facite sicut et nos facere debuimus, et ipsa munimina ab
eis exigite, et semper illas pro defensione aput vos habere debeatis, et quicumque
vobiscum de ipsis rebus causare voluerint potestatem habeatis tam cum
ista cartula quam et cum ipsa munimina, quibus inde habere potueritis, exinde
causare et omnem definitionem facite sicut et nos facere debuimus, et predicta
nostra donatione per vos ipsis defendite et securiter possidete; me autem
neque meis heredibus non queratis exinde habere auctores nec defensores
preter si a nos cuicumque alteri veraciter paruerit datum aut obligatum aut
per quolibet titulum alienatum, ego et Marte uxoris mee per invitis illud
vobis antistemus et defensemus secundum Langobardum legem. Quam te
Petrus clericum et notarium taliter scribere rogavi. Actum Beneventi.
+ Ego Radelchis me subscripsi.
+ Ego Teodericus filius Petri.
+ Ego Poto.
Torna all'inizio