Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.230 » Pag 22 - 23

2.230
22
23

22
+ In nomine domini anno tricesimo secundo principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
mense aprelis octaba indictione. In sacratissimo salernitano palatio ante supradicta
gloriosa potestate, astantibus ego petrus iudex, coniuncti sunt causatores pro pars et vice hecclesie
sancti massimi petrus presbiter et abbas eumdem ecclesie et rumoaldus notarius advocatorem
eius cum iohannes et maurus atrianense germani filii quondam leoni qui dicitur pirrola,
ad faciendum inter se finem de terra cum pastino et vacuum de locum mairano, quod
ipsi germani ad pastenandum ad partione datum habent petri libero homine, et iam ante os
dies ipse abbas et ipsum suum adbocatorem inde causaberunt cum ipsum petrus, et ipse petrus
im manum inde illorum emisit predicti germani, et ipsi germani cum ipsum abbatem et cum
ipsum eius advocatorem guadiati fuerunt pars partium, plicandum se cum suis rationibus et iusta
legem inter se inde finem facerent. Modo autem propterea sunt coniunti, et ipse abbas ostedit
23
inde una cartula offertionis, et ipsi germani ostederunt haliquanta monimen per finis et
absque finis continentem, inter quos et inbenimus ibi una scriptione, qualiter ipse leo dederat
illut in dote filie sue et ipsi germani ab illa eos recollecserat, set non abebat triginta annos.
Cum autem tota ipsa monimina fuit relecta, ipsa cartula offertionis continebat, qualiter angelus
filius lupi offeruerat in eadem ecclesia septem pecie per finis, set ipsa pecia, unde intentiones
habunt que primum continet ipsa cartula per as fines: de una pars fine aqua de
forino: de alia pars fine aqua qui dicitur arcella, et de alia pars fine de heredes benedicti:
de capite fine de heredes bonilli. monimen, quam ipsi germani ostederunt, non continebat
neque ipso forino neque ipsa arcella, nec coniungebat se ibi. una cartula illorum continebat,
qualiter parentes eorum paraberat rebus in eodem loco mairano da una mulier, et sceptuaberat
inde sortione ipsius angeli. unde interrogabimus ipsi germani, si secundum legem potuerit
firmare, qualiter rebus ipsa de parentes suos vel illorum fuisse, sibe per possessione sibe
per alia ratione: illis dicserunt talia facere non poterent. Ex quo inter eis iudicabi et
per partes illis guadiare feci, pariter cum iudicem pergere super eadem rebus et pars ipsius
ecclesie monstrare ipse finis, que ipsa primara pecia continunt ipsa cartula et iusta legem
iurare, ut sicut eos monstraberint, sic legibus exe pertinentem ipsius hecclesie et ipsa
cartula, de quantum ipsa prima pecia continet, inde exe pertinentes. unde ipsi germani posuerunt
mediatorem costantinus atrianense filius iohanni qui dicitur de maietruda, et ipse
abbas posuit ei mediatorem. et taliter scribere fecimus te madelmus notarius qui interfuisti.
+ EGO DS PETRUS IUDEX.
Torna all'inizio