|
339
+ In nomine Domini. Anno ab incarnatione domini nostri Iesu Christi
millesimo nonagesimo primo, mense aprelis, quartadecima indictione. Ego Imetancus
filius cuiusdam Imetanci, eo quod intus civitate Abellini ante Amatus
et Iohannes iudicibus, declaro me abere una pecia de rebus, qui est terra cum
arbusto unotenientem in loco ubi Plaiora dicitur, pertinentem michi a supradicto
genitore meo et de genitrice mea et per monimen et rationem, quod aput
me firmatum reteneor; et congruum michi est illut vindere Iohanni filio cuiusdam
Ferrandi et Urso filio cuiusdam Isi. Quapropter ego qui supra Imetancus,
ideo sicut michi congruum est, bona etenim meam voluntate et per hanc
quoque bidelicet cartula vendidi vobis supranominati Iohanni et Ursi tota et
integram ipsa iamdicta pecia de rebus mea, quod superius patefeci pertinente
abere in iam dicto loco ubi Plaiora dicitur, sicut bidetur esset per hec finis: de
una parte fine bia puplica; de alia fine rebus Grimoaldi presbiteri et Ursi germanis
et filii cuiusdam Grimoaldi presbiteri, sicut ballone et limite et sepe de
et termiti decernunt; de alia parte fine ribiatello; de alia parte fine rebus meaque
340
Imetanci, sicut termiti et propria sepe de ista rebus decernunt, et ab inde
badit et coniungit se in iamdicta bia puplica, unde finis incipimus. Infra omnes
iamdictas finis, sicut superius legitur, tota et integram ipsa iamdicta pecia de
rebus mea vobis iamdictis Iohanni et Ursi vendidi, una cum inferius et superiusque,
cum biis et anditis suis, cum aquis et cum omnibusque suis pertinentiis,
ad semper abendum et possidendum vobis iamdictis Iohanni et Ursi quam et
vestris heredibus, ad faciendum exinde omnia quodcumque bolueritis sine contradictione
meaque iamdicti Imetanci et de meis heredibus, aut sine cuiuscumque
requisitione. Unde pro cunta eadem mea venditione confirmandum atque
constabiliscendum, continuo recepi exinde a bos supranominati Iohanni et Ursi
pretium tarenos aurei boni Amalfitaniski numero ducenti biginti quadtuor, que
inter nobis conbenit, finita est ipsa mea venditio. Et unde obligo me ego supradictus
Imetancus et meis obligo heredibus vobis iamdictis Iohanni et Ursi
quam et ad vestris heredibus obligo me integram predicta mea venditione,
velut prelegitur, antistare et defendere illut nos vobis ab omnibus hominibus
ab omnibusque partibus et da parte de ipsa uxore mea et da omnes homines,
qui pro parte eius exinde vobiscum causaberint. Quod si taliter, ut dictum est,
ego supradictus Imetancus et meis heredibus illut vobis vestrisque heredibus
non defensaberimus, aut si nos ipsis exinde vobiscum qualivet intentione preposuerimus
per quambis modis, ideo ante omnia biginti solidi aurei constantinati
boni ego supradictus Imetancus et meis heredibus vobis iamdictis Iohanni
et Ursi et ad vestris heredibus pena componere obligabi; et in antea per
inbitis illut vobis defensemus semper, velut prelegitur, per iamdicta pena obligata.
De qua per bonam conbenientiam ego supradictus Imetancus bona mea
voluntate guadia vobis iamdictis Iohanni et Ursi dedi et mediatorem vobis posuit
me ipso, eo tinore ut hec supradicta mea venditione, uti prelegitur, antistemus
et defensemus ego et meis heredibus illut vobis vestrisque heredibus
in omni hordine et ratione, sicut supra vobis obligati sumus, per supradicta
guadia et me ipso mediatore et pena obligata. Quam te Iohannes clericum et
notarium taliter scribere rogabi in Abellino, mense et indictione. Feliciter.
+ Ego qui supra Amatu iudes.
+ Ego qui supra Iohannes ihudes.
| |