|
48
+ In nomine domini tricesimo quinto anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,
mense augustus decima indictione. ideoque ego benedictus presbiter clarefacio, quem per firma
cartula mihi donatum habuerunt guaimari comes filius guidoni comitis una cum mira uxore sua
una pecia de terra cum arbustis in locum nuceria, ubi ad clioru vocatur per finis et mensurie,
sicut ipsa cartula continet, quod ipsi vir et uxor mihi inde hemiserunt, qui scripta est per alderissi
notarius; et congruum est mihi ipsa predicta pecia de terra cum arbustum de predicto locum
clioru per ipse finis et mensurie, sicut ipsi vir et uxor illos mihi dederunt, sic eos offerire
in ecclesia sancti maximi intus hanc salernitanam cibitatem. et ideo ego nominatus benedictus
presbiter, sicut mihi congruum est, per hanc cartulam pro meis salutis anime offerui in predicta
49
ecclesia sancti maximi ipsa terra cum arbustum, quod ipsi guaimari et mira mihi donaverunt
ipsa locum clioru, qui habet finis et mensurie: de uno capite fine tassili, qui mira vocabad
filius petri, sunt inde per mensuria passos biginti duo: de uno latere fine iohanni barbelle, et
inde sunt passos triginta, et iterum revolbente per fine ipsius iohanni inde sunt passos triginta
quadtuor, cubita tres, summisse unum: de supter fine grimoaldi et perexiente in bia, sunt inde
passos triginta quadtuor: de alio latere fine iohanni traselperti, inde sunt passos quinquaginta
unum, per medium sunt passos triginta duo, gubita tres, summisse unum ad iuxto passum
homini mensuratum. hec vero res, qualiter superius ipse finis et mensurie posite sunt, totum in
integrum cum omnia intro se habentibus et suis pertinentiis et cum vice de bia sua in iamdicta
ecclesia sancti maximi offerui, unde de suprascripta rebus nullam mihi vel cuiqua hominibus
aut in quabis partibus exinde restitit, aut dicimus remanere sortionem, set, sicut diximus, tota
et inclita suprascripta rebus in eadem ecclesia offerui, sicut supra legitur; et ipsa iam dicta
cartula, qualiter rebus ipsa mihi data fuit, cum omnia quantum continet in ipsa ecclesia offerui
ad securiter ac firmiter amodo et semper ipsa ecclesia eiusque rectoribus illut habendum, dominandum,
possidendum, omnia exinde faciendum, quod pars ipsius ecclesie placuerit, absque
omni nostra nostrorumque heredibus contrarietate vel requisitione. de qua obligo me qui supra
benedictus presbiter et meis heredibus amodo et semper antistandum et defensandum in ipsa
ecclesia et ad eius rectores predicta nostra offertione da illis hominibus et partibus, cui per me
illut vel exinde datum vel obligatum paruerit, et qui pro nostris partibus quodcumque causationes
inde preposuerit. si autem, sicut dictum est, taliter illut ibidem non defensaverimus, aut si
nos nostrisque heredibus quomodocumque aliquit inde de potestate ipsius ecclesie vel de eius
rectores tollere aut contrare quesierimus, aut quodcumque causationes inde preposuerimus, tunc
primum omnium questio et causatio nostra sint exinde tacita et vacua, et triginta auri solidos
costantinos componere obligavi me et meis heredibus in ipsa ecclesia vel ad rectores eius. de alii
vero hominibus et partibus potestatem habeant pars ipsius ecclesie cum ipsa cartula et cum
quale monimen et rationem inde habere potuerit in omnibus inde causare et finem facere, qualiter
voluerit. et taliter scribere rogavimus te petrus notarius. actum salerno.
+ ego romoald
+ ego guaiferius
+ ego petrus
+ ego madelmo.
| |