Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1194 » Pag 221 - 223

7.1194
221
223

221
MCXCIV
A. D. 1054
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense februario, septima indictione. Declaro ego Amatus, divina misericordia sancte pestane
sedis pontifex, quoniam theodora, vestem sancte dei genitricis et virgnis marie induta, que
est filia domni gregorii romanorum ducis et consulis, et fuerat uxor paldulfi filii serenissime
recordationis domni guaimarii principis: In rebus suis propriis in finibus lucanie, ubi
proprie subarci dicitur, a novo fundamine ecclesiam construxit in onore sancti apostoli et
evangeliste mathei quam ego dedicavi. Nunc autem venit at nos ipsa theodora querens
securitatem recipere de eadem ecclesia et de rebus ipsius ecclesie, sicut inferius declaramus,
qualiter amodo et semper secura et livera a parte nostri episcopii maneret et illa
cum boluntate mundoalt suorum cum qua omnia que in hac cartula scripta et scrivenda
sunt feci, daret libras argenti quinque. Tunc cepimus inde havere colloquium cum madelmo
notario nostro atvocatore et cum radecisio clerico nostro ministeriale et cum aliis nostris
clericis honoratis. Inito consilio nobis omnibus complacuit talia facere. Set ud pleniter
et firmiter hec perficere valeremus Hec omnia per memetipsum supradictum domno
principi nuntiavi, ut per eius licentiam hanc faceremus convenientiam. Ipse namque piissimus
princeps, dum per suam exquisitionem agnovisset, quod vonum ad partem nostri episcopii
eveniret, solutionem nobis dedit talia faciendi et de suis presentiis inter medium
nostrum essendum direxit Iohannem iudicem suum fidelem et nos utrisque partibus observantes,
que in lege langovardorum de convenientia continentur, et per partes convocavimus
idoneos homines, ut quod faceremus, firmum et stabile permaneret. Sic itaque
perhactis ego iamdictus Amatus, domini gratia pontifex, ante presentia ipsius iudicis et
subscriptorum testium recepimus a te iamdicta Theodora, una tecum adessent mundoalt
tua, ipsas quinque libras argenti pro utilitate ipsius nostri episcopii et per convenientiam
dum una mecum esset ipse advocatus et ipse radicisius clericus, per hunc scriptum confirmamus
tivi iamdicte Theodore, dum una tecum adessent ipse mundoalt tue, Inclitam
iamdictam ecclesiam cum omnibus rebus stavilibus et movilibus, quantum ivi modo est,
aut in antea havere videvitur, Sive per vos, seu per heredes tuos, sive per alios homines,
aut per qualecumque modum in ipsa ecclesia offertum aut donatum aut concessum fuerit,
aud qualemcumque oblationem abbati vel custodis, qui in ipsa ecclesia per te, aut per
tuos heredes ordinati fuerint simul cum ipsa ecclesia, tibi tuisque heredibus confirmamus
atque liveram concedimus, ut omni tempore a parte nostri episcopii secura et livera
222
maneat et semper sint in potestate tua et heredum tuorum presbiteri vel clerici seu monachi,
qui in ipsa ecclesia per te aut per tuos heredes ordinati fuerint. Et potestatem
haveant in ipsa ecclesia missas cantare et divinum officium celebrare qualiter melius
potuerint et vobis placuerit, absque omni nostra et successorum nostrorum et partis ipsius
nostri episcopii aliqua contrarietate aut molestationem, simulque concedimus in eadem vestram
ecclesiam, ut liceat abbatem, presbiteros, clericos seu monachos per te aud per tuos
heredes in ipsa ecclesia ordinatos letanias excutere ab ipsa ecclesia et ubicunque voluerint
in aliam ecclesiam asportare et alias letanias recipere et ex oblatione que in ipsa
ecclesia oblata fuerit, facere quod voluerint: et potestatem haveant per vicos et vicinantes
infirmos visitare, cruces de cera ponere, aquam benedicere et sanctificatam aquam aspergere,
et mortuos undecumque atductos recipere et in circuitu ipsius ecclesie sepelire, et
cereum in die sancti sabbati et fontem benedicere, et in eodem fontem secundum canonum
precepta baptitiare, et in cena domini que est quinta feria, ego et successores mei
demus custodibus ipsius ecclesie sine aliqua datione chrisma et sanctum oleum et firmata.
et neque ego predictus Amatus, domini gratia pontifex, neque successores mei, neque pars
nostri episcopii aliquam angariam aut servitium vel censum aud quamcumque dationem
presbiteris seu clericis aut monachis, qui per vos aut per vestros heredes in ipsa ecclesia
fuerint ordinati inponamus, set sicut iam supra diximus, omni tempore per omnia et in
omnibus securos et liveros permaneant a parte ipsius nostri episcopatus; et quotiescumque
ipsa ecclesia contaminavitur, ego et successores mei sine aliqua datione custodibus ipsius
ecclesie demus aquam sanctificatam propter ipsius ecclesie vel altaris reconciliationem: et
si qualicumque modo reliquie ipsius ecclesie sublate fuerint, ego et successores mei reedificemus
eam sine aliqua datione; et qualiscumque causa movilis aud stavilis per te aut
per tuos heredes aut per quamlivet aliam personam quocumque modo data aut offerta
fuerit, semper securiter et firmiter sit in potestate ipsius ecclesie. et potestatem haveatis
tu et tui heredes seu custodes in ipsa ecclesia per te, aud per tuos heredes ordinati fuerint,
inde facere quod volueritis, et nec ego nec successores mei, neque pars ipsius nostri
episcopii haveamus potestatem aliquo tempore per qualecumque modum vel rationem aliquit
ex ipsa ecclesia tollere aut contrare seu minuare, aut ipsam ecclesiam vel hereditatem
pertinentem ipsius aecclesie ad nostram potestatem retinere aut in beneficium dare
aut in qualivet partem alienare vel qualicumque ratione ipsam ecclesiam, aut presbiteros
vel clericos qui per vos in ipsa ecclesia ordinati fuerint excommunicare vel inde substraere;
set semper ipsa ecclesia presbiteri seu monachi per vos ividem ordinati aut per vestros
heredes cum omnibus rebus stavilibus et movilibus, sicut diximus, omni tempore tue et tuorum
223
heredum sint potestati omnia exinde faciendum et peragendum qualiter tivi tuique
heredibus placuerit, absque omni nostra nostrorumque successorum, absque ipsius partis
nostri episcopii aliqua contrarietate vel requisitione. Et per convenientiam obligo me ego
Amatus dei misericordia pontifex et meos successores et partem ipsius nostri episcopii tivi
theodore, dum una tecum adessent ipse mundoalt tue, semper defendere integra suprascriptam
ecclesiam cum omnibus rebus suis stavilibus et movilibus, quemammodum supra legitur,
ab omnibus hominibus et partibus; et per convenientiam guadiam ego Amatus domini
gratia pontifex, dum una mecum adesset madelmus noster advocatus, Tivi theodore
dum una tecum adesset ipse mundoalt radecisium clericum guadiam dare feci, et fideiussorem
tivi ponere landemarium clericum filium quondam landolfi qui postmodum monachus
fuit, et per ipsam guadiam obligo me et meos successores et partem ipsius nostri
episcopii ut, si sicut superius scriptum est, ego et successores mei et pars ipsius nostri
episcopii tivi tuisque heredibus non adimpleverimus et super suprascripta vel ex eis quicquam
removere aud contradicere presumpserimus, componere tivi theodore et ad tuos
heredes mille auri solidos constantinos. et taliter te ursum subdiaconum et notarium qui
interfuisti, scrivere precepi.
+ Ego qui supra amatus episcopus.
+ Ego qui supra iohannes iudex.
+ Ego qui supra madelmus advocator me subscripsi.
+ Ego Iohannes subdiaconus et notarius.
+ Ego nicolaus diaconus et notarius.
+ Ego qui supra radecisius clericus.
Torna all'inizio