Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1069 » Pag 20 - 22

7.1069
20
22

20
MLXIX
A. D. 1046
+ In nomine domini vicesimo nono anno principatus salerni domni nostri guaimarii gloriosi
principis, et nono anno principatus eius capue, et octabo anno ducatus illius amalfi
et sirrenti, et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisulfi eius filii
eximii principis et ducis, et quarto anno ducatus illorum apulie et calabrie, mense december,
quintadecima indictione. Nos iohannes atrianensis filius quondam constantini atrianensis
filius quondam constantini atrianensis, et mulier nomine aloara filia quondam maioni, qui
sumus ambo vir et uxor, clarificamus abere rebus in locum iobi salernitane finibus ubi
ruscinialu bocatur, et sunt terris, et bineis, et bacuum, et terris bacibe, et cannieta, et saliceta;
et congruum est nobis illut totum venumdare sergi atrianensi filio quondam mansoni;
et ipse sergi illut emere pro parte gecze filia quondam sergii atrianensis, que est uxor
sua et pro parte ursone infantem filio ipsorum sergii et gecze; et ideo, sicut nobis iamdictis
iohannes et aloara, vir et uxor, congruum est bone nostre bolumtatis per anc cartulam coram
presentia ademarii comiti et iudici, pro parte ipsorum gecze et urso infantem venundedimus
tibi exdicto sergii integra suprascripta rebus de iamdicto locum iobi de quantum ibidem nobis
in eodem loco et per finis, et bocabula ipsorum locorum per qualibet ratione, seu undecumque
cum tota terra et casa fabrita, que intro ipsis rebus est, et ipsis rebus nobis iamdicti vir
et uxor in sortem obbenit a leo germano et congatum nostrum filio exdicti maioni, sicut
21
continunt brebi dibisionis, quod inde firmati abemus de ipsis rebus, et ambo ipsi brebi tibi
venumdedimus pro parte ipsius gecze et urso infantem, et ambo ipsi brebi scripti sunt per
alderissi notarium, et ibi testatum est ipsum ademari comes et iudex, et est continentem
unum de ipsi brebi: vicesimo hoctabo anno principatus salerni domni suprascripti nostri
guaimarii, et octabo anno principatus eius capue et ducatus eius amalfi et sirrenti, et
quarto anno suprascriptorum principatuum domni gisulfi et ducis eius filii eximius princeps,
et quarto anno ducatum illorum apulea et calabria, mense martius, quartadecima indictione.
Ipsum alium brebem continet: vicesimo hoctabo anno principatus salerni domni nostri
suprascripti guaimarii, et octabo anno principatus eius capue et ducatus eius amalfi, et
septimo anno ducatus eius sirrenti, et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum
domni gisulfi et duci filii eius, et quarto anno ducatum illorum apulea et calabria,
mense iulius, quartadecima indictione. Simulque et venumdedimus tibi sergii pro parte
ipsorum gecze et urso infantem extra illut que continet ambo ipsi brebi, de quantum nobis
ibidem fuit et est pertinentem in eodem locis et per finis, et bocabula ipsorum locorum, et
nullam ibidem nobis remansit, nec dicimus remanere aliquam portionem, set funditus illut
tibi sergii pro parte de ipsa uxore et filio vestro venumdedimus cum omnia intro se abentibus
omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de bie sue ipsa gecza et urso, uxor et filio
vestro, et illorum heredes integra siiprascriptam nostram vendictionem abendum et faciendum
inde quod illorum placuerit. Et propter confirmationem uius venditionis pro parte ipsorum
mater et filio suscepimus a te solidos centum biginti ana quattuor auri tari boni per
solidum. Et secundum legem nostram romanorum, nos vir et uxor, pro parte de ipsa uxore
et filio nostro, guadiam tibi dedimus et fideiussorem tibi posuimus landolfum congatum
nostrum filium quondam iohannis presbiteri, qui dicitur battallia; et per ipsam guadiam
nos iamdicti vir et uxor, iohannes et aloara, obligabimus nos et nostros heredes semper
defendere ipsorum mater et filius et ad illorum heredes integra suprascriptam nostram
vendictionem da omnes omines. Et quando ipsi mater et filius et illorum eredes per se ipsis
illut defendere boluerit, potestatem abeant ipse mater et filius et illorum heredes, qualiter
boluerit, cum quale monimen et rationes quas inde ostendere boluerint. Nam, quando ipsi
mater et filius et illorum heredes nos iamdicti vir et uxor et nostris heredibus de suprascripta
nostra venditione defensores abere quesierit per omnes vices ipsi mater et filius
et illorum heredes remictant nobis ambo ipsi brebi salbi, et nos iamdicti vir et uxor et
nostris heredes defensemus ipsorum mater et filius et ad illorum heredes integra suprascriptam
nostram vendictionem da omnes omines. A complete ipse dies per omnes vices
ipsi brebi salbi ipsorum mater et filius et ad illorum heredes remictamus, quale ille nobis
22
dederint, abendum illis et illorum heredes ipsi brebi semper in suprascripta ratione. Et
si, sicut superius scriptum est, nos iamdicti vir et uxor et nostris heredibus, ipsorum mater
et filius, et ad illorum heredes, non adimpleberimus, et suprascripta vel ex eis quicquam
remobere aut contradicere presumpserimus, per ipsam guadiam nos iamdicti iohannes
et aloara obligabimus nos et nostros heredes componere ipsorum gecza et urso materet filio, et ad illorum heredes, ad duplum suprascriptos solidos, et omnia suprascripta adimpleamus
ipsorum mater et filius, et ad illorum heredes; et due cartule unius tenoris
inde scribere rogabimus, ista quod emisimus ipsorum mater et filius, et aliam similem quod
inde nobis retinemus, te romoaldum notarium scribere rogabimus.
+ Ego qui supra ademari iudex.
Torna all'inizio