Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.2 » Pag 6 - 13

10.2
6
13

6
In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense ianuario
undecima indictione. Ante me Siconem comitem et iudicem venerunt
Gemma filia quondam Iohannis Atrianensis, que fuerat uxor
cuiusdam Sicenolfi castaldei filii quondam Sicenolfi, et Iohannes
qui legitima etate est et Maurus et Manso et Sicenardus, qui infantes
intra etatem sunt, germani ac filii ipsorum Gemme et Sicenolfi
et ostenderunt duas cartulas, quarum prima in hunc modum continebat.
In nomine Domini. Quintodecimo anno principatus
domni nostri Gisulfi gloriosi principis, mense aprili nona
indictione. Ante me Romoaldum iudicem domnus Guido
7
serenissimus dux qui fuit filius gloriose recordationis domni
Guaimarii principis et domna Raingarda duce uxor illius filia
Landonis comitis coniuncti sunt cum Sicenolfo gastaldeo
filio quondam Sicenolfi, et ipse domnus Guido et domna
Raingarda clarificaverunt se habere tres pecias de terris foris hac civitate
in loco Locubia, ex quibus una est cum arbusto et vinea et silva
et vacuo per fines et mensuras: a parte occidentis est finis
media aqua de Locubia et recte mensurati intra ipsam terram prope
ipsam aquam passus quadraginta; a parte meridiei sunt
passus quadraginta sex sicut media sepes discernit, et revolvit
in ipsam partem meridiei sicut limite et termini discernunt
passibus decem et septem, et revolvit in partem orientis passus
septuaginta octo, et revolvit in partem septemtrionis passibus
triginta sex, et revolvit in partem occidentis passus quadraginta
sex, et revolvit in partem ipsa septemtrionis per viam
convenientiariam passibus viginti duobus, et revolvit in ipsam
partem orientis qualiter ab ipsa via ascendit per plaiam montis
et transgreditur serram ipsius montis et descendit per alteram
plaiam ipsius montis in parte ipsa orientis usque ripam que est super
et prope fluvium Anguillarium et per totum istud sunt passus
centum quadraginta sex, et ab ipsa ripa recte descendit in medium
ipsum flumen qui Anguillarius dicitur; ab ipsa parte
orientis est finis medium ipsum flumen et mensurati intra ipsam
terram super et prope plescora maiores que sunt super ipsum fluvium
quantum plus recte mensurari possunt passus centum quadragint
octo; a parte septemtrionis est finis via publica et per
eam mensurati passus quinquaginta duo, et per ipsam viam revolvit
in parte ipsa meridiei passus centum duo, et revolvit
per ipsam viam in parte occidentis passus centum tredecim, et
ab ipsis passibus dimittit ipsam viam et recte vadit in ipsam
partem occidentis usque in mediam ipsam aquam de Locubia. altera
est terram cum vinea per fines et mensuras: a parte meridiei
est finis via antiqua et per eam mensurati passus viginti octo; a
parte orientis est finis ipsa via que est inter hanc terram et suprascripta
pecia et per eam mensurati passus quadraginta octo, et ab
ipsa via ascendit in partem quasi septemtrionis per aliam viam
passibus sedecim; ab ipsa parte septemtrionis est finis podium
et passus quadraginta; a parte occidentis est finis sicut media
sepes discernit et passus quadraginta nobem mensurati intra
ipsam terram erga ipsam sepem. alia est cum vinea in plaia montis
8
per fines et mensuras: a parte meridiei est finis medium
limitem et passus viginti nobem et medium; a parte occidentis
passus quinquaginta sex; a parte septemtrionis est
finis sicut medium limitem discernit et passus quattuordecim;
a parte orientis est finis via et per eam mensurati passus sexaginta
quattuor. de suprascriptis vero terris per suprascriptas
fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas quarta pars
dixerunt ipsi domne Raingarde pertinere per suum morgincap sibi
datum ab ipso domno Guidone duce et tres partes ipsi
domno Guidoni. et sicut ipsis domno Guidoni et domne
Raingarde congruum fuit, sua voluntate, per hanc cartulam tradiderunt
ipsi Sicenolfo gastaldeo integras suprascriptas tres pecias
per suprascriptas fines et mensuras, cum omnibus que intra eas
sunt extra viis convenientiariis que intra ipsas pecias sunt cunctisque
earum pertinentiis et cum vice de viis convenientiariis que ut
dictum est intra ipsas pecias sunt. ea ratione ut semper sint in
potestate ipsius Sicenolfi et heredum eius et liceat illum et eius heredes
de eo facere quod voluerint. et propter confirmationem huius
traditionis ipsi domnus Guido et domna Raingarda dixerunt
ab ipso Sicenolfo suscepisse auri solidos duocentos septuaginta,
quorum quisque habebat tarenos quattuor de moneta que dicta
est meczana in omni deliberatione. et per convenientiam Truppoaldus
clericus eiusque castaldeus per iussionem eorum et pro
eorum parte guadiam ipsi Sicenolfo dedit et fideiussores ei pro
eorum parte per illorum iussionem posuit Iohannem comitem generum
eorum filium quondam Guaimarii comitis et Pandonem
clericum filium quondam Landolfi, et per ipsam guadiam ipse
domnus Guido et iamdicta domna Raingarda cum voluntate
ipsius domni Guidonis viri sui, cum qua omnia que in ac
cartula scripta et scribenda sunt fecit, obligaverunt se et suos heredes
semper defendere ipsi Sicenolfo et illius heredibus totum et integrum
illud quod ipsi Sicenolfo tradiderunt sicut suprascriptum est
ab omnibus hominibus, et tribuerunt ipsi Sicenolfo licentiam ut,
9
quando ille et eius heredes voluerint, potestatem habeant illud per
se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus
quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum est ipsi
domnus Guido et domna Raingarda et illorum heredes ipsi suprascripto
Sicenolfo et illius heredibus non adimpleverint et suprascripta
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere
ipsi Sicenolfo et illius heredibus quingentos auri solidos constantini
et sicut superius scriptum est adimplere. Et taliter te Romoaldum
notarium scribere precepi. Ego qui super Romoaldus
iudex.
Secunda cartula continebat qualiter in anno quintodecimo
principatus suprascripti domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense aprili nona indictione, ante Iohannem iudicem
Gemma filia quondam Iohannacii Atrianensis, que uxor fuerat
quondam Dauferii notarii, et Iohannes et Dauferius germani
et filii ipsorum Dauferii et Gemme et Iohannes filius Iaquinti, qui
suprascripti domni principis vestararius fuerat, et Maralda
uxor ipsius Iohannis ac filia ipsorum Dauferii et Gemme coniuncti
fuerant cum suprascripto Sicenolfo gastaldeo, et ipsi Gemma
et Iohannes et Dauferius et Maralda, mater et filii, clarificaverant
se habere terram cum vinea et silva foris hac civitate in iamdicto
loco Locubia, quam dixerant esse per fines et mensuras iusto
passu hominis mensuratas: a parte occidentis finis terra
cum vinea ipsius Sicenolfi et passus viginti et duos; a parte
meridiei similiter finis ipsius Sicenolfi; a parte orientis finis
mediam serram et passus alios viginti et duos; a parte
septemtrionis finis ipsius Sicenolfi; longitudinem vero dixerant
esse ab ipsa parte meridiei et ab ipsa parte septemtrionis a
fine ipsius Sicenolfi et usque mediam ipsam serram. et ipsa Gemma,
consentientibus ei ipsi filii et mundoalt sui, et ipsa Maralda,
consentiente ei ipso viro et mundoalt suo, et ipsi germani Iohannes
et Dauferius per ipsam cartulam venumdederant ipsi Sicenolfo integram
suprascriptam terram cum vinea et silva per suprascriptas
fines et mensuras cum omnibus que intra eam erant cunctisque
suis pertinentiis et cum vice de via sua. ea ratione ut semper fieret
in potestate ipsius Sicenolfi et heredum eius et liceret illum et
eius heredes de eo facere quod vellent, sicut ipsa cartula
10
continet que scripta est per Grimoaldum notarium, in qua ipse
Iohannes iudex suum nomen descripserat.
Cum autem ambo ipse cartule ostense fuerunt, dixerunt ipsi Gemma
et Iohannes, uxor et filius ipsius Sicenolfi, ut dudum ipse Sicenolfus,
vir et genitor ipsorum, alienasset suprascriptas secundam et
tertiam pecias de terris quas ipsi domnus Guido et domna Raingarda
ei tradiderant sicut suprascriptum est, et de ipsa altera pecia
de terra cum arbusto et vinea et silva et vacuo alienasset per has fines
et mensuras iusto passu hominis mensuratas: a parte occidentis
finis ipsa via et per eam mensurati passus centum quattuor; a
parte septemtrionis similiter finis ipsa via et per eam mensurati
passus quinquaginta duo usque in medium ipsum fluvium Anguillarium;
a parte orientis finis ipsum fluvium et mensurati intra ipsam
terram erga ipsum fluvium passus centum duos; a parte meridiei finis
illud quod ex ipsa pecia ipsi Sicenolfo remanserat qualiter vadit a medio
ipso fluvio usque mediam ipsam serram montis, et a media
ipsa serra descendit in ipsam partem occidentis iuxta illud quod
ipsi Sicenolfo remanserat, passus quadraginta duobus, et revolvit
in partem ipsam meridiei erga illud quod ipsi Sicenolfo remanserat
passus quadraginta quattuor, et revolvit in partem occidentis
secus illud quod ipsi Sicenolfo ut dictum est remanserat passibus
quadraginta duobus usque in ipsam viam priorem finem. reliquum
vero quod ex ipsa pecia de terra cum arbusto et vinea et silva
et vacuo per suprascriptas priores fines et mensuras ipsi Sicenolfo
remanserat et integrum illud quod ipsa Gemma uxor suprascripti
Dauferii et predicti filius et filia eius ipsi Sicenolfo venundederant
sicut suprascriptum est ipsi Gemma et Iohannes, mater et filius,
dixerunt pertinere sibi et ipsis infantibus filiis et germanis suis, ipsi
Gemme pertinere ex eo quartam partem per suum morgincap sibi
datum ab ipso Sicenolfo viro suo et tres partes pertinere ipsis filiis
suis. et ipsi infantes proclamaverunt se ipsum genitorem illorum devitum
dimisisset et necessitatem maiorem habere et fame mori et non
esset eis facultas mobilium rerum per quam ipsum devitum solvere
et de ipsa necessitate se liberare possent, preter si vendiderint portionem
illorum quas eis ut dictum est de suprascriptis rebus pertinent.
ego vero talia audiens, non inmemor capitulum quod in Liudprand
11
Langobardorum gentis rex in suo edicto prospexit ut intra
decem et octo annos non sit legitima etas homini res suas alienandi,
excepto si pater eius devitum dimiserit, habeat potestatem cum
notitia principis terre illius tantum de rebus suis dandum quantum ipsum
devitum fuerit, ut ei maior damnietas propter honus solidorum
non adcrescat, et ipse princeps qui in tempore fuerit propter Deum
et anime sue mercedem dirigat personam Deum timentem de sua presentia
qui hoc ipsum opus sapienter consideret, ut ad ipsum infantulum
aliqua damnietas contra rationem aut per neglegentiam minime
perveniat. et recolens illud aliud capitulum quod idem rex in
eodem edicto adiunxit de infantibus qui intra etatem sunt et necessitatem
maiorem habent et fame moriuntur ut dum tempus famis fuerit,
licentiam habeant cum misso principis aut cum iudice suo de terra
aut de rebus suis vendere qualiter vivere possint in tantum ut se de
ipsa fame liberare possint ut non moriantur, et iudex de loco illo debeat
providere si certe pro ipsa necessitate famis faciunt et sic in eius
presentia fiat, nuntiavi hoc ipsum ipsi domno nostro principi ut
cum sua notitia et licentia hanc fieri venditionem. ille vero misericors
ac pius princeps me de sua direxit presentia ut hoc opus sapienter
providerem et considerarem et in mea presentia hanc venditionem
fieret. et dum illud sapienter providerem et considerarem et agnovissem
quod vix esse valens illud quod ipsi infantes vendere volebant tantum
quantum ipsum devitum quod debebant et quod possent se de
ipsa fame liberare, quoniam certe agnovi quod ipsi infantes pro salvando
ipso devito et de ipsa fame se liberando hanc venditionem facere
cupiunt, licentiam eis tribui talia faciendi; et ipsa genitrix eorum,
dum ipsam quartam partem suam de suprascriptis rebus vendere
vellet, iuxta ipsius regis statutum in mea presentia, duos parentes
suos secum habens, me rogavit dicens quod ipsam quartam
partem suam vendere vellet et ipsi parentes in ac venditione manus
ponent et ipsa se venditricem faciet, sic et ipsi filii et mundoalt sui
ei consentient ut hoc quod vendiderit stabile sit, et Iohannes scriba
cum notitia ipsorum parentum et mea hanc cartulam scribit. quo ita
facto, ipsi Gemma et Iohannes et Maurus et Manso et Sicenardus per
12
hanc cartulam venundederunt Landolfo filio quondam Petri pro
parte domni Landolfi germani ipsius domni principis ac filii
benigne recordationis domni Guaimarii serenissimi principis et
ducis totum et integrum illud quod ipsi Sicenolfo venundatum fuerat,
sicut ambo suprascripte cartule continunt, cum omnibus que intra
illud sunt cunctisque suis pertinentiis et cum vice de suprascriptis viis
et cum suprascripta secunda cartula, extra eo quod ipse Sicenolfus
alienaverat sicut suprascriptum est. ea ratione ut integra ipsa venditio
sicut supra legitur semper sit in potestate ipsius domni Landolfi
et heredum eius et liceat illum et eius heredes de ea facere quod voluerint.
et propter confirmationem huius venditionis ipsi mater et
filii susceperunt ab ipso Landolfo pro parte suprascripti domni
Landolfi statutum pretium auri solidos trecentos, quorum quisque
habebat tarenos quattuor ex moneta huius civitatis in omni deliberatione.
et ipsi venditores guadiam ipsi Landolfo pro parte ipsius
domni Landolfi dederunt et fideiussorem ei pro illius parte
posuerunt Iohannem notarium filium quondam Ademarii qui
dictus est de Corba, et per ipsam guadiam ipsi venditores obligaverunt
se et suos heredes semper defendere ipsi domno Landolfo
et illius heredibus integrum illud quod ipsi Landolfo sicut suprascriptum
est pro eius parte venundederunt ab omnibus hominibus, sic tamen
ut, quando ipse domnus Landolfus et suos heredes ipsos venditores
et illorum heredes defensores de eo habere quesierint, dent suprascriptam
cartulam secundam iuxta ratione salvam habendam
diebus sexaginta, et per omnes vices illi et illorum heredes integrum
illud quod ipsi Landolfo pro illius parte ut dictum est venundederunt
ipsi domno Landolfo et illius heredibus sicut suprascriptum
est defendant; et post completos ipsos dies per omnes vices illi et
illorum heredes cartulam ipsam qualem eis data fuerit illis reddant,
et tribuerunt licentiam ut, quando ipse domnus Landolfus et eius
heredes voluerint, potestatem habeant illud per se defendere qualiter
voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
et si sicut suprascriptum est ipsi venditores et illorum heredes
ipsi domno Landulfo et eius heredibus non adimpleverint et suprascripta
vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes componere
ipsi domno Landolfo et eius heredibus centum auri solidos constantini
et sicut suprascriptum est adimplere. suprascripta omnia ipsa
13
Gemma fecit consentiente ei ipsi filii et mundoalt sui; ipsud vero
devitum quod ipse Sicenolfus dimisit fuit centum quinquaginta octo
solidos de suprascriptis tarenis. quod autem super disturbatum
est legitur "altera". Et taliter tibi prephato Iohanni notario scribere
precepi. Ego qui super Sico comes et iudex.
Torna all'inizio