Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.52 » Pag 141 - 142

10.52
141
142

141
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno vero ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo quinto et tricesimo tertio anno
principatus domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense
decembri tertiadecima indictione. Dum coram presentia domni
Leonis reverentissimi abbatis monasterii Sancte et individue Trinitatis
quod conditum est foris hanc Salernitanam civitatem in loco
Metiliano essem ego Petrus iudex cum pluribus hominibus, tunc in
eandem presentia Iaquintus monachus filius quondam Romoaldi
clarificavit se habere tres partes de duabus peciis de terris foris ac
civitate in loco Veteri ubi Submonte et Stillanti dicitur, quarum
una est cum arboribus et vacuo, intra quam molinum edificatum
est, et alia est cum vinea et canneto et saliceto et arbusto et ambe
sunt per finis et mensuras iusto passu hominis mensuratas. ipsa
vero terra intra quam ipsum molinum est: a parte septemtrionis
est finis pes montis et recte mensurati prope ipsam
finem a tota cripta que intra ipsam terram prope ipsum molinum
est eundo in partem occidentis passus centum quadraginta
octo; ab ipsa parte occidentis est fmis aliorum; a parte
meridiei finis flubio Boneia et recte mensurati intra ipsam terram
prope ipsum flubium passus centum quadraginta quattuor;
a parte orientis est finis consortium eius et finis via que etiam
intra ipsam terram ducit et ascendit usque priorem finem. ipsa
altera terra: a parte ipsa meridiei est finis ipsum flubium et
142
recte prope eum intra ipsam terram mensurati passus triginta quinque;
a parte orientis finis consortium eius sicut aliquantum media
sepes discernit; a parte septemtrionis finis ipsa via et
passus triginta quattuor; a parte occidentis finis media sepes.
et quoniam ipse Iaquintus cupit introire in ipso monasterio, idcirco
ut in eodem monasterio recipi et esse possit, ipse Iaquintus per
convenientiam, per hanc cartulam dedit in ipso monasterio integras
ipsas tres partes quas se habere clarificavit de totis ambabus
suprascriptis peciis de terris per iamdictas fines et mensuras et
de ipso molino et arcaturia et aqua et de omnibus aliis pertinentiis
ipsius molini, cum omnibus que intra ipsas tres partes sunt cunctisque
earum pertinentiis extra ipsam viam que intra ipsam terram
ducit, et cum vice de eodem via. ea ratione ut semper sit in
ipso monasterio et licentiam habeat pars ipsius monasterii de eo facere
quod voluerit. et per convenientiam ipse Iaquintus guadiam
dedit Iohanni monacho pro parte suprascripti monasterii et fideiussorem
ei pro ipsius monasterii parte posuit Astulfum filium
quondam Gisulfi comitis, et per ipsam guadiam ipse Iaquintus
obligavit se et suos heredes semper defendere partibus ipsius monasterii
integrum illud quod in ipso monasterio sicut suprascriptum
est dedit ab omnibus hominibus, et ipse Iaquintus tribuit licentiam
ut, quando pars ipsius monasterii voluerint, potestatem habeant illud
per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus muniminibus
et rationibus quas de eo ostenderint. et si sicut superius scriptum
est ipse Iaquintus et suos heredes partibus ipsius monasterii non
adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam remobere aut contradicere
presumpserint, per ipsam guadiam ipse Iaquintus obligavit
se et suos heredes componere partibus ipsius monasterii ducentos
auri solidos constantinatos. quarta vero pars de suprascriptis
terris et de ipso molino et arcaturia et aqua et de omnibus aliis
pertinentiis de ipso molino et vicem de ipsa via pertinet michi prefato
iudici et consortibus meis et Purpure uxori mee. Et taliter
tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
Torna all'inizio