Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1098 » Pag 66 - 67

7.1098
66
67

66
MXCVIII
A. D. 1047
+ In nomine domini tricesimo hanno principatus salerni domni nostri guaimarii gloriosi
principis, et nono anno ducatus eius amalfi et sirrentu, et sexto anno suprascriptorum
principatuum et ducatuum domni gisolfi eximii principis et ducis filii eius, mense nobember,
prima indictione. Ego concilius presbiter filius quondam iohanni de locum malluni pertinentia
nucerie, ante subscripti testes, sicut michi congruum est, vona etenim mea voluntate
per anch cartulam donationis dono et trado vobis ise filie mee et iockardi, qui sitis
67
amboque coniugati vir et uxor et filii quondam leoni ...... de locum nucerie inclita rebus
mea, quod ego abeo in locum malluni et per finibus et pertinentiis uius nucerie, monte
et plano, cultum vel incultum, cum finis et viis suis, de movile et stavile, quem modo abeo;
inclitum illut vobis predicte ise filie mee, et tibi iockardi genero meus donabit et.tradidit,
tali ratione, ut amodo et omnibus diebus vite mee vobis predicti vir et uxor tollatis et
abeatis exinde medietatem, et ego qui supra concilio presbiter tollamus et abeamus exinde
aliqua reliqua medietate, per partes faciendum de ipsa frudia omnia quod voluerimus; et
ipse iockardus obligavit se michi una cum ipsa uxore sua lavorare, et de ipsum lavores, quod
illut fecerit, sic illut dividamus, sicut superius diximus, per medietatem: illis medietatem, et
nos aliam medietatem, et ad die obitis mei deant ipse iokardus et eius heredes duodecim auri
tari boni pro meis salutis anime per manu .… cui ego me in manum commisero dixtribuendum
et tota et inclita alia medietate de suprascripta rebus, quod est movile et stabile, perbeniant
ad potestate vestra qui supra viri et uxori, vel de vestris heredibus, faciendum
exinde omnia quod volueritis, sine omni contrarietate mea et de alias eredes meas, septo
de quantum ante os tempore benditum abeo iohanni notario per firma cartula, vel ad aliis
ominibus, quod non est ad meam potestatem, quot illut vobis dare non possumus; nam
ipso aliut quod est ad mea potestatem de stavile et de mobile, post meumque transitum
obitum faciatis de eam, ut superius diximus, quicquit omnia quod volueritis. Iterum declaro
ego concilio presbiter, quia modo abeo unum parium de baccie, ut amodo a presentis
siant ad vestra potestate, una genka abente pilo rubio, faciendum inde et filiis que fecerint
omnia, quod voluerint; et de ipsa alia baccia, que remanserit et filiis que fecerit, cum illa
lavorare usque in diebus vite mee, et de ipsi lavori, quod cum illam fecerit, nos et illis
bivamus, post obitum meum ipsa baccia et filiis que fecerit, fiant ad potestatem de sikaita et
iaquintellum et de illorum eredes, medietatem ipsius sikaite et alia medietatem ipsius iaquinti,
faciendum per partes quod voluerint, hec omnia, ut superius legitur, illut vobis
vestrisque eredibus eos abendum et faciendum de eam omnia, quod voluerit, cum omnia
intro se abentibus, et cum bice de viis suis, unde pro taliter per convenientia ego concilio
presbiter guadia tibi iokardi dedit et fideiuxorem tibi posuit petrus filius quondam venedicti
sogari; et per ipsa guadia obligo me et meis eredibus antistandum vobis vestrisque
eredibus tota et inclita suprascripta mea donatione, ut superius legitur, da omnis omines
omnique partibus, et si taliter etc. Statuta mulcta triginta auri solidorum constantinianorum.
Et taliter scribere rogavimus te iohannes notarium, actum nuceria.
+ Ego petrus diaconus et abbas.
+ Ego iohannes.
Torna all'inizio