Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.46 » Pag 57 - 57

1.46
57
57

57
+ In nomine domini tertio anno principatus domni nostri ademarii magnus princeps mense
augusto quarta indictione. ideoque ego leoprandus filius bonecausi benundedit tibi ursi filio
iacob terra mea que est arbustu bitatu, quas abeo in cirasulu actu rotense: que abet finis ipsa terra
de uno latu fine terra tua qui supra ursi emtori, de uno capu fine bia, de alio latu fine terra
teoderici filii causoaldi, de alio capu similiter fine sicut bia discerne. infra has autem finis, unde
nec mihi qui supra binditori neque ad alius homines nihil seserbabimus portiones, set totum in
integrum cum inferius superius ipso tibi benundedimus ad possidendum cum bice de bia sua.
unde pro confirmandam hanc mea binditionem, de presentes recepit a te pretium aurum solidos
benebentanos numero nobe, finitum est totum pretium in ea bidelicet ratione, ut ipsa nostra binditio
abere et possidere valeatis, et hoc repromitto ego nominatus leoprandus et heredes meos
colligo tibi iamdicti ursi et ad tuis heredibus, ut ipsa nostra binditio ab omnis homines inantistare
et defendere promittimus. quid si defendere non potuerimus, aut si nos ipsi per quolibet ingenium
retornare quesierimus, duplum pretium nos vobis componere spondemus, hoc sunt solidi
decem et octo, et quod aput vos remelioratum paruerit in quacumque parte aut super factum
edificium, sub stimatione pretii nos vobis restituamus; de culludio vobis iuremus et hanc cartula
binditionis, ut supra sit firma. et te liuspertus notarius scriberis rogabit.
ego qui supra leoprando me subscribsi
+ ego lupini teste subscripsi
+ ego truppoaldus teste subscripsi
+ ego urso teste subscripsi
+ ego ramipertus notarius teste subscripsi
+ ego teotardo teste subscripsi
+ ego maio filio probati teste subscripsi
+ ego raginpertus subscripsi
+ ego ermepertu teste subscripsi
+ ego richardu teste subscripsi.
Torna all'inizio