Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.477 » Pag 203 - 203

5.477
203
203

203
+ ROGERIUS APULIAE CALABRIAE SICILIAE DEI GRATIA
DUX omnibus fidelibus christianis presentibus et futuris in domino salutem.
Notum esse volumus fraternitati vestrae de duobus viris Brunone
scilicet et Lanuino. qui sanctae religionis studio accensi. cum sociis suis
in terram calabriae a galliarum partibus disponente deo venerunt. et meo
ductu in terram quae predicta est locum qui eorum proposito conveniret
quesierunt. Quem cum sibi idoneum penes me non invenissent. elegerunt manere
inter locum qui dicitur harena et oppidum quod appellatur stilum.
Locum autem illum ROGERIUS comes siciliae patruus meus et fidelis
ipsorum precibus apud deum desiderans adiuvari. toto cordis affectu illis
donavit. De comitatu enim ipsius per meam concessionem erat et a totius
servitutis debito et ab omni angaria in perpetuum liberavit ita siquidem ut
aliquis suorum vel extraneorum stratigotus. aut vicecomes. rusticus aut miles.
servus aut liber. non sit. qui in eo loco pascuae. aut agricolturae. sive piscationis
aut venationis. vel lignorum occasione aut ex quacumque causa servis
dei molestiam seu iniuriam faciat. sed in eorum potestate sit omnino locus
predictus. ut secundum quod voluerint possideant. ordinent. et disponant.
Talem eius loci donationem et libertatis predictae concessionem. ego ROGERIUS
dux laudo et corroboro. Et quoniam terra illa de meo ducatu est.
ut nullam in perpetuum patiatur calumpniam modis omnibus contradico.
Quod si quis contra sententiam quae data est. agere presumpserit. et nostrum
violaverit preceptum. certissimum habeat. quia aut de cunctis finibus
nostris in eternum exterminabitur. aut gladio meo sive successorum meorum
ferietur. Ut omnia igitur superius concessa firma et illibata permaneant.
hanc chartulam cuidam nostro clerico Rodulfo. Ego Rogerius dux.
et uxor mea ADELA scribere precepimus. et sigillo nostro signavimus. anno
dominicae incarnationis. m.° nonag.° IIII.° indictione prima.
Torna all'inizio