Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » » Pag 466 - 468

466
468

343
Creator cum munere pietats fungeretur post rationabilia rationalem condidit creaturam, que regendis exhiberet rationis regimen et doctrinam, ut que habebat a summo rege principium haberet insitum summa cum providentia regendi consilium. Constat igitur Deum non otiose quod hominem etiam homini preesse voluisse, ut et subditorum humanitus tractaretur utilitas et prelatorum in regendo divinitus exiberetur humanitas. Quocirca ego Maurus Dei gratia aritinus episcopus, camaldulensium fratrum solatiando laboribus, tibi domno et patri Azzoni priori camaldulensis ecclesie tuisque de cetero suecessoribus considerans quid pro te faciat, quid obsistat affectu karitatis et sue devotionis, episcopali auctoritate confirmo omnia privilegia ac beneficia a meis antecessoribus heremo camaldulensi et vestre congregationi collata, videlicet a Teodaldo, Immone, Constantino, Gualterio, Guidone atque Buiano, loquentia tam de constitutione quam de augmentatione heremi camaldulensis, seu de sustentatione fratrum ibidem Deo famulantium; donando, transferendo, concedendo, cum omni iure prediorum urbanorum et rusticorum, tibi tuisque successoribus in perpetuum omnia bona que Bernardinus Sidonie filus aut pater eius ab ecclesia sancti Donati et ab episcopis predecessoribus meis abuerunt et tenuerunt, vel aliquis nomine eorum, vel si non tenuerunt, iure tamen tenuisse debuerunt, tam in comitatu aritino quam castellano, nominative plebem sancte Marie in Miciano cum suis pentinentiis, et quod abuerunt in castello et curte Montisaurei et in Viario aut in allis quibuscumque locis; reservando tamen mihi meisque successoribus synodum, capitulum et paratam et penitentiam clericorum, canonicamque obedientiam. Letanias vero de plebe Miciani, cum integra decima vinęę que est Partene, vobis concedo in perpetuo. Similiter concedo et perpetualiter confirmo predicte heremo suisque rectoribus integrum feodum, quod Bernardinus et Feralmus pater eius abuerunt ab ecclesia sancti Donati in curte de Soci. Concedimus item eidem heremo quicquid ei conquisitum est a filiis Rainaldi vel conquerendum est a Rainaldo filio fratris eorum, sicut inter eos convenit; que res est infra curtem de Cesa in advocabulo Caiolo vel in allis vocabulis, sicut in cartulis continetur. Insuper concedo memorate heremo totum quod ei conquisitum est a Guidone Nigritoti vel a filio suo in eadem curte de Cesa, pro ea videlicet vocabula que in instrumento exinde factum denotantur, tam de ecclesiis quam de omnibus aliis rebus. Similiter concedo predicte heremo totum hoc quod Ermannus et Uguicio frater eius dederunt ei in tota curte de Partena, tam in castro quam in curte, sicut in carta heremi a prefatis fratribus facta abetur. Insuper concedo ei quicquid ecclesie quocumque modo pertinet de Cicini de Monte. Item concedo predicte heremo quod ei conquisitum est in Lorenzano, tam in castro quam in curte seu in ecclesiis. Preterea concedo et confìrmo et inviolabiliter corroboro iamdicte heremo suisque rectoribus eorumque confratribus quicquid predecessores mei ei contulerunt, nominatim ecclesiam sancti Miniatis in villa que dicitur Alina, cum suis pertinentiis, cum medietate trium mansorum; et alium mansum in Monte; et decimationem prefate ville, et Porgentine et Corsignani et Avane et Largnani; et unum mansium in villa Porgentina et unum mansum quondam detentum a quolonis Gerardo et Teuzone; et quartam partem unius mansi in Ventulini. Insuper visitationes plebium Buiani, Partene et Bibline, cum omnibus massariis earundem plebium, ex sua decima[ti]one singulis singula sextaria frumenti deferentibus ad victum predictorum fratrum heremitarum, sicut a predecessoribus meis collata sunt, confirmo, et, ut perpetuo annualiter dentur, episcopali auctoritate precipio. Item pro remedio anime męę meorumque successorum statuo, ut quicquid in prefata heremo suam decimationem, que nec a me nec a meis antecessores recte ordinata vel recte donata esse dignoscitur, conferre voluerit, ex nostra episcopali auctoritate liberam abeat facultatem. Nec illud pretermittendum est, set inrefragabiliter constituendum et in nullo penitus violandum, ut quicquid iuris ecclesia sancti Donati abet et nomine proprietatis et nomine usus vel possessionis in Moiona et in Casalecto et in villa de Montione, ad sacrosanctam heremum mea meorumque successorum liberalitate devolvatur, nostro iuri renuntiando, cum liceat unicuique suo iuri renuntiare. Eo super addito, ut quicquid prefata heremus suique rectores habent vel deinceps iure acquisierint firmum illibatumque permaneat. In virtute igitur sancti spiritus et huius privilegii auctoritate constituo, ut nulli om(n)ino liceat prenominatam venerabilem heremum perturbare vel eius possessiones auferre aut ablatas retinere, aut temerariis vexationibus vel predictum venerabilem Azzonem priorem vel eius successores vel confratres et aliquem de sibi servientibus (molestare), set omnia integra et quieta conserventur eorum usibus omnimodo profutura pro quorum sustentatione et gubernatione colllata sunt vel deinceps conferenda. Si quis autem diabolico spiritu ductus hec violare temptaverit nisi resipuerit et congrua emendatione satisfecerit, a sacratissimo corpore et sanguine domini nostri Iesu Chiisti alienus fiat, et in futuro eternis subiaceat contremandus incendiis.
† Ego Maurus Dei gratia aritinus episcopus supradicta omnia confirmo, et insuper pro remedio anime meę successorumque meorum concedo ecclesię camaldulenisi quicquid iuribus habeo in capella quę est in castro Angularis, et in capella quę est in Monteaureo et in capella quę est in Viano, et in capella quę est in Montione, et in capella quę est in Moiona, et in omnibus ecclesiis quas habet in toto episcopatu aritino, salvo iure sinodi et paratę et capituli. Ut autem hec verius credantur, proprio sigillo insigniri pręcipimus. Ego Ugo aritinę ecclesię prepositus et primicerius confirmo et propria manu subscribo et hoc confirmavi presentibus fratribus nostris. Ego Homodei canonicus sancti Donati manu mea subscripsi.
† Ego Gerardus plebanus sancte Marie sitae gradibus ss. Ego frater Sichelmus camerarius ss. † Ego Dens ss.
Datum in suburbio civitatis aritine iuxta ecclesiam sancte Marię millesimo c. xxxvii, mense setembri, regnante Lothario, indictione xiiii, in presentia testium Homodei videlicet Bocacionis filius et Rainerii consobrini eius et Gregorii fili Pagani et Tancredi fili Richilde. Ego Saracenus iudex ss.
† Ego Guilielmus iudex et notarius ss. Ego Niger iudex ac notarius scripsi et ss.
Torna all'inizio