Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1364 » Pag 270 - 271

8.1364
270
271

270
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi prencipis,
mense ianuarius, secunda indictione. Ideoque ego mulier nomine gemma quomodo sum
uxorem marzu clarifico, quoniam ego iamdicta mulier quia a pars mulier nomine maria genitrice
mea mihi est pertinentem abere una peciola de terra cum aliquantis arboribus infra fines nucerie
in locum ubi barbaciano dicitur, et congruum est michi nominata gemma per consensum et
voluntate istius marzu viro meus, in cuius mundium me dico esse, ante subscripti testes illut
donare et confirmare iohanni saidone filio quondam petri quam ………… nepotibus
nostre filia quondam pollicarii, que est ipsa suprascripta pecia de terra per ec finis et mensuras:
a parte orientis fine bia publica, inde abet passi viginti et medium, a pars meridie fine
de consortes nostros, inde passi viginti octo et medium: ab occidente passi viginti duo: a
septemtrione fine nostra, inde passi viginti octo, mensurati ad iuxto passu ominis. predicta
pecia de terra per suprascripte finis et mensuras, sicut diximus, inclita medietas et inde vobis
271
suprascripti thii et nepotibus ego donabi et reliqua halia medietas erat pertinente vobis a
parte godeni germani nostri. et ego nominata mulier ut eos pleniter adimpliret erga me conbocavi
histum marzu viro meus, in cuius mundium me dico, et una cum illum et ipse viro meus
consentiens inde michi fuit dandum predicta pecia de terra inclita medietas cum omnia infra
se abentibus, omnibusque suis pertinentiis, et cum vice de via sua, ut vobis suprascripti iohanni
et grima et gemma thie et nepotibus illut donavimus ad securiter et firmiter amodo et semper
vos vestrisque eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum
quicquid volueritis absque omni contrarietate nostra et de nostris eredibus aut cuiquam ominibus.
et pro confirmandam, et staviliscendam ec suprascripta nostra donatione nunc a presentis
subscepimus a vobis suprascripti thii et nepoti iuxta lege launegilt pellicia linia una.
et aurei tari voni sex in omni deliberatione sicut inter nobis combenit. finitoque launegilt
ipsum aput vos ea ratione et per combenientia ego suprascripta gemma guadiam vobis iamdictis
iohanni et grima et gemma dedit per absolutione istius marzi viro meus et una cum illum
et mediatorem vobis posuimus maramcisclimbu filium quondam maraldi. Et per ipsa guadia
obligavimus nos et nostris eredibus semper defendere vobis vestrisque eredibus tota et integra
suprascripta nostra donatione ut supra legitur da omnes omines omnique parte et cum vice de
via sua. et quando volueritis vos et vestris eredibus per vos inde exse autori et defensori, licentiam
et potestatem abeatis vice nostra cum ista carta et cum quale alia monimine et ratione
quas inde abere potueritis; in omnibus inde causare et finem facere sicut vultis. Nam quando vos
et vestris eredibus inde quesieritis autore et defensore, nos autem et nostris eredibus semper
taliter illut vobis vestrisque eredibus defensemus sicut supra legitur et si taliter omnia suprascripta
nos et nostris eredibus illut vobis vestrisque eredibus non defensaberimus, sic vobis
persolbamus et adimpleamus iuxtitia, sicut in lex lamghobardorum de donum et subsceptum
launegilt comtinet, ita nobis adimpleamus, et si omnia suprascripta vobis non adimpleberimus,
per suprascripta guadia per combenientia componere hobligamus nos et nostris eredibus
vobis iamdictis iohanni et grima et gemma vel ad vestris eredibus seu cui carta suprascripta
vice vestra in manum paruerit, viginti auri solidos constantinos et suprascripta vobis adimpleamus.
et ego nominata gemma omnia suprascripta fecit per voluntate istius viro meus in
cuius mundium me dico esse et una cum illum. et taliter scribere rogavimus te petrus notarius
actum nuceria.
+ Ego guisenolfus.
+ Ego iohannes.
Torna all'inizio