|
303
+ In nomine domini septimo anno principatus domni nostri iohanni, et secundo anno domni
guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense agustus tertia indictione. memoratorium factu
a me cinnamus presbiter benerabilis abbas rector ecclesie sancti maximi, eo quod ante idoneis
hominibus, qui subterscribti sunt, una mecum adessent landoarius comes advocatorem meum de
dominiis unum de ipsa ecclesia, dedimus et tradidimus ad lavorandum et pastenandum una clusuria
de terra et frugiandum benedicti filius iohanni de locum airole et vonizzi liber homo avitator
de nuceria, qui est ipsa clusuria cum aliquantis arvoribus vitati et aliquante plante de
abellane et vacuum unu teniente, quem pars iamdicte ecclesie sancti maximi habet in locum
agella nucerine finibus, que est propinquo cantone de civitate antica que fuit nucerina, que
habet finis ipsa clusuria et mensuriis: a pars meridie fine via publica, sunt inde per mensuria
passi centum triginta sex: a pars occidentis fine via antica, sunt inde passi sidecim:
a pars septemtrionis, quomodo aliquantum poiu discernit, fine de heredes gaidenardi de eodem
304
locum nucera, sunt inde passi sexaginta unum, et revolvente per fine de heredes ipsius
gaidenardi et exiente in fine de heredes pandoni, qui est in partibus septemtrionis, sunt inde
per ipse finis passi sexaginta: a pars idem septemtrionis, quomodo poiu discernit, fine terra
ecclesie sancte marie plevis nucerie, sunt inde passi viginti octo: a pars orientis fine de
heredes cinnami filius adelvoni clerici et fine sergi et petri germani filii iohanni, sunt per
ipse finis passi quinquaginta duo et medium: revolvente per ipsa fine ipsorum sergii et petri
in partibus orientis usque in fine terra supradicte ecclesie sancte marie, sunt inde passi
decem et hocto, et revolvente per ipsa fine terra sancte marie in partibus meridie, sunt per
ipsa fine passi viginti quadtuor: iterum revolvente per ipsa fine sancte marie in partibus
orientis usque in fine de heredes machenolfi, sunt per ipsa fine passi viginti, et iterum revolvente
per ipsa fine de heredes ipsius machenolfi in partibus meridie, et exiente usque in
ipsa via que est priore fine, sunt per ipsa fine passi decem et octo; tota ista supradicta mensuria
ad iusto passum hominis mensuratum. hec bero rex per supradicte finis et mensuriis
totum et inclitum illut ipsorum benedicti et vonizzi dedimus et tradidimus tali namque ordine,
ut amodo et usque tridecim annos ipsi nominati benedictus et vonizzo et eorum heredes,
quantum infra ipse finis et mensuriis vacuum est, liceat eis fobee et omnis sua utilitate iusta
ratione ividem facere, et plantare ividem arvores et vites et abellanietum, ubi eos meruerit; et
amodo et usque decem anni de ipsum abellanietum quot illis ividem plantaberit, et ipsi arvoribus
vitati, quomodo ividem habet, et de illut quot pastenaberit arvores et vites, non queramus
nos aut pars uius ecclesie usque ipsum constitutum, quod sunt completi ipsi decem
anni, frudium qui inde exierit, aliquit inde queramus eorum tollere aut habere, set sue potestatis
eos habere et facere de ipso frudium omnia quot eorum placuerit, asque omni nostra
et pars ipsius ecclesie contrarietate. tantum de ipse plante de abellane, que modo eis dedimus,
amodo et usque ipsi decem anni omne annum suis temporibus tota ipsa clusuria cum
ipsum abellanietum de subter eos lavorare et seminare, et terraticum, secundum consuetudinem
de ipso locum, eos nobis et in partibus ipsius ecclesie dare, et ipse plante de abellane
omne annum suis temporibus eos colligere et siccare, et medietatem eis nobis dare, et medietatem
sivi eos habere. da ipsi decem anni usque tres anni frudium, que de supradicta clusuria de super de
ipsum arbustum et abellanietum que ividem abuerit et per eis adcreberit, totum per
nobum tempus suis temporibus bindemiare, et vinum qui inde exierit, ad palmentum eos inter
nos dividamus in tertiam pars: nos et pars de iamdicta ecclesia tollamus inde tertiam pars, et
ipsi benedictus et vonizzo et eorum heredes tollant inde due sortis; et ipsa nostra sortione adducant
nobis illis ad parieti sancti maximi in eodem locum nucera ubi aliut vinum reponimus, et
illis reponat eos in nostrum organeum quod illis debunt conciare, sicut est consuetudo, et ipsum
305
abellanietum suis temporibus eos colligere et eis siccare, et inclita tertiam partem nobis dare,
et illis inde due sortis tollere et ipsa illis nobis dare ad ipsi parieti. ad completi ipsi tridecim
anni abeant tota ipsa clusuria inclita infra ipse finis et mensuriis arbustum et abellanietum surtum
et operatum, sicut de tantos annos fuerit et meruerit locus ipse, et per circuitu abeat ipsa
clusuria clusa ad vona clusamen, sicut meruerit, et abeant potestatem ipsi benedictus et vonizzo
et eorum heredes in rebus ipsius ecclesie ipsa lignamen facere; et da ipsi tridecim anni in antea,
dum illis et eorum heredes ipsa clusuria eam tenere voluerit, omne annum suis temporibus de
super et de subter ipsum arbustum lavorare et cultare cum ipsum abellanietum, et vinum qui
inde exierit, et quante abellane de ipsum abellanitum collixerint, eis siccare et in predicta ratione,
sicut superius legitur, nobiscum vel cum pars dicte ecclesie eos dividere, et in predicta
ratione ipso vinum per vindemie tempore cum ipse abellane nobis ad ipsi parieti adducere et
adimplere, sicut prelegitur; et ideo missum nostrum, que ividem per vindemie tempore direxerimus,
illis eum nutrire ad sua bivenda, sicut meruerit et potuerit, et ipso trrraticum que omne
annum de ipsa clusuria exierit, in tertiam pars illos dividamus, sicut superius legitur de ipso
vintum et abellane. unde per vona combenientia guadia ipsi supradicti benedictus et vonizzo nobis
dedit et se ipsis mediatori et madelmus filius leocari de sancto martianu nobis posui; et
per ipsa guadia obligaberunt se suique heredibus, ut si hec, que prelegitur, eos nobis et in
pars prephate ecclesie sancti maximi eos non adimpleberint et aliquit inde quomodocumque
per qualecumque ratione aliquit inde contradixerint, componere obligaberunt se suique heredibus
nobis et im pars iamdicte ecclesie sancti maximi viginti solidos aureos costantinos, et que
prelegitur in predicta ratione eos ad pars nostra et ad pars ipsius ecclesie adimplere. si autem
ipsi nominati benedictus et vonizzo de ac terra exierit per qualibet impedimentum, ipsa clusuria
de terra cum arbustu et abellanietu redead at potestate esdicte ecclesie; et si infra duo
et tres anni redierit in ac terra et in predicta ratione ipsa rebus illis et eorum heredibus
tenere voluerit, nos illam in predicta ratione eorum demus. et hunc brebem scribsi ego ildericus
subdiaconus et notarius qui interfui.
+ ego qui supra leo
+ ego aio
+ ego petrus diaconus.
| |