Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1367 » Pag 275 - 276

8.1367
275
276

275
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense ianuario, secunda indictione. Ante me petrum iudicem ademarius filius quondam
ursonis presbiteri coniunctus est cum guaimario comite filio quondam guaimarii comitis, ad
faciendum cum eo finem de causationibus, quibus ipse ademarius dudum coram me habuerat
cum eo de res serviles que est foris et propinquo hac civitate ulter et prope fluvium lirinum
ubi pratora dicitur, pertinente ferrandi nepoti suo filio quondam truppoaldi clerici qui fuit
germanus eius, dicens ei ut ipse guaimarius malo hordine in ipsis rebus introisset et sepes ex
eis rupisset et fructus tulisset et ipsas res ipsi ferrando contrasset. Ipse guaimarius responderat,
foris hac civitate ulter ipsum fluvium ubi pratora dicitur, plures res haberi, set nesciret de
qua ipse ademarius cum eo causaret. Ego autem sicut inter eos convenerat iudicaveram et
illos guadiare feceram ………… ademarius simul cum iudice et notario pergerent
et ipse ademarius monstraret ipsi guaimario ipsas res de qua cum eo, sicut suprascriptum
est …………. set ipse ademarius cum rationes ipsius ferrandi, et ipse guaimarius
cum suis rationibus et secundum legem exinde finem facerent. Set .... illud legaliter inter
se finirent, remisit ipse ademarius ipsi guaimario omnes ipsas causationes quas ei a retro
tempore usque in hoc presens tempus ex ipsis rebus preponere potuit. Et ob hoc ipse guaimarius
per convenientiam per hanc cartulam manifestavit ipsi ademario pro parte ipsius ferrandi
de tota ipsa terra, que ut dictum est, foris hac civitate ulter ipsum fluvium est, ubi pratora
dicitur, pertinente ipsius ferrandi que est terra vacua per fines et mensuras iusto passu hominis
mensurata. A parte meridiei est finis via publica que ducit suptus ecclesiam sancti martini,
que ibi propinquo constructa est et per eam secus ipsam terram mensurati passi septuaginta
septem. A parte occidentis est finis aliorum et recte mensurati passi centum. Et revolvit in
parte orientis secus fines aliorum recte mensurati passi viginti. Et ab inde ascendit in parte
quasi septentrionis usque mediam serram montis qui betranus dicitur. Ab ipsa parte quasi
septemtrionis est finis media ipsa serra. A parte orientis est finis terram vacuam pertinentem
ipsius guaimarii comitis, qualiter descendit usque terminum, et ab ipso termino est per latitudinem
ista terra ipsius ferrandi recte in parte ipsa occidentis, ubi ipsi centum passi completi
sunt, passi septuaginta sex. Et ab ipso termino vadit in parte ipsa meridiei iuxta ipsam terram
ipsius guaimarii recte mensurati passi sexaginta tres usque suprascriptam viam. Ea ratione
276
ut semper sit in potestate ipsius ferrandi et heredum eius. Et liceat illum et eius heredes ex
eo facere quod voluerint. Et per convenientiam ipse guaimarius guadiam ipsi ademario pro
parte ipsius ferrandi dedit et fideiussorem ei pro illius parte posuit petrum comitem filium
quondam pandenolfi clerici. Et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes semper defendere
ipsi ferrando et eius heredibus integrum illud de quo eidem ademario pro parte ipsius
ferrandi, sicut suprascriptum est, manifestavit, ab omnibus hominibus quibus per ipsum guaimarium
et eius heredes illud vel ex eo quocumque modo datum aut obligatum seu manifestatum
aut alienatum paruerit, Et quibus pro eorum parte et dato quascumque causationes ex eo ipsi
ferrando et illius heredibus preposuerint. Ab aliis vero hominibus, et cum boluerint ab omnibus
hominibus, potestatem habeant ipse ferrandus et suos heredes illud per se defendere qualiter
voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas ex eo ostenderint. Necnon et ipse
ademarius per convenientiam pro parte ipsius ferrandi manifestavit eidem guaimario de tota
suprascripta terra cum casa que ut dictum est foris hac civitate ulter ipsum fluvium est, que est
tota per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. A parte meridiei est finis ipsa via
publica et per eam secus ipsam terram mensurati passi triginta quinque. A parte orientis est
finis terram pertinentem ipsius ecclesie sancti martini, de qua et de omnibus rebus stavilibus
et movilibus ipsi ecclesie pertinentibus ipsi guaimario portionem habere pertinet, recte mensurati
passi sexaginta tres. et est ibidem per latitudinem ipsa terra recte in parte occidentis,
usque ipsam terram ipsius ferrandi, ubi ipse terminus fixus est, passi alii triginta quinque. Et
ab ipsis sexaginta tribus passibus ascendit secus ipsam terram ipsius ecclesie usque mediam
ipsam serram suprascripti montis. A parte quasi septemtrionis est finis mediam ipsam serram
prephati montis et passi viginti quinque. A parte occidentis est finis ipsa terra ipsius ferrandi,
qualiter descendit usque suprascriptam viam, Ut semper sit in potestate ipsius guaimarii et
heredum eius, Et liceat illum et eius heredes ex ea facere quod voluerint, absque contrarietate
ipsius ferrandi et heredum eius. Et si sicut superius scriptum est, ipse guaimarius et suos heredes
ipsi ferrando et illius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam
removere aut contradicere presumpserint, per convenientiam per ipsam guadiam obligavit se
et suos heredes componere ipsi ferrando et illius heredibus ducentos auri solidos constantinos.
Et sicut superius scriptum est adimplere. Quod autem superius quasi disturvatum est, legitur
vacua. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
Torna all'inizio