Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.600 » Pag 99 - 101

4.600
99
101

99
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense februarius, sexta indictione. memoratorium factu a me maio presbiter et abbas
ecclesie sancti maximi, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia, una
mecum adesset romoaldus et petrus comitibus, qui sunt de dominii et adbocatoribus ipsius
ecclesie, tradidimus ciceri filio quondam cennami, et iohanni et ciceri, pater et filii, qui
fuerunt de nuceria, rebus pertinentem ipsius ecclesie, qui est terra cum arbusto cum aliquantum
bacuum de locum mitilianense, ubi dicitur cassiano, quod in eadem ecclesia per
bicaria datum fuit da pars monasterii sancti benedicti per hec finis et mensuria: de pede
fine bia antiqua, indeque passos quinquaginta: a pars septemtrionis fine ipsius ecclesie
quod ad pastenandum retinet maio filius iaquinti, et inde passos centum quadraginta: de
capu fine predicte ecclesie, inde passos quadraginta duo: a meridie similiter fine ipsius
ecclesie, inde passos centum quadraginta, totum ad iusto passum. ec vero supradicta rebus,
qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, totum et inclitum illut
eorum ad laborandum et cultandum tradidimus: in simul et tradidimus eorum una
pecia de terra ibique coniunta cum aliquanti arboribus bitati per ec finis et mensuria:
a pars orientis fine ipsius ecclesie, inde passi octo: a pars meridie similiter fine ipsius
ecclesie, inde passi octoaginta sex: a pars occidentis similiter fine ipsius ecclesie, passos
septuaginta quadtuor; et de alia parte similiter fine ipsius ecclesie, passos septuaginta
quadtuor; et de alia parte similiter fine ipsius ecclesie, inde passi octoaginta, totum
mensuratum ad supradicto passum. Istut, sicut diximus, eorum tradidimus ad pastenandum,
ubi meruerit, arbores et bites amodo et usque sex anni completi; et quantum bictum
et quicquit exinde tollere vel abere potuerint amodo et usque ipsi sex anni completi,
totum illut sibi aberent, et nullam inde in pars ipsius ecclesie deant, et ipsa priore
curte, quod superius eorum tradidimus, qui est terra cum arbusto cum aliquantum bacuum,
amodo et semper licead illis et illorum eredes illut tenere et dominare, et casa lingnitia
ibidem facere, et ibidem residere et abitare, et omnis sua utilitate iusta rationem
ibidem facere, et abtis temporibus totum ipso arbustum laborarent et cultarent de super
et de subter, sicut locus ipse meruerit, quatenus proficiad et non disperead, et ubi meruerit,
infra totum ipso arbustum cum totum ipso bacibum arbores et bites plantarent, et
100
bites traerent, et ubi meruerit, infra tota supradicta tradictione illut cluderent, et per
tempore, quando meruerit, illut bindemiarent, et poma que ibidem sunt, colligerent, et faciant
annualiter illis scirent pars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigad missum suum, et totum
ipso binum ibidem ad palmentum et omnis poma exinde per medium illut inter se dibiderent:
missum predicte ecclesie tollad illut medietatem, et illis et suis eredibus medietatem,
et nos adsingnemus eorum ibidem organea da binum, et illis, quando meruerit, organea
ipsa bona conciarent, et eas reponerent illam subtus ipso reditum ubi abitaberint,
et ipsa sortione predicte ecclesie de ipso binum ibidem in ipsa organea reponere, et salbum
illut faciant, usque dum pars ipsius ecclesie illut inde tulerint, absque degeneratione
et ingne; et dum ibidem steterint ipsum missum predicte ecclesie, illis autem eum notrirent
secundum suam possibilitatem, et ad completi ipsi sex anni illis autem et suis eredibus
in ipsa posteriore tradictione per supradicte finis et mensurie arbustum bonum operatum
et factum, sicut locus ipse meruerit, ut bene paread factum operatum et cultatum,
et da ipsi sex anni in antea omni tempore illis et suis eredibus illut tenere et dominare,
et sua utilitate iusta rationem ibidem facerent, et ubi meruerint, eos cluderent, et annualiter
ipso arbustum laborarent et cultarent de super et de subter, sicut locus ipse meruerint,
ut bonum paread laboratum et cultatum; et annualiter, quando meruerit, illut bindemiarent
et poma exinde colligerent, et per annum, quando meruerit, faciant illis scirent
pars predicte ecclesie, ut ibidem dirigad missum suum, et totum ipso binum ibidem ad
palmentum et poma exinde in tertiam partem illut inter se dibiderent: missum predicte
ecclesie tollad inde tertiam partem, et illis et suis eredibus due sortis; et ipsa sortione de
ipso binum predicte ecclesie annualiter in ipsa organea mitterent et salbum faciant, sicut
et ipso aliut quod superius dictum est, et ipso missum predicte ecclesie nutrirent, dum
superius dictum est; et que amodo et semper in tota supradicta rebus annualiter seminaberint,
deant exinde in pars ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso
locum; et, dum ibidem steterint ipsum missum predicte ecclesie annualiter pro ipsa frudia
reponendum et recipiendum, illis autem eum notrire, sicut supradictum est, et per
omnis annum deant in pars ipsius ecclesie ipsa palmentateka, sicut meruerit; et quale tempore
illis et suis eredibus rebus ipsa in supradicto ordine tenere et laborare noluerit illut,
aut non potuerint, tunc laboratum bonum et clusum remitterent ad potestate ipsius
ecclesie, et licead illis et suis eredibus inde exire cum omnis sua causa et ire ubi boluerint:
tamen et si de ac terra salernitana exierint aliubi ad abitandum, similiter tota rebus
ipsa perbeniant ad potestate predicte ecclesie; et si infra tribus anni ibidem rebersi
fuerint ad abitandum, rebus ipsa rebertar ad illorum potestate, ad tenendum illut illis et
101
suis eredibus in supradicto ordine: tantum ipso annum quod redierint, tollerent exinde
ille qui eos laboraberint, ipsum suum laborem. Unde per bona combenientia ipsi pater et
filii guadia nobis dederunt, et mediatores nobis posuerunt petrus congnato ipsius ciceri filii
iohanni et disiio filius grimoaldi abitatori de locum faibano; et per ipsa guadia etc. Statuta
multa quinquaginta solidorum auri constantinianorum. et hunc brebem scripsi ego
ademari notarius qui interfui.
+ Ego ragemprandus me subscripsi
+ Ego iohannes.
Torna all'inizio