Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.938 » Pag 99 - 101

6.938
99
101

99
In nomine domini, domno michaele divina gratia imperatore augusto, deo propitio,
sexto anno imperii eius, mense magio, septima indictione. Ideoque ego iohannes gratia
dei episcopus sancte sedis lucerie declaro, quia isdem noster episcopio habet pertinentem
una ecclesia vocabulum santi iacobi apostoli et sancti barnabe apostoli in finibus de iamdicta
civitate luceria, quia iam non multum longe distat a iam prephata urbe luceria vetere.
Et quesibimus, forsitan invenire potuerimus, cui eadem ecclesiam per convenientiam
dare potuerimus et pretium inde reciperemus, de qua vero pretium illud emere debeamus,
quod nobis eidem nostri episcopii valde sit necessaria.. Inito quoque consilio, invenimus te
poto filium poterisi de supradicta civitate luceria, quem eadem ecclesia a nobis accipere
volebas et ad partem nostri epyscopii pretium dare volebas, quod nobis optime faciendi esse
comparuit. Interea, reminiscente ea que in series legis longobardorum de convenientia
scriptum est, ut si longobardus cum pontificibus, abbatibus, vel custodes ecclesiarum, seu
100
ex cenodochiorum prepostis de quibuscumque rebus convenientis fecerit et ydoneos homines
interfuerint, non possit postea ab eorum successoribus removeri, sicut nec removeretur
ab eisdem longobardis, excepto inter se obbligata compositione voluerit penam. Et, dum taliter
me ipsa lex absolvit, ideo iuxta institutione eiusdem legis. interesse convocavimus te
domno sadelperto magnifico iudices et petrum filium sadelfridi advocatorem nostrum, seu
et aliis nobiliores hominibus, ut ea que inter nos utrumque faceremus convenientiam, firmum
et stabilemque debeat permanere. Quapropter ego supradictus his iohannes gratia dei
episcopus, una cum consensu sacerdotum hac levitarum omnique clero nostri epyscopii, per
oc scriptum convenientie ordinem dedit atque tradidit tibi supra nominatum poto ipsa iamdicta
ecclesia sancti iacobi apostoli et sancti barnabe apostoli. Unde, nec a parte nostri
episcopii, nec cuilibet alteris hominibus nullam exinde reservabimus portionem requirendi,
sed una cum via et andita sua, cum transita et exita sua, et cum inferius et superiusque
suis, et cum omnibus suis pertinentiis te supra nominatum poto per ordinem convenientie
dedimus et tradidimus tibi poto, ad sempiternaliter habendum et possidendum, de qua in
convenientiam recepimus a te prenominatum poto quindecim solidos constantinianos ex
auro boni, finitum dicimus receptum habere pretium. Ea scilicet ratione, ut amodo et
semper tam tu qui supra poto et tuis heredibus eadem nostra traditione, de sicut supra legitur,
securo nomine habeatis et possideatis in omni vestra potestate et dominatione, atque
transacto securiter inde faciendi, quemammodum tibi tuique heredibus placuerit, et quisbuscunque
vobis dare vel tradere placuerit, sine contradictione nostra vel de posteros nostros
requisitione. Ita ut ammodo et semper vos qui supra poto et tuis eredibus in eadem
ecclesia liceat vos omni tempore officium facere die noctuque, et ab omni conditione nostre
sedis liberam constituimus, ut nec archipresbiter, nec quislibet nostrorum clericorum aliquam
potestatem aut dominationem in predicta ipsa ecclesia non habeat. Set in perpetuis
temporibus tam tu qui supra poto quam et tuis heredibus securiter habeatis eam liberam
in omni, et semper ibi talem presbiterum ordinetis, quem vos volueritis et heredibus tuis.
Tantum hoc statuo, ut si quislibet clericus noster cum nostro archipresbitero aliquam litem
fecerit, et ipsum clericum ei culpabilem fuerit, ut in ipsa iamdicta ecclesia vestra non
recipiatis, verumptamen et ipsum presbiterum, quem in eadem ecclesia a vobis vel a vestris
eredibus ordinatus fuerit, non ego supranominatum iohannem episcopum aud posteros
meos episcopos non habeat licentiam absque certa culpa excomunicari. Quod si aliquando
tempore ego qui supra iohannes episcopus, vel posteros meos, tecum prenominatum poto,
aud cum tuis heredibus de eadem ecclesia, que est nostra traditione, causaverimus, aud
aliquid de vestra quam ibidem dominus per suos fideles dederit, exinde subtrahere quesierimus
101
potestatem, vel si hanc convenientiam irritam facere presumpserimus, et ab omnibus
hominibus eadem ecclesiam non defensaverimus, ut componat vobis vestrisque heredibus
centum solidos constantini ex auro boni, et ipsa iamdicta ecclesia per invitus de eam
vobis vestrisque heredibus defensori siamus. Et ipsa iamdicta cartula, que est nostra traditione,
omni tempore firmam et stabilem permaneat. Quam te rosemannum diaconum et
notarium hanc cartulam nostre traditionis ascribere rogavimus, eo quod fuit Actum in
civitate Luceria, Mense et indictione superscripsi feliciter. Insuper et quicumque homo
hoc quod superius legitur, vel ex eo removere presumpserit, aud violator extiterit, habeat
maledictionem a patre et filio et spiritu, et separatus sit ab omni consortio cristianorum.
+ Ego qui supra iohannes peccator episcopus sancte sedis lucerie
+ Ego qui supra saldebertus Iudex
+ Ego bisantio archipresbiter.
Torna all'inizio