Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436 » Pag 535 - 539

Arch. Capit. Arezzo nn. 435-436
535
539

Venit quoque tunc nuntius, sicut dicebatur tunc, missus ab eo; clericus erat et ego
eum vidi; et sicut dicebatur vulgariter, ille nuntius ex parte domini pape investivit eo
tempore episcopum Gui(donem) de prefatis ecclesiis litigiosis.
Ante victoriam illam et postea vidi letanias de ecclesiis, ut dicebatur, illis, venientes
ad episcopium illud s. Donati; clericos etiam ad sinodum et ad ordines suscipiendos.
Sic enim, me audiente, dicebatur communiter hic inter nos. Ego enim tunc eram habitator
castri quod erat hic in circuitu s. Donati. A predicta victoria nunc usque aretina
ecclesia tenuit ecclesias antefatas; et ex tunc, ut extimo, sunt anni ultra LIIII. Ego autem
sum, ut opinor, annorum plurium LXX. Post illam victoriam antedictam non recolo
inde fuisse litigium, nisi quod audivi, quod coram isto domino papa Alexandro nescio
si apud Beneventum aut ubi, tempore aretini episcopi Ieronimi, episcopus senensis, nescio
nomen eius, querelam fecit de memoratis ecclesiis.
14). Uguicio frenarius iuratus dixit: Ego eram nescio quot annorum, quando vidi episcopum
aretinum Gual(terium); et, secundum quod postea audivi, cogito quod ipse tenuit
ecclesias, unde est contentio inter aretinam et senensem ecclesias; et tempore suo
non audivi inde contentionem. Ei Gualtero successit episcopus Gui(do). Ipsum Gui(donem)
senensis episcopus, ut cogito, Gualfredus pulsavit de ecclesiis illis, et, ut cogito,
violenter eiecit eum ex ipsis et tenuit eas. Postea idem episcopus Gui(do) et episcopus
Gualfredus fuerunt, ut audivi, coram domino papa, nescio quo; et tunc episcopus Gui(do)
per sententiam curie recuperavit easdem ecclesias. Et subsequenter nuntius domini pape
revestivit ipsum Gui(donem) episcopum de eisdem ecclesiis, auctoritate domini pape.
Ex tunc aretina ecclesia, sicut audio et cogito, pacifice tenuit ecclesias illas usque ad
presentem aretinum episcopum Eliottum. Ab illa recuperatione quot anni modo sint
nescio. Me autem puto esse annorum LXX.
15). Lotoringus conversus s. Donati iuratus dixit: Fortassis octennis eram, et eram
habitator castri quod erat in circuitu s. Donati; et tunc vidi hic episcopum aretinum
Gui(donem) redeuntem, ut dicebatur, Roma; et audivi tunc dici ad vocem et vulgariter,
quod dominus papa, nescio quis, concesserat ei ecclesias de Assianinga. Et audivi postea
quod illi de Assiainga veniebant hic ad sinodum et ad crisma. Nescio quot anni sint
ex tunc, et quot annorum sim ego. Ex tunc non vidi inde litem nisi tempore hoc,
neque scio fuisse.
16). Presbiter Iohannes canonicus domus s. Donati iuratus dixit: Videtur mihi quod
eram annorum xv; et tunc, ut dicebatur, aretinus episcopus Guido rediverat Roma.
Tunc ipse reversus apud abbatiam de Pino collegit plebanos et multos clericos, inter
quos ibi fuit plebanus s. Savini cum quo etiam ego ibi fui. Tunc, me audiente et vidente,
prefatus episcopus Gui(do) ait ad nos omnes: Noveritis, fratres, quod fatigati
sumus satis et multum expendimus, sed, Deo gratias, bene obtinuimus Rome in plaito
secundum voluntatem nostram. Consequenter ex tunc, sicut bene credo, ipse episcopus
Gui(do) tenuit plebes de Assianniga et alias ecclesias unde lis est; et vidi inde venientes
clericos ad istud episcopium s. Donati pro ordinibus accipiendis, pro crismate, ad sinodum
p. 536
et cum letaniis. Sepe etiam egomet recepi bladum in singulis illis plebibus per
singulos focos.
Audivi autem, et satis postea quam fuimus, ut dixi, ad abbatiam de Pino, quod
papa romanus, ante tempus prefati episcopi Gui(donis), valde fuerat iratus cuidam aretino
episcopo propterea quia non iverat ad concilium, et tunc recepta querimonia
cuiusdam episcopi senensi, puto Gualfredi, super antefatis ecclesiis, abstulit eas aretino
episcopo, et concessit eas illi senensi episcopo, salva ratione beati Donati et ecclesie aretine.
Arbitror autem quod ante annos XIIII episcopus Ieronimus et Adenolfus prepositus
s. Donati fecerunt me legatum suum et miserunt me ad accipiendum donamenta
ab ecclesiis antedictis, et accepi ea ab omnibus plebibus illis, exceptis duabus. Et alia
vice cum eodem episcopo et preposito Rolando prius iveram per easdam ecclesias. Ex
quo sic fuimus ad abbatiam de Pino sunt anni ultra L. Ego autem sum plusquam
sexagenarius; usque ad tempus huius domini pape nescio de illis ecclesiis adversus aretinam
ecclesiam fuisse litigium. Audivi enim quod huic domino pape Alexandro, nescio
quis, senensis episcopus apud Berulam lamentatus fuit de predictis ecclesiis, et post
pusillum ex hac luce, lite pendente, migravit.
17). Gaius de Arbororo iuratus dixit: Ego eram citulus et iam eram XXX annornm; tunc
una die cum essem apud castrum Arbororum, unde eram oriundus, ecced, me presente,
conclamatio citulorum et aliorum subito facta est, dicentium: Sonentur campane, sonentur
campane quia ecce venit episcopus aretinus et nuntius domini pape cum eo,
qui popterea venit ut vadat in Assianingam ad investiendium ipsum episcopum, auctoritate
domini pape, de plebibus Assianinge. Venit igitur ille episcopus tunc ad Arbororum
et Buianius prepositus cum eo et nuntius domini pape, sicut, me vidente et audiente,
dicebatur, sedens super equum album, et commederunt ibi festinanter. Finita
commestione, me audiente, dixit ille nuntius: Eamus cito ad investiendum episcopum
aretinum de plebibus de Assianinga. Et confestim, me vidente, ire ceperunt.
Postea audivi populum illius castri conclamantem et dicentem: Deo gratias quia modo
episcopus noster investitus est de plebibus Assianinge. Deinde vero sepe vidi letanias
illarum plebium et quinque cum X vexillis ad episcopium istum s. Donati venientes,
sicut erat publicum verbum. Non recordor quod ex tunc aretina ecclesia litigata fuerit
de prefatis plebibus usque ad hec tempora. Et ex tunc anni mihi esse videntur LIIII.
Ego autem mihi videor esse annorum C.
18). Mannus faber ferrarius aretinus civis iuratus dixit: Habitator eram in castro Teguleto
et indigena, et forsitan duodennis, et erat mihi frater germanus nomine Enrigettus,
qui erat armiger propositi Buiani tempore Guidonis aretini episcopi. Eo tempore audivi
a multis, et specialiter ab ipso germano meo, quod episcopus senensis, necio quis,
molestabat ipsum episcopum aretinum Gui(donem) de ecclesiis Assianinge, unde modo
est questio inter aretinum et senensem. Et audivi tunc publice dici, quod bis iverunt
ad dominum papam aretinus et senensis episcopi, et coram eo litigaverunt de prefatis
ecclesiis, et quod in secunda vice prefatus episcopus aretinus per sententiam apostolici,
qui tunc erat, obtinuit memoratas ecclesias. Audivi autem a prenominato meo fratre
quod Guilielminus de Teguleto retulit ei quod quidam clericus, cuius nescio nomen,
p. 537
qui erat de Capannole, recitavit ipsi Guilielmino unum quiddam sic dicens: Ego eram
Rome in casa sancti Iohannis de Laterano in obsequio Guidonis aretini episcopi, cum haberet
controversiam adversus episcopum senensem; et tunc una die accessit ad me quidam
homo valde senex, qui ait mihi: Tu, clerice, vade ad episcopum aretinum, et dic ei quod
vadat ad nepotem domini pape, et precetur eum quod faciat se habere quemdam librum
qui est in Monte Siratti, intra cancellos, ad manum dexteram, super unum legium: in
ipso libro est plena ratio et victoria aretine ecclesie de isto plaito, quod habet cum senensi
episcopo. Mox ego ivi ad ipsum episcopum, et intimavi ei quod audivi ab ipso
sene. Et confestim respondit mihi episcopus: Vade et adduc senem illum ad me. Ivi, nec
eum amplius invenire potui. Et creditum fuit a multis quod ille senex fuerit s. Donatus.
Fecit igitur episcopus Gui(do) quod habuerit librum illum, et ostendit illum domino
pape. Deinde vicit plaitum illud per auxilium illius libri coram domino papa; et ita de
illis ecclesiis victor remeavit Aretium. Qualiter dixi, taliter audivi a prenominato fratre
meo. Postea communiter audiebam dici in populo, quod ipse episcopus Gui(do) possidebat
ecclesias antedictas, et ex tunc nunc usque sic possedit aretina ecclesia; nec audivi
postea inde fuisse litem, excepto quod audivi episcopum senensem, nescio quem,
apud Berulam de ipsis ecclesiis conquestum fuisse huic domino pape, et adhuc est, ut
audio, questio coram eo. Recordor autem quod postquam episcopus Gui(do) sic Roma
rediit victor, presbiter Bonicus plebanus de Assiano sepe fuit hospitatus mecum et cum
patre meo in domo mea apud Teguletum; et audiebam ab eo dici, quod veniebat huc
ad sinodum, ad ordinationes et ad letanias. Ex quo ita vicit episcopus Gui(do) annos
esse puto quasi L; et me pene sexagenarium esse credo.
19). Bellicionus cultrallarius parrochianus plebis sancte Marie iuratus dixit: Plusquam
tricennis, ut mihi videtur, eram, et Rome causa orandi eram, quando vidi ibi aretinum episcopum
Gui(donem), qui, veluti sermo vulgaris erat, et ut mihi dicebant vicini nostri, qui
secum erant in servitio eius, coram domino papa habebat plaitum adversus senensem
episcopum de plebibus Assianinge et subsequenter audivi ab ipsis vicinis meis aretinis,
quod episcopus Guido vicerat plaitum et habebat ecclesias illas per iudicium domini pape,
nescio cuius. Redivit episcopus Gui(do) hunc cum gaudio et triumpho, et venit nuntius
domini pape, sicut dicebatur; quem nuntium tunc in civitate nostra vidi. Qui nuntius,
ut dicebatur, ivit cum ipso episcopo Gui(done) in Assianingam, et investivit eum
de predictis plebibus. Ex tunc eas aretina ecclesia tenuit; nescio quod inde molestata
fuerit usque ad hec tempora; et ut cogito fuit antehac in ipso tenimento ultra XL annis.
Et vidi inde clericos venientes ad letanias et ad sinodum huius ecclesie. Ego mihi vero
videor esse iam quinquagenanus et plus. Et quando rex Henricus cepit Aretium iam
eram grandis et adeo quod commedebam unum panem in die.
20). Brigalerius civis aretinus iuratus dixit: Habitator eram et indigena castri domus
s. Donati quod hic erat, et scio quod eram iam XXIIII or annorum, et esse poteram plurium
quam XXX, quando contentio erat, inter aretinum episcopum Gui(donen), sicut
me audiente dicebatur in populo, et episcopum senensem, nescio quem, de ecclesiis de
Assianinga et de Berardinga; et, ut audivi tunc, ambo ipsi episcopi Rome fuerunt coram
p. 538
domino papa; quis ille fuerit nescio. Audivi eo tempore quod disputarunt coram domino
papa super questione illarum ecclesiarum, et quod ille dominus papa per iudicium
dedit illas ecclesias prefato episcopo aretino. Et postea vidi nuntium illius domini pape,
ut dicebatur, venientem in mense madii huc per viam de Montecupo; et prefatus episcopus
et prepositus Buianus erant cum eo, propterea veniente, ut fama erat, quatinus,
auctoritate domini pape, de prefatis ecclesiis ipsum investiret aretinum episcopum.
Investivit eum, ut postea ferebatur, de pretaxatis ecclesiis, et sic episcopus Gui(do)
illas pacifice et quiete obtinuit, et non per arma, neque per violentiam. Et sepe vidi
venientes huc clericos ex illis plebibus ad letanias, ad ordinationes, ad sinodum et pro
crismate; et sepe vidi propter huiusmodi res hospitatos hic in domo mea plebanum
s. Quirici et plebanum de Corsigniano. Et clerici s. Donati, sicut erat in fama, sepe et
bene recipiebantur in ipsis plebibus sicut in plebibus suis. Quot anni sint ab ipsa investitione
nescio.
21). Ranucinus de la Valle iuratus dixit: Everso Castellosicco, in quo fui natus, ibi cum
vicinis habitavi; postea in Casali, cum esset aretinus episcopus Sigifredus et cum esset
post eum episcopus Alnardus, et cum post Alnardum esset episcopus Guido, et cum
nundum esset destructum castrum huius loci s. Donati secunda vice; semel enim fuit
destructum a civibus prius, et similiter destructum fuit episcopium istud, sicut audivi
dici et audio. Sed et castrum et episcopium rehedificatum fuit auctoritate imperatoris
Henrici, tempore quo incendit Aretium. Iterum destructum fuit alia vice castrum,
sicut apparet hodie. Cum habitarem in Casali, sicut dixi, et essem, ut arbitror, ultra
XXX annorum, famosus rumor meis auribus insonabat et crebro, quod episcopus senensis,
nescio quis, adeo molestabat aretinum episcopum Gui(donem) de plebibus, unde modo
est questio, quod erant ambo Rome propterea tunc coram domino papa illius temporis.
Et deinde audivi quod episcopus Gui(do) senensem episcopum superaverat in illa causa,
et auctoritate domini pape plebes illas obtinuerat. Deinde post destructionem ultimam
illius castri s. Donati factus sum habitator in civitate Aretii, ubi postea frequenter
audivi vulgariter et specialiter a iudice Saracino Nermiki, quod ipse Saracinus fuit
advocatus in predicta causa prefato episcopo aretino, et quod episcopus vicisset in illa
causa, et quod sic habebat plebes antefatas.
Memoror etiam quod aliquando ego hospitatus apud plebem de Pacina, interrogavi
plebanum dicens: Si episcopus senensis vicisset in causa hanc plebem, sicut vicit aretinus,
gauderes tu inde? Et ait ille mihi: Hoc ego nollem pro toto meo A superiore
iamdicta lite usque ad hec tempora non memini me audisse de plebibus illis adversus
aretinam ecclesiam fuisse litigium. Ab ipsa lite seu victoria non estimo quot anni sint;
sed quod ego fere centenarius sim estimo.
22). Donus de castro Poppi iuratus dixit: Numquam memini me audisse vel scivisse
quod senensis ecclesia ecclesias illas, unde lis est modo inter senensem et aretinum
episcopos, aliquando possederit vel habuerit; sed memini me audisse dici populariter,
cum essem iam natus annis circiter XVIII, quod episcopus Gui(do) aretinus et episcopus
senensis, nescio quis, tunc erant Rome litigantes coram domino papa, cuius nominis sum
p. 539
ignarus; et quod episcopus ipse Gui(do) tunc obtinuit prefatas ecclesias per iudicium domini
pape. Et postquam ipse episcopus Gui(do) reversus est Roma, similiter audivi a populo,
quod vicerat et tenebat ecclesias ipsas. Ego enim multum conversabar eo tempore in
comitatu isto cum militibus et baronibus. Videntur mihi esse anni fere LX ex quo audivi
primum quod ipse episcopus Gui(do) sic illas obtinuisset ecclesias, et bene sum
ego sexagenarius ad minus.
23). Presbiter Martinus de villa Saturni iuratus dixit: Recordor aretini episcopi Guidonis
Buccetorte, et cum magistro meo una die manducavi ad mensam eius ad plebem s. Martini
de Castro cum essem ego annorum X aut plurium. Pusillum post audivi publice
ferri quod ipse episcopus Gui(do) iverat Romam, et coram domino papa fecit et vicit
plaitum contra senensem episcopum, qui tunc erat; et per iudicium domini pape obtinuit ecclesias,
unde modo est litigium, et tenuit eas usque modo aretina ecclesia; et
nescio, nec audivi, ut cogito, quod ecclesia senensis ab illa victoria litigaverit adversus
aretinam ecclesiam de illis ecclesiis sic obtentis, nisi tempore huius nostri episcopi
Eliotti.
Memoror etiam quod sepe vidi clericos illarum plebium venientes ad sinodum huius
episcopii et ad crisma et ad ordinationes. Ex quo ita vicit aretina ecclesia esse cogito
annos L et ultra, et me esse annorum LX et eo amplius.
24). Aldibrandinus de Civitella iuratus dixit: Forte decennis eram cum apud Civitellam,
ubi natus fui, audivi a patre meo Ranutio, Civitelle ipsius indigena, quod ipse viderat
Constantinum aretinum episcopum, et post eum Sigifredum, deinde Gualterum, genere
beneventum, a domino papa Aretii constitutum episcopum, sine omni lite possidere ecclesias
illas, unde modo lis est inter aretinum et senensem episcopos. Tunc etiam apud
Civitellam vidi aretinum episcopum Gui(donem) dicentem: Vado Romam pro lite quam
mihi facit senensis episcopus de plebibus Assianinge et Berardinge. Et tunc vidi eum
euntem Romam, ut ipse dicebat et alii. Postea vidi eum, sicut, me audiente, dicebatur,
reversum Roma cum victoria de illis plebibus adversus senensem episcopum habita.
Etiam ex ore ipsius Gui(donis) episcopi audivi in predicta Civitella, quod cum tali
victoria reversus erat; et quod etiam ipse Rome dixerat episcopo senensi: Apprehendamus
nos manu ad manum ego et tu, et precipitemus nos in Tiberim; et illa ecclesia
sive aretina sive senensis cuius episcopus in Tibere fuerit enecatus, ille causam amittat.
Cui senensis episcopus ait: Nolo sic mori. Rursus ad eum aretinus episcopus ait: Celebremus
ambo ieiunum in cilicio, sicut decet, et deinde eamus ambo in ecclesia s. Salvatoris
Lateranensis ubi clause sint porte; et cui nostrum petenti et oranti Deum aperte
fuerint, ille sit victor in causa. Sed hec facere recusavit senensis episcopus.
Item ex ore episcopi Gui(donis) tunc apud Civitellam audivi quod Rome antequam
obtinuisset in causa illa, una die, in pede scale palatii lateranensis, accessit ad eum quidam
massarius dicens ei: Episcope aretine, qui faceret te vincere plaitunm istud in quo
es cum episcopo senensi, quod diceres tu illi? Respondens autem episcopus ait ad eum:
Ego dicerem quicquid placeret ei. Et ait ille massarius: Vade ad Montem Siratti, ubi
est liber in quo est ratio tua tota scripta. Episcopus equitavit illuc; librum illum attulit
et domino papa ostendit. Post illam ostentionem crastina die fuit pro ipso aretino
episcopo data sententia super illis ecclesiis antedictis. lllum librum tunc Rome scribi
fecit et reportavit huc secum exemplum.
Torna all'inizio