|  
223 
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante domino 
nostro rommano magno Imperatore anno secundo: die nona mensis 
septembrii indictione quarta decima neapoli: Certum est me heupraxia filia 
quondam cesarii subdiaconi: et quondam maria iugalibus qui fuit filia iohannis 
scoppolaursum qui fuerunt abitatores de castro putheolano: set ego 
modo abitare videor intus cabstro cummano: A presenti die promtissima 
volumtate venumdedi et tradidi vobis domino laurentio venerabili presbytero 
et monacho dispensator et rector monasterii sanctorum sergii et bachi: 
qui nunc congregatus est in monasterio sanctorum theodori et sebastiani 
qui adpellatur casapicta situm in viridiarium et at cunta vestra congregationem 
monachorum memorati sancti et venerabilis vestri monasterii: 
idest integrum omnem licerem et portiones seum pertinentias meas quantum 
et quomodo mihi memorata eupraxia honesta puella obenit et pertinet 
aut pertinentes fuerit per quobis modum de integrum campum bestrum 
memorati vestri monasterii qui nominatur sessana positum in memorato 
territorio putheolano: quibus vero memoratum campum unde omnem licerem 
meum vobis venumdedit ut super legitur illut atpreensit per chartulam at 
pastenandum quondam iohannes de cramo proabbio meo da memorato vestro 
monasterio: et per ipsa chartula pastenationis est legatum in memorato 
vestro monasterio: iterum et quondam eupraxia abbia mea genitrice 
memorata maria genitrice mea filia memorati iohannis de cramo proabbio 
meo iterum ipsa illos legavit in memorato vestro monasterio: quem vero 
ipsa chartula pastenationis cum memorata chartula legationis de memorata 
abbia mea hapud vos illos habetis: de qua nichil mihi exinde aliquod remansit 
aut reservavi nec in alienas cuiusque personas quod absit commisit 
aut iam committo potestatem: set a nunc et deinceps a me vobis sit venumdatum, 
224 
et traditum in vestra vestrisque posteris et memorato sancto vestro 
monasterio sint potestate queque exinde facere volueritis: liverum semper 
abeatis potestate: et neque a me memorata eupraxia honesta puella neque 
a meis heredibus nec a nobis personas summissas nullo tempore numquam 
vos aut posteris vestris nec memorato sancto vestro monasterio quod absit 
abeatis exinde aliquando quacumque requesitionem aut molestia per nullum 
modum nec per summissas personas a nunc et in perpetuis temporibus: 
Insuper promitto vobis ut si quobis tempore exieris quavis personas qui 
vos aut posteris vestris aut memorato vestro monasterio exinde at querendum 
beneris per quobis modum per me aut per meis heredibus tunc 
ego et heredibus meis vobis vestrisque posteris illos exinde desuper tollere 
debeamus absque omni vestra damnietatem: propter quod exinde accepi 
a vobis in presentis idest auri tari sex sicut inter nos combenit: etiam et 
memorata genitrice mea scripsistis in sacro sancto dipticos vestros: Si autem 
aliter fecerimus de his omnibus memoratis per quobis modum aut 
summissas personas tunc compono ego et heredibus meis vobis vestrisque 
posteris et in memorato vestro monasterio auri solidos duodecim bythianteos 
et hec chartula venditionis ut super legitur sit firma scripta per manus 
sergii primarii per memorata quarta decima indictione + hoc signum + manus 
memorata eupraxia honesta puella quod ego pro eas subscripsi et memorati 
tari traditos bidi + 
+ ego stefanus filius domini cesari testi subscripsi et suprascriptos 
solidos traditos bidi + 
+ ego iohannes filius domini sergii testi subscripsi et suprascriptos solidos 
traditos bidi + 
+ ego leo filius domini iohannis testi subscripsi et suprascriptos solidos 
traditos bidi + 
+ Ego sergius primarius Complevi et absolvi per memorata quarta 
decima indictione +
  |  |