Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1100 » Pag 70 - 72

7.1100
70
72

70
MC
A. D. 1047
+ In nomine domini tricesimo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosus princeps,
et nono anno ducatus eius amalfi et sirrenti, et sesto anno principatus et ipsorum ducatuum
domni gisulfi eximii filii eius, mense martius, prima indictione. Memoratorium factum a
nobis iohannes diaconus filius quondam iohanni; eo quod ante presentia alferius archipresbiter
et abbas ecclesie sancti maximi, et ivique adessent idoneis hominibus, per largietatem
ipsius domni abbati, tradidimus ad cicerus filius quondam landoni et ad mulier nomine
maralda relicta quondam maranci. et filia quondam iohanni biscidum, et ad gemma filia
quondam iohanni, una pecia de terra cum arbustis, quod ego in beneficium teneo a pars
de ipse abbas quod ipsa ecclesia sancti maximi est, et est ipsa rebus in locum ubi termini
dicitur, et est per finis et mensuras: a pars septemtrionis fine via puplica, sunt inde passi
quadraginta sex et gubitum unum: a parte orientis fine rebus ipsius ecclesie, sicut limite
71
et termiti dissernit, inde passi quaddraginta et medium; et abinde revolbente in parte orientis
per finis ipsius ecclesie, sicut limite et termiti dissernit, sunt inde passi triginta duo; et
iterum revolbente in parte meridie per finis similiter ipsius ecclesie, sicut inde via antica
dissernit, qui assendit ab alia rebus ipsius ecclesie, ubi modo cellarium abet ipsa ecclesia,
sunt inde passi septuaginta sex. A parte meridiei similiter fine ipsius ecclesie, sicut limite
dissernit, usque in ipsa priore fine, sunt inde passi centum biginti unum ad iusto passum
homini. ec vero rebus per suprascripte fines et mensuras inclite due sortes ipsius ciceri
tradidimus natos nassentes, ille et eius eredes illut tenere; et quartam partem inde tradidi
ad gemma filia predicti iohanni ud illam et eius heredes natos nassentes illut tenere et
lavorare; et de quarta parte inde tradidi ipsius maraldi, ut diebus vite sue illut tenere,
et ec vero rebus, qualiter superius diximus, inclitum illut eorum tradidimus fovee et omnis
illorum utilitatis iusta rationem ividem facere, et unde meruerit, illut cludere et clusum
et salbum illut abere; Et ubi meruerit, in ipsa traditione pastenare illis arbores et vites
de vono vitineo, et illut surgere et surtum et salbum illum abere, et omni tempore de super
et de subter bonum illis lavorare et studiare, ut semper in melius proficiant et non dispereant;
et amodo et omni tempore ipsum cicerus et ipsam gemma et illorum eredibus, et
ipsa maralda diebus vite sue per tempore de vindemie faciant nos scire, ut ividem dirigamus
missum nostrum, et ipsum cicerus et ipsa gemma, et illorum eredibus, et ipsa maralda
apto tempore ipsis arbustis vindemiare, et omnis vinum et poma exinde ivique ad palmentum
inter nos dividamus per medietatem; prius nos vel pars predicte ecclesie sancti maximi
tollamus exinde medietatem, et illis sivi abeant alia medietate; et quicquit ividem seminaverint,
deant inde nobis terraticum secundum consuetudinem de ipsum locum, et per
tempore de aree similiter faciat illis nos scire; ud ividem dirigamus missum nostrum, et
per tempore de aree et de vindemie nutriant ipsum missum nostrum, dum pro ipsa frudia
ividem steterit, pro recipiendum ipsa frudia, secundum illorum possivilitatem: et palmentica
nobis deant quadtuor gallinas bonas et reditum in ipsa rebus illis faciant. et omines
ad residendum ividem illis mittere, ud ipsa rebus cura et vigilationem illis abere, et casa
que ivi modo est, per omnis annum bona illis cooperta ad scandole, et illam cludere ad
tabole, ut bona paread omni tempore clusa et cooperta; et ipsa organea, que ividem sunt,
per omnis annum per illis bone fiant conciate et studiate, sicut meruerit; et ividem illis
reponant ipsa sortione nostra de ipso vinum, et salbum illut nobis faciant, usque dum nos
inde adduxerimus absque degeneratione et ingne. Unde in eo ordine guadiam nobis ipsum
cicerus pro parte sua et de ipsa gemma et maralda, una cum mundoalt suum, dederunt
et mediatorem inde michi posuerunt se ipsis per partes placentes; et per ipsam guadiam
72
obligaverunt se et illorum eredibus, quod si taliter omnia suprascripta per supradicto hordine
nobis non adinpleverit, et aliquit inde contradixerit, per combenientia per ipsa guadia
componere obligaverat se et illorum eredibus nobis, vel in pars iamdicte ecclesie,
quinquaginta auri solidos constantinianos. et oc memoramus, quia ad ipsa maralda et ad
ipsa gemma inclita tertia pars ad ille tradidimus, qualiter ille modo residente sunt. Quod
scripsi ego petrus notarius.
+ Ego radechis me subscripsi
+ Ego romoaldus me subscripsi.
Torna all'inizio