|  | 
 + In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri Iohanni, et septimo anno
 principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense februarius nona indictione.
 ideoque ego iohannes clericus ... me iacere inbalida quippe me infirmitas;
 unde, si divina misericordia mihi non obbenerit, citius ab hanc luce vita dimissurus sum, set
 tamen profiteor me habere tota mente et recti loqui baleo, cogitavi que dei sunt iudicia et
 hoc mundum instabile, ne subito die mortis mihi eveniat et ne rebus et causam meam iniudicatam
 relinquam; propterea iudico et palamfacio, quoniam de priore mulieres tantummodo
 habere unum filium nomine leo, et de sequentes mulieres nomine theodenanda filia ursi calbarosi
 habere una filia nomine rogata, que iam uxore traditam habeo mastali filio sergi, et
 iam pro vice ipsius filii mei de omnis meum mobilem sortionem inde datam habeo ciceri filio
 amelfrit socero ipsius leoni, sicut continet brebem, quod a parte ipsius ciceri de sortionem
 ipsius leoni de ipso mobile firmatum habeo; postea vero per alia scriptionem de omnis rebus
 mea stabile pro vice ipsius leoni filii mei dedit et confirmavit berengarii comiti inclita sortionem
 ipsius leoni, eo quod ipse leo una cum uxore et filie et generi sui ipsa sua sortionem
 ipsius berengarii confirmavit: proinde dedit et confirmavit ei pro vice ipsius filii mei
 de ipsa rebus mea per illo hordine et rationem, sicut continet scriptionis quod cum ipse berengarius
 factam habeo: tantum terra et casa de intus hec civitatem communiter habemus,
 ad tollendum inde ipse leo sortionem suam iusta rationem, sicut meruerit, et pro quibus ipsa
 theodenandam insta legem nostre romanorum adduxit et dedit nobis de casa parentum suorum
 
 dotis, et ipse mastalus una cum predicta uxore sua valde servitium nobis ministravit. ideo ego
 nominatus iohannes clericus pro remedium salutis anime mee iudico atque statuo, ut omnes
 rebus et causam meam stabile et mobile, sibe de intus anc civitatem, seu a foras, ubique inde
 inventus dederit, in montibus quam et in planis, sibe quod a parte ipsius genitori et genetrice
 mea, vel undecumque mihi pertinentes est aut fuerit habere, totum et inclitum cum
 omnia infra se habentibus et suis pertinentiis, et cum bice de bia sua, et cum omnis monimen
 inde pertinentes, perveniant ad potestatem ipsorum mastali generi mei et ipsius rogata
 filia mea et de illorum heredibus, omni tempore ipsi viri et uxori et illorum heredibus
 eos habendum et faciendum inde omnia quod voluerit, absque omni contrarietate ipsius
 leoni filii mei vel de alios filios et heredes meos aut cuiquam hominibus: tantum pretiosola
 et polcara famule mee et petrus servum meum deserviant ipsius rogate filie mee, dum viba
 fuerit; post obitum ipsius filie mee libere et liberos absolutos vadant cum sua conquisita et
 cum quantos filios et filias infra hanc audentia fecerit, et ipsi viri et uxori ad obitum
 meum deant pro meis salutis anime stante alphanus castaldus filius petri comitis, cui illut
 in manum commisit, biginti quadtuor auri tari boni per pauperes et sacerdotes, sicut eorum
 deus melius inspiraverit. de qua ego nominatus iohannes obligo ipso filios et alias suas
 heredes omni tempore defensandum ad ipsi viri et uxori et ad illorum eredibus inclitum
 illut quod superius eorum dimisimus, da omnes homines omnique partibus, et non aliquit inde
 tollere aut contrare querat. et si taliter, sicut diximus, illut eorum non defensaberit et aliquit,
 de quod superius iudicavi atque disposuit, quesierit remobere aut contrare, ad compositione
 siant obligati ipsi filios et alios meos heredes componere ipsorum viri et uxori et ad illorum
 heredibus quinquaginta auri solidos constantinos, et hec omnia, quod superius iudicavi
 atque disposuit, firmum stabilemque manere omni tempore. verumtamen, sicut diximus, hec
 omnia suprascripta filios et heredes meos adimpleant ipsorum mastali et rogate genero et filia
 mea et ad illorum heredibus, aut ad ille homo, cui scriptum iste testamenti in manu paruerit.
 tantum ipsa pretiosa et polcara diebus vite mee mihi deserviant, post meum obitum libere absolute
 vadant cum filiis et filie quod fecerint, et cum sua conquisita, sicut continet cartula illorum
 libertatis per iamdicta obligata pena. et taliter scribere rogavimus te iaquintus notarius. actum
 salerno.
 + ego petrus
 + ego maraldus
 + ego romoaldus notarius me subscripsi
 + ego cicerus notarius me subscripsi.
 |  |