Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.526 » Pag 94 - 96

3.526
94
96

94
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri guaimari filio domni guaimari
gloriosi principis, mense ... duodecima indictione. Memoratorium factum
a me domnus musandus venerabilis abbas monasterio sancte sofie qui situm est intus ec cives
salerno, Eo quod ante subscripti testes per convenientia una cum petrus advocator ipsius
95
ecclesie tradidit ego ursi filio quondam ursi de nuceria de una pecia de terra ...
... ipsa curte maiore ipsius monasterii in ipso locum nucerie ...
... dicitur et est illut, unde ego qui supra abbas ...
... monasterii nostri a quondam guaiferii ... monasterii
nostri construxit per as fines: ipsa supradicta pecia intus ipsa curte maiore a sebtemtrionis
fine suprascripti nostri monasterii, quod retinet iohannes germano suo ac filio supradicti
... ab ipso nostro monasterio, et inde sunt passi nonaginta duo; et ab orientis
fine via pubplica, et inde abet per latitudo ipsa sortione sua passi triginta nobem; et a pars
meridie similiter fine ipsius nostri monasterii, sicut inde sepe ...
... passi centum triginta sex, et a pars occidentis similiter fine ipsius nostri monasterii
quod retinet leo ab ipso nostro monasterio, et est per latitudo ipsa sortione sua
passi quadraginta et palmum unum et medium palmum. de ec vero supradicta pecia, quantum
supradictum est, pertinet ipsius nostri monasterii ab intro supradicte finis et mensurie, sicut
dictum est, illut ego qui supra abbas ipsius supradicti ursi tradidit, In oc ordinem, ut amodo et
semper tota et inclita ipsa tradictio ad sua et de suis eredibus sit potestatis illut tenendum, et
dominandi, et ibidem intus ipsa curte illut residendi et abitandi, et fovee et sue utilitatis
iusta rationem ibidem faciendi, et tota supradicta tradictio, que est terra ipsa cum arbustis
vitatis, per omnis annum abto tempore de super et de subtus illut lavorarent et operarent
et cultarent vonum, Et ubi meruerit arbores et vites ibidem illis plantarent, et propaginarent,
et studiarent, et surgerent illut, sicut meruerit vomum esse arbustum in ipso locum, ut per
omnis annum perfectum pareat lavoratum et operatum et cultatum de super et de subtus
tota ipsa tradictio, quatenus annualiter proficiat et non dispereat et salbum illut nobis faciant,
sicut meruerit et iustum fuerit, et ubi meruerit cludere de ipsa curte illut cludant et semper
illut clusum abeant. Et per omnis annum per vindemie per abto tempore faciant ipse urso
et suis eredibus me qui supra abbas et successores meos scire, ut ibidem dirigamus missum
nostrum, et ille et suis eredibus adiubarent ad conciandum organea da vinum, quod pars
ipsius nostri monasterii abet ibidem ad cellario nostro in ipsa curte maiore, et conciarent
et studiarent vonum, sicut meruerit organeum ipsum, ubi ipsa nostra medietate de ipso vinum,
quod ab illum ad ipsum missum nostrum venerit, illut midtere debuerint et illut ordinarent
ipso horganeum in ipso cellario, sicut meruerit. Et ille et suis eredibus per omnis annum
bindemiarent tota ipsa tradictio, Et pomam si abuerit, illa illis colligant, et de omnis vinum
et pomam exinde annualiter inclita medietate per omnis annum inde illis deant ad ipsum
missum nostrum, et reliqua ipsa alia medietate inde illis sibi abeant, et ipsa medietate de
ipso vinum predicti nostri monasterii, quod ad ipsum missum nostrum venerit, per omnis
96
annum cum suo expendio illut portarent ad ipsum cellarium ipsius nostri monasterii, et midtant
illut in ipso horganeum quod illut conciaberint, ad faciendum exinde pars predicti nostri monasterii
quod voluerimus. Et de quod amodo annualiter et semper in predicta tradictione illis
seminaberint, deant inde illis terraticum ad ipso missum nostrum ibique in ipsa rebus secumdum
consuetudinem de ipso locum. Et usquedum annualiter ipso missum nostrum pro ipsa
vindemia ibidem steterit, illut nutrirent, sicut iustum fuerit secumdum suam possivilitatem,
Et per omnis annum palmentatica ad ipso missum nostrum illis deant secumdum consuetudinem
de ipso locum. unde in eo hordine per convenientia guadia mihi qui supra abbas ipse
urso dedit, et mediatorem mihi posuit iaquintus filius naningni, qui est genero et affiliatus
petri abitatorem de ipso locum turricle; Et per ipsa eadem guadia obligavit se et suis eredibus.
preter, quale tempore ipsa tradictio in predicto ordine illis tenere et lavorare non voluerint, et
sic inde ad pars predicti nostri monasterii illis adimplere, sicut supradictum est, tunc ille et suis
eredibus tota et inclita ipsa tradictio in iamdicto ordine lavorata et operata et cultata, et ubi
meruerit, clusa remidtant ad potestate predicti nostri monasterii, ad faciendum exinde quod
voluerimus, Et liceat illis inde exire cum omnis sua causa movilia et cum redita quod ibidem
abuerint. quod si aliquit, de quod superius legitur, quesierint remobere aud contrare, tunc per
ipsa guadia componere obligavit se et suis eredibus michi qui supra abbati et ad successoribus
meis viginti auri solidos constantinos. Et unc brebem scripsi ego petrus clericus et notarius qui
interfui.
+ ego iohannes notarius me subscripsi
+ ego petrus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio