|
195
+ In nomine domini nostri ihesu christi quinquagesimo tertio anno imperii domni
basilii, et cum eo rengnante domno constantino, sanctissimis imperatoribus nostris, mense
februario, decima indictione. Ideoque ego mangno filius raimelgardi clerici de loco turris
forcata, dum in dei omnipotentis misericordia te quidem puella nomine maralda soror porfidi
de loco zapino iam in meo sociabi coniugio, Tunc in alia die nuptiarum nostrarum ante
amicos et parentes nostros secundum ritus gentis nostre longobardorum, per hunc bidelicet
libellum scriptum et testibus roboratum, do adque trado tibi predicte uxori morgincap, hoc
est quartam partem ex omnibus rebus supstantiis meis immobilibus et mobilibus, Tam quod
modo abeo, quam quod amodo in antea parare atque conquirere potuero, undecumque vel
quomodocumque, Idest casis, casilis, curtis et plateis, tam in cibitatibus, quam et foris per
billis, vineis, vinealis, territoriis, campis, silbis, pascuis, pratis, acquis cisternas, lacora,
olibetis, et ceteris arboribus fructiferis adque infructiferis, cultu vel incultum, serbis et ancillis,
peculia mangna et parba, aurum et argentum, de omnia bero et in omnibus, sicut
prelegitur, tivi que supra uxori mee quartam partem dedit adque tradidit, in ea bidelicet
rationem, ut amodo et semper secundum quomodo in edicti continet pagina, in tua que supra
uxori mee sit potestatem; et neque a me qui supra biro tuo, neque ab eredibus meis, neque
a nullum quempiam hominem portionem aut sortionem abeas aliquando tempore aliquam
requisitionem aut contradictionem de supradicta mea tradictione, set perpetuis temporibus
securiter adque firmiter, sicut prelegitur, tu qui supra uxor mea possideas. Et hac cartulam
morgincap in supradicta ratione omni tempore firma et stabile permaneat. Quam te
urso diaconus et notarius taliter scribere, rogavi. Acto mense et indictione nominata feliciter.
+ Ego teudelfrit presbiter
+ Ego russo clericus
+ Ego radelmo diaconus.
| |